Lusus canori, seu varia poematia. Auctore adm. R.P. Camillo a S. Hieronymo Vrbinate, clericorum regularium pauperum Matris Dei scholarum piarum, ..

발행: 1672년

분량: 344페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

SPECIES DIGNA IMPERIO

AD SINCER. VM AMICUM

Elegia.

E Rebus cunctis , quas Summus condidit Auctor,

Nil homine in terris dignius esse vides , igneus est olli vigor , & caeleuis origo , λ Mens, Animus, Ratio, vox, Anima, Ingenium . os sublime gerit, Caelumque tuctur,& astra tui gemini Soles fronte micant oculi. Conspicuam vultu s speciem , totairque figuram C orporis, appositam dixeris Imperio :Cum Virtus quoque pulcra suis fulgoribus adsit. Humanum pectus continet Omne decus . Si tamen Eloqui j miras cognoscere vires, Ingenθque cupis ; coelicum utrumque puta. Eloquio nostrae totius commoda vitae. Proueniunt: nulla est vita sine Eloquio. Sustulit Eloquium mores , habitusque feroces: Civile obsequium contulit Ingenium . Ingenium caedes, & Martis iurgia tollit ;Eloquium sanctas seruat Amicitias. Hinnit equus ; latrantque canes , ruglimique leonen Solus homo loquitur praeditus Ingenio. Solus homo Ingenio , de sensibus ante receptos Arcanos partus explicat Eloquio. N udus , inermis homo , qualem natura creauit , Ingenioque potest, Eloquioque valet,

82쪽

Dirigit hic rerum series ex omnibus unus, Vocis & Eloquio, mentis dc ingenio. i

AMICI MORS DEPLORAT

Elegia.

TTEu doloriHeu laches 'mea lumina sudite fleto I I. Vnicus interbi Scipio noster Amor.

Heu dolor i Heu lachri et mors ausa maligna necare, Fas erat qtates cui dare Nestoreas .

Heu dolori Heu lachrimat Corpus concluditur urna Magni Animi dignum quod fuit Hospitium. Τollitur aspectu carus, dulcisque sodalis rIlle honor intactae verus Amicitiae. Cui non ficta fides animo; sinceraque menti Enituit Virtus, ingenuusque Pudor . Heu dolori Heu lachrimael mea lumina landite fletus Pars animi periit, dimidiumque mei. Interdi multis nimium lachrimabilis ille; Sed mihi, quam multis,flebilis ille magis: il le mihi fido semper coniunctus amore ;Ιn vita potuit dulcius esse nihil. Heu dolor I Heu lachrimari mea lumina sandite fletus. Qualis amicus obit: Heu dolor, heu lachrim forpheus alter erat cantu, fidibusque canoris: Nec potuit mortis flectere duritiem. H u dolori heu lachrimae t sed sistite lumina fletus: Non redit in vacuos mentis imago sinus. Quidquid erit superanda omnis fortuna serendo est. Ouffer , quodque nefas est tibi, corrigere.

83쪽

CANDIDO AMICONE AMICI OBITUM FLEAT: , Elegia.

Vid ploras obitum capitis morientis Amici in Hec lethi cunctis est adeunda Via. Si quis sceptra gerat, si quis diademata gestet,

Natus ut est nudus, sic quoque nudus obit. Naufragus orabat Nauras Archita sepulcrum, Et condi exiguo puluere corpus humi. Ne mirere, inquit, terras qui mensim, & astra , Si potui sortis nescius esse meae. Naturae, verique prior scrutator adluit, iΤrans stygias Samius non rediturus aquas. Alcides obijt quamuis conuiua Deorum, .. . Atque suam traheret de Iove progeniem. Quidquid erit durum leuius patientia reddit. Iinc tristes lachrimas , Candide, siste tuas. Tardius, aut citius metam properamns ad unam:

Nulli hominum parcit Parca ferox capiti . Nescia sola mori Virtus est inclyta: Quisquis Vult immortalis uiuere ; Iustus erit.

84쪽

Bellum Ferreum,

Contemptor pacis, Belli qui tempora laudas ,

Confer utrumque simul;nosce quid est melius. Aurea Pax rerum conseruat ut omnia Custos: 'lac eadem pessum ferrea bella ferunt. Diuiths refluunt Vrbes, quq Pace tuentur: Diuitijs bello subdita Regna vacant. Ruricola campos tranquilla pace frequentant, Aduerso in bello rura relicha iacent: Cum Toga sceptra gerit, studia exercentur, & artes; Cum gerit arma Sagum: docta pal stra silet. Omnes in placida Virtutes luce coruscant; Turbato surgunt tempore mille doli: O utinam Pacis illicia tacta perennent lo procul & belli tempora tristis eant l

85쪽

DIES IUDICIIJTIMENDA

AD FLAVIUM AvDITOREM

Et nihili scelerum damna timenda putat ξdion etenim repetit, quae sint ventura dierum Tempora; cum punit Iudicis ira reos. Tempus erit , quo cuncta metu concussa seruntur, 'Terra ruetis aperit motibus acta sinus. Iratus tumidis saeuit Neptunus in undis ;Iupiter intorquet fulminis arma sui. Phebus in atratis percurrit vestibus Mem , Et vacat a solita luce Diana soror. Sydera fixa Polo Terris casura ruinam Portendunt: rixam frigus, & aestus habent. De la mouent homines, & mutua praelia gentes , Intonat interitus horror ubique minas . Tunc Tuba terribilem sonitum canit aethere roto, Quo celer e tumulis mortuus euigilat. Quaesitor scelerum veniet, Iudexque seuerus: Mui nunc cuncta videns abdita facta notat. Tantorum admonitus signis memor ante malorum: . Si quis non sugiat crimina, stultus erit.

86쪽

AD ALVM NOS. V Idi vera cano) mollis sub imagiae somni

Pierides nostrum linquere Gymnasium. Vidi Musarum quod Dux praeiret Apollo ;Post Musae properant ordine quaeque suo, Quo fugitis, dixi, qub gressum tenditis vltro l Suo simul insolitum vos properatis iter Hoc mihi responsum visus tunc reddere Phoebus Castalij dulces fontis adimus Aquasi . Hinc subito cessere: M semus lumine cessit: Mens ita peruigilans irrequieta manete Mecum multa loquor: quae sint haec somia quaero: An si quid verum somnia visa ferant. Auguror hinc, & certa puto per somnia , verus Quod fictis etiam sensus inessedolet. ' crata quies Phoebo, gratissima dc Otia Musis: Omnis in assidua displicet Arte labor. sit studiis igitur finis, quem labilis annus. Attulit, & lassa mente quiescat opus. i nostra ceseres cesserunt aede Camaenae; : Cum Phoebo ad fontes atque ariere suos, Ergo valete libri, calamique Valete, papyri, Docte Maro, Cicero, Gymnasiumque vale.

FINIS.

87쪽

LIBER TERTIVs

UARIA POEMATIA

EPIGRAMMATICA

89쪽

AD VIRGINEM.

Vnctus integri thalami venit Ales ab Atto Lilia cana gerit: signa pudoris erant. ue videt ut Virgo, parilis quoq;signa pu- Excita ac niueo cocipit ore rosas. Moris Lina iunge rosis; sunt unica signa Pudoris: Sic Rosa praecinitur Mistica Virgo Parcias. v I-

90쪽

GLORIOSA MYSTERIA

Resurrectio Domini.

Morte triumphata caelo noua vita restirylt, Quam mors ut caderet, fixerat ante Cruci. Tertia sed vitae reduci de funere palmas Lux tulit; ut longum Io triumphe canat. I Mors fige Cruci vitam: sic pulclariot cxit, Ceu Rosa, de rigido cespite Vita mihi.

Ascensio Domini.

CHristus agit memore postqua de morte triuphu, Eximit & nostro vertice triste iugum. Nube sedens nivea, proprioque a Numine vectus. dereas repetit, patria Regna, plagas. Hic Genus Adamidum beat: hic noua v ta coruscat, Cunctis nuda malis, ceu sine Vcpre Rosa.

Missio Spiritus Sancti.

ΡEctora sollicito fluitant imbellia motu ,

Ausis quae solidat vivida Lingua nouis. Bissenos animat Proceres vigor entheus ; igne Dulce fouet tremulos caelica fiamma sinus . , . V edent curas inter, rigidosque labores, Ceu Rosa per spinas intemerata viget. F a Assuri

SEARCH

MENU NAVIGATION