Lusus canori, seu varia poematia. Auctore adm. R.P. Camillo a S. Hieronymo Vrbinate, clericorum regularium pauperum Matris Dei scholarum piarum, ..

발행: 1672년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Pervigiles agit excubias, ac tempora Pacis Plena salutiferae seruat, placidaeque quietis: Suspicit innocuos Soles, iubar unde terenum

Haurit inoffensi firmato luminis haustu ;Vnde serenatos oculos quocumque reuelat Vna beat , mulcetque animos, sedatque labores . Sicut ubi auratas ost entat in aethere luces, Mundi oculus circum nitido vallatus ab orbe, Nubila', quq in piceos horrent condensa vapores , Attenuata cadunt radijs; hinc siidus & aer Caligante procul laetum nigredine vultum Induit, aurati plaudens noua lumina Solis. Mira canam; sed vera , suis quae Roma trophaeis Aucta videt , cum Threijciae cecidere phalanges, Caesaridumque domus regnum seruata fidele est. Haec Auis una mit quondam Iouis Armiger, ausiis Quando Gygantei cum montibus addere montes Τentantes avidi regnum cae leste petebant, Quae prope casurum nixa est sublime Theatrum. Haec Auis una fuit , quae iam labentibus astris

Conata obsequium certae reparare salutis , Accelerauit agens dare fulmina prompta Tonanti; Vt coniuratam detrudat funere turbam.

Haec Auis una fuit, cuius sit nul omine fausto Composta tandem Celum sub pace quiescit. Dignus & Imperio stat Iuppiter unicus Auctor.

At postquam letho Titania monstra recumbunt, Obruta flammiuomis nigrantis faucibus Orci, Illa suos inores reuocat generosa benignos , Et clemens vigilat placidam componere gentem.

Haec Auis una sint, Phrygio Cerealia Regi, Quae cum dona tulit, praeditia Regna parauita

62쪽

H c quae de uulsera selici Numine plures

Conditione viros ad fausta cacumina vexit , I Quae non dedidicit cum Maiestate potenti Sortitam Imperij dotem sociare benignam. Huic datur Herculeos pedibus calcare triumphos, Marmore' inque tenere thronum, ceu nobile signum Scilicet Alcides Iove natus, & inclytus Heros , Post ubi se celebrem series numerota laborum Ediderat C lo victrici Numine dextrae , Horrida ferrato connexa ligamine monstra , Barbariemque sibi domitam, populosque feroces

Ante suum testata decus monumenta Columnael Caesaridum assignat nunquam ruitura tueri. Sic ratus acceptos Aquila custode triumphos, Quae Maiestatem Imperio elemente decorat, Affore perpetuos, nulloque a turbine frangi, Imperiosa potest etenim Clementia nutu Vna potcstates aequare animosa Deorum Cuius in extentum, nullo dominante tumultu , Gloria flores t semper victura per aeuum. Haec quondam Virtus, amplis de sedibns exul, Non habet in terris proprias, quas incolat arces,

Vnica Maiestas Regum spatiatur in aulis lAst Deus Omnipotens, & clementissimus aeque , C sareo Generi felicibus annuit astris, Atque iterum iussit, coniuncto foedere dextrς, Vt Maiestatis fieret clementia consors Hac gemina Nutrice pios componere mores Progenies discit prinaeuo a limine vite,

In de gradu parili, parilique simillima cultu,

AEquales perserre animos crescentibus annis: Maiestas, & Amor fic una in fronte renident.

uigna quidem Virtus, ultro cui Purpura supplex

63쪽

Saepe serat meritae diademata plurima fronti ,

Et festos capiat plausus venerabilis Aulae, In Vaticano veneratur colle decorem Caesaridumsibolem toto laudante Senatu. Sic Deus Omnipotens, & Clementissimus atquὀVt similes animis nouit concurrere doteS, Frontis & Augustς lucem rutilare serenam, Te decus electum Princeps a cespite Germen

In partem legit Imperij, quod Maximus Athlas Orbis habet ; parili moderandum leo , fideque. Nec sic Romanum Regnum, populosque fideles Commendasse satis fuerat, sed Virginis almet

Religione pium caelum dat iure regendum , Ne quo corrueret motu concussiis iniquo:

Scilicet illς tuae innixus, fretusque Columnς , Alarumque Aquilae protectus tegmine, sulmen Non timet, Herculeis vincta seritate catenis. Nunc agite,o socii, casus quoscumque sinistros Nil trepidate : Pios seruant bona fata Penates; Maiestatis enim comes it Clementia nostri Principis, ac niueo candori Purpura consors In Maiestate potens, Clemeps in amore coruscat IAtque ostrum regale micat rigido procul estro; Inter ebur flammat iubar, ut Rosa mixta ligustris Asperitate caret robur, qud firmius aucta Relligio, ac Pietas extentum vivat in quum.

64쪽

IN ADVENTU SCIPIONE

Ex Com. Helci, Archiep. Pisani Ad Scholas Pias .

V Ellet Musa nouis grates depromere sermis,

Et dignum digno meritum percurrere Versu ;Dum tua Maiestas tranquilla fronte serenat Lumina nostra; sitis trepidat tamen anxia votis . Hinc vocat Aonias ad carmina grata Qrores, Dicere promeritum, venienti dicere Paran Flamini, & egregiae modulari eucomia laudis. Hic pius Antistes, nos nobilitatis aultet, Helciadum decus eximium, memorabile germen , Gloria Tyrrhenae gentis, lux aurea Patrum, Palma sacerdoti, legis vox vivida, Pandit Quam seriem Phςbi numquam cortina retexit. Vt noua tranquillo reparc ntur tempora Sole:

Hic Pius Antistes Superum cum Rege vicissim Imperium gerit in terris, & Numinis explecMunia, dum populis Presul sacra iura ministrat, His quibus Alphei proles animata beatur, Inspice quid signet tibi stemmate Regius Ales, Vnguibus , eiecto, qui fulmine gestat arissas. Ille idem Phrygio Cerealia munera Regi obtulit, & populis felicia Regna paraula.. Hic pius Antistus, Christi cui summa potestas

65쪽

In Cererem verax Diuino flamine Circes Iucundum reparat donum morralibus aegris, Atque Mydς faustum potiori Numine cernas Munus serre manus, tactum quodcumque beando. Numinis huic Virtus, qua Maiestate Verendus , Maior Athlante Polos sapiens moderatur, α astra. Hic pius Antistes veluti Cyllenius alter Innixus sacra virga Iouis krbiter, Orco Euocat inde animas aeternar in tempora Pacis. 'O se clum nimium felix , cui fabula cessit Prisca locum, de fiet e reseravi tymbola sormat i Sic Musae recinunt modulato carmine laudes , Hemisque Sacri celebrant per saecula nomen.

FINIS.

66쪽

VARIA POEMATIA

E LEGI AC A

LIBER SECUNDUS.

67쪽

VARIA POEMATIAE LEGI A CA

LIBER SE CV NDVS.

IN NAT ALI TIIS

BEATAE VIRGINIS

ELEGI A. Ella auspicijs nouus incipit annus ab Anna, Virgineo rutilat candida Sole dies r uenit ut Virgo,r eut saturnia Regna; Aurea Progenies, ferrea lustra fugat. Instabiles pudibuda rotas fortuna refringit Ad Diuae cunas obsequiosa volat.

Nortunatus enim saeclorum texitur ordo ,

cum Caelo T ellus laedera pacis agit: .

68쪽

s . In spice, sessiuet inter tempora lucis, Olivam In Vaticino colle Columba locat; Hic ubi quae norent albentia lilia, Mundi Inscripta augusti nomina Athlantis habent .

Terra animata suis sertunat floribus astra; Fortunant Terram lucibus 'stra suis. Mutua respondent humanis caelica votis; Iuno salutaris nectit utrasque vices. Hanc mediam Deus ipse locat sub luminis auras; Omen ut aeterni se seris inde ferat. Iris odora mio, quamuis e cespite Nata, Haec tamen Iris erat digna praeesse Polo, Aspice nascentem radios emittere florem , Pro quo commutent sydera flore iubar. dereas praeit ille faces , de clarior anteit Auratam Iucis lampada Phoebe tuam. Vnde coruscantes a strorum luce cohortes,

Huius in aspectum se puduisse reor :Admirata suas argentea Luna quadrigas

Frenat, & a maculis obstupuere genae: S:c minium Veneri depinx t protinus ora, Sic Mars exanimi prosscit arma manu: Sic Deus altisenans exumat sulmine dextram; Sic tua non caperet Falcifer ora Deus. Lumina vos testor, vos 5 clarissima mundi,

, si quid ubi pulchrius astra vident.

Virginis imbutus diuino murice vultus, Plusquam caelestes eiaculatur opes: Cui certare decus nihil immortale Dearum

Audeat , huic uni eratia tota fluit. Unica certatum diuini Principis almo Arbitrio Pomum non sine laude capit. Finge genis vernare rosas, ubi lilia certant,

Cumque

69쪽

Cumque ostro parili dulce ni estit ebur.

Purpnra fusa labris , pretiosa corallia gemmant , Stellatas redimunt lutea serta comas. Vt gemini Soles oculi sinuentur in Orbes , Inque supercilium gratior Iris eat. Sic totum amatum mira decus emicat umbra ,

Sic violis ludunt alba ligustria nigris . O quae Maiestas vernanti in fronte coruscat IHuic similis Charitum gratia nulla micat . Vndique grata pios a pirat, & affat amores , . Et rapit ad risus lumba qusque suos: Qualis amorifero plaudit spirab iis ore Pendula de viridi cespite Nata Rosa. Et quocumque suos terces inflectit ocellos , Illuc Divinus corda lacessit Amor , Ille Amor illaqueat ludens hominemque, Deumque Exhilaratque solum, exhilaratque Polum. lamice tota phalanx quaqua studiosa tueri , Certatim dignum currit in obsequium. Alma parens pleno gestat munuscula cornu, Frugiserasque sinu sedula fundit opes. Inque Autumnales vernantia pignora fructus Pomonet ad placitum Flora socialis agit. Approperant Nymphς, quotquot legere canistris

Germina depictis munera odora ferunt. Pars late circuin spargunt cunabula sertis: M lle coloratis tecta oluere comis; Pars ducunt choreas, & dωcto pollice neruos Pulsantes melica sydera voce ciunt.

Pars phrygias fasces, & candida lina dedere ;Omnis in obsequium sedula Nympha venit.

Αst agite aethereae panduntur cardine porta ,

Et volat e celso limine Dia cohors.

70쪽

ce Infantem visura, cui terra aemula Caelo,

Laetiti ingeminans, Io triumphe, canit.

H ret in aspectu Diumae Virginis, haeret; Fundit & inceptum gutture dulce melos . . o quot Virgineae rutilant spectacula dotest O quot amoriserae dimicuere faces lQuid faciet tunc Dia cohors λ super astra redire vellet; at Infantis sorma beata trahit; - Ite, ite Aligerum mentes, Chorus inclytus infit

Nympharum, volucres accelerate gradus.

Nunc asite: hanc nostram Caelo contendere Terram Cernite, quae Diuam virginitatis habet. Hinc reditum Aligeri certant, sed in aethere summo Insolitum ad stantes obstupuere iubar. ς noua sit rerum facies, speculantur, habentque Hanc Maiestatem Numinis esse Dei. Cernite, dixerunt, supremus Iuppiter alm Uirginis ad plausus, ductus Amore venit. Ductus Amore venit, Diuumque in lumine Numpn Virgineis gaudet pandere luminibus, Conticvcre omnes, dc luminis undique fusas

Non vaber usta acies sustinuisses se

SEARCH

MENU NAVIGATION