Laudatio in funere Ludouici 1. Hetruriae regis habita in sacello pontificio a Marco Antonio Cattaneo ex protonotariorum collegio et S. Congregationis consultae ponentibus

발행: 1803년

분량: 25페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

navis, et industriis adeo hominibus , militaris disciplina,

aedificiorum ornatus, salubritatis, ordinis, nitoris publici cura, artium , earum praesertim , quibus a pulchritudine, et bonitate nomen, tutela. Quid horum in eo vel omnino desideres, vel mediocre, ac non eximium extitisSe reperias λ Testem appello inclytam, ac ornatissimam Hetruscorum principem Civitatem, quae veteres Academias restitutas, novas institutas, Lycaeorum frequentiam, qua redditam, qua comparatam, viros artibus, doctrinisque praestantes honoribus, et aerario complexos eidem illac mans acceptos refert; testem oram, et portum frequentissimum Liburnensem, in quo ratio commercii temporum calamitatibus nonnihil turbata iterum revocata fuit, nocturnis periculis, ac tenebrarum incommodis egregia, elegantissimaque ratione subventum; testem regionem illam , quae praesidiis adversus maritimos incursus, ac propugnaculis exornata, tanti Regis munificentiam omnis generis subsidiis collatis saepius experta est; testes demum omnes Hetruscae ditionis oras, urbes, oppida, vi eos, quae quum superiori incommodo, ac jactatione, quae necessaria est bellorum conditio, labefactata languescerent, respirare tandem hoc Rege visa sunt, et Veterem non modo incolumitatem, verum etiam dignitatem re-

euperare .

22쪽

Iam ad illud festinat, et in eo veluti exultat oratio, quod et loci hujus, et aurium tuarum, BEATISSIME

PATER , sanctitate, et consessu tanto, et nostro m

nere maxime dignum videtur; illud dico, quod in LUDOVICO inerat Christianae pietatis, et Catholicae Religionis studium. Cujus profecto tanta, tam multa, tam singularia exempla tum privata, tum publica ejus vita suppeditat, ut neque angustiae hujus temporis, neque eorum celebritas non dicam oratione amplificare, sed ne numerando quidem percensere eadem patiantur. Itaque hoc es in more positum fuisse scimus, ut Deum Optimum Maximum non modo caritate, ac studio quodam religiosissimo ipse coleret, verum et aliis colendi auctor esset. Nullam rem paullo graviorem suscipiebat, in qua non modo suis ipse precibus supremi Numinis opem non imploraret, sed illam populi quoque votis, in quibus maximam collocare fiduciam videbatur, non commenda- . ret. Itaque cum in eo esset, ut Hispaniensem illum cursum obiret; cum morbi pueris plerumque mortiferi periculum ab Augusti Filii corpore deprecandum curaret; eum aha ejusmodi quaelibet aggrederetur, supplicationes perpetuo indicendas putavit. Tantae vero fuit religionis vir, ut cum de aliqua re foret ei deliberandum, id frequenti sermone usurparet, se velle primum, et maxime D siligod by Corale

23쪽

aeternae saluti prospicere. Ad quam sane laudem incitabat ita Augustum Virum aeque Augusta Conjux, ut ipsa simul incitaretur. Itaque inter eos pia quaedam, Suavissimaque pietatis, ac religionis instituta videbatur

aemulatio.

Sine me hoc loco, te, inquam, te ipsum appellare, BEATISSIME PATER , cui perspecta omnium optime ista esse et poterant, et vero debebant. Quem l cum missum fecit LUDOVICUS , quam sibi occasionem egregiae suae in hanc Sanctissimam Apostolicam Sedem voluntatis declarandae e manibus elabi passus est Quae in ejus sanctionibus, quae in dictis, quae in f cris , ac quam praeclara hujus rei testimonia 8 Qua ille eomitate, quo animi obsequio Nuncios ab Apostolica tua auctoritate ad se missos, amplissimos viros, excepit, et observavit λ Quid est, quod eis utatur Hetruria Pontificibus , qui antiqui moris sanctitatem prae se, ac dignitatem ferant, nisi quia Regi huic religiosissimo id

maxime curae fuit, ut sacratissimum hoc munus iis potissimum deferretur, in quibus, et integritatem , et sapientiam, et veteris disciplinae imaginem maxime praefulgentem agnosceret 8 Mitto in sacratissima templa o namenta ab eo magnificentissima collata; sacris Deo viris censum auctum, dignitatem conciliatam, confirma- Dissiligod by Corale

24쪽

astam auctoritatem; mitto reverentiam in eos, qui Ecclesiam divinam peculiari quadam, et augusta ratione referrent, ipsa militum signa religioni consecrata, denique festis diebus celebritatem, ac solemnitatem non lege tantum, sed exemplo quoque constabilitam. Hunc ille animum , quem in omni prae se vita gessit, nunquam inflexit, et in morte denique constantissime, luculentissimeque confirmavit. Veteri, quo laborabat, morbo ingravescente, et in novum atrocissimum implicitus sensit nimium ad ultimam vitae metam in dimidio dierum aeque, ac pius ille Ezechias, se pertigisse. Aderat

Augusta Conjux, cujus cum summus amor in omni vita erga Virum extiterat, ita summus ex morte ad eam moeror

perveniebat. Aderat Augustus Filius suavissimus, qui proximae orbitatis, quamquam ea aetate foret, aliquam tamen in communi luctu conscientiam prae se lacrymis ferre videbatur . Unus inter omnes LUDOVICUS ea constantia, ac firmitate erat, ut eum non fato cedere, sed gloriosum potius de mortalitate triumphum agere existim res . Perinde ac si omnia, quae superiori vita dederat

suae in Apostolicam hanc Sedem tuam, BEATISSIME

PATER , observantiae testimonia satis minime forent, Nuncium tuum Apostolicum, virum lectissimum, Thebanum Antistitem, qui et ipse extremum morientis spiri-

25쪽

tum exciperet, et quem perpetuae suae cum Catholica Ecclesia conjunctionis, ac communionis testem adhibe ret, accersit. Cum doloris ex morbo quaedam veluti faces eidem admoverentur, et idem , quem advocarat, ad constantiam Dominicae mortis exemplo excitaret, ego Vero, inquit, facio, idque ob oculos mihi perpetuo versatur. Tum ea, quae post mortem suam fieri vellet, de Regno disponit, atque ita disponit, ut Augustum Filium prout dignitatis, ac sceptri haeredem instituebat,

ita in pietate, ac religione paterna Successorem exopta ret , Augustae vero Conjugi una cum publica retum administratione enixum rei divinae studium, ac perpetuam in proposita rectissimae vitae consuetudine firmitatem in mandatis relinqueret. Quanta autem pietate salutaria illa, atque extrema Ecclesiae subsidia receperit cum multos, qui interfuere, tum virum praesertim amplissimum Archiepiscopum Florentinum testem habere possem, qui tuo quoque nomine, et auctoritate, BEATISSIME PATER , eidem ex hac vita migranti fausta omnia est adprecatus. Atque ita spe futurae beatitatis erectus, plu rimis constantiae, fidei, omnis generis virtutum mon

mentis post se relictis LUDOVICUS I. Hetruriae Rex

ex caduco, ac mortali Regno ad sempiternum, et caele ste, quod confidimus, evolavit.

SEARCH

MENU NAVIGATION