Schola paupertatis manuducens ad puram observantiam Regulae Fratrum Minorum, juxta declarationes editas à Nicolao 3. Clemente 5. & Innocentio 11. ... Pro praxi aptata a patre f. Augustino Matthaeucci Lucense ..

발행: 1731년

분량: 612페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

cum incommoditate Fratrum executio Legatorum per multorum manus transire,

sed illius dumtaxat, a Sede Apostolica constituti ad Fratrum indigentias eleemosynis relevandas, ut infra num. 26. I s. Tandem, puritas Regulae non

offenditur, si admittatur Syndicus cum quarta facultate , ut de se notum est . Ita

potest in judicio Fratrum privilegia, &exemptiones defendere: ut si graventur ad solvendas gabellas, collectas, ad qua tam funeralem puta, ubi haec solvi non consuevit vel ad similia cogerentur, ad quae ipsorum statu , & exemptione inspectis, non tenentur, a Syndico possunt coram Iudice a molestiis relevari, quinta,

Fratres maculentur. Nullus enim habetur titulus, per quem puritas Regulae videatur offendi. 16. Syndico quoque convenit concedere Procuratori ad lites, concernentes hona temporalia pro Fratribus relicta , mandatum Procurae. Quod nullatenus potest a Fratribus dari, nec Procurator constitui. Quoniam nullam Fratres pose sunt actionem judicariam in propria per sona in judicio exercere: consequenter nec alteri suas vices committere, eX Ful

432쪽

gatissima regula: nemo dat, quod non habet,& 67. in 6. quod alicui suo non licet nomine, nec alieno licebit. 17. Quod maxime constat considerando, mandatum desiderari , ut ejus virtute Procurator ex persona Domini reum in ,

judicium trahere possit . Et ideo in principio litis mandatum exhibendum est, ut Procurator doceat de sua facultate, bc in se ipsum fuisse a Principali suas actiones transportatas, juxta Gloss. ad cap. aeui ad agendum de Procurator. in F. Cum vero mandatum sit quid facti, non praesumitur, sed probatur, c in libello F. Factis de captivis , org. ex cap. forte de eleff. is F. 18. Ac ulterius patet ex terminis, quibus exponitur munus Procuratoris ad lites, dicendo et quod At is, cui alienae reia , vel defensio praesentis, vel absentis ρermis' es mandato Domini, seu Principalis, qui in judicio litis eausan Uinet. Cujus autem rei temporalis dominus est Frater Minor 8 Et quam potest ipse actionem in foro contentioso habere pro re temporali vindicanda ὶ Nullam quidem ad praescriptum Declarationum Nicolai, & Clemen

tis , & hinc inhabilis est . ut alteri aliquam

433쪽

Αoo T l T. IV. C o M S. I. xy. Quare Procuratorem tractare litem, causamque de re temporali cum mandato a Fratribus recepto , perinde esset, ac sine mandato negotium agere sparia enim sunt, aliquid non fieri, aut eo modo fieri, quo fieri non potest, I. I.

s. Ruod si nemo m. quis si cujuscumque Dui-

versit. nomine No. Et hinc cap. Alia de Procurator. exigitur in Procuratore mandatum legaliter, seu legitime factum s alioquin, etiam parte non Opponente , potest ab ludice repelli per GonLaleZ in s. tit. 38. cap. I. πηπ.9. Nulliusque momenti, esponderis sunt acta per Procuratorem ,

aut mandatum non habentem , aut cum 4nsussiciente operantem. Tunc enim consideratur, non ut persona repraesentans

Principalem, sed ut omnino extranea , M

Inter coetera, ut mandatum in casu dieatur legaliter factum, debet coram Notario, &Testibus fieri s ac continere nomen Syndici constituentis Procurat rem, Procuratoris constituti: item , contra quem, & in qua causa: item , coram quo, & ad quos actus, ad agendum, an ad defendendum . Inserendus est etiam dies, & annus factae commissi

434쪽

sYNDicus FR. . Mi M. Maenis, ac observanda sunt coetera , quae sunt in praxi in Curia illa, pro qua Procurator

constituitur . .

ao. Pariter pro obtinenda a Sac. Congregatione Concilii Missarum reductione , preceS eidem a Syndico exhibentur , prout est praxis 3 hac enim in re nequeunt Fratres esse petitores s quia versamur in materia, quae saltem de indirecto res temporales Fratrum respicit, stipendia nimirum Missarum, quae Fratribus celebrantibus ab Executoribus legatorum in eleemosynam regulariter conceduntur , ad quorum necessitates a Syndico licite, &ri id recipiuntur. t.

Major difficultas excitatur circa iquintam facultatem ex nu. f., & continet duo puncta . Primum, an dicta facultas sit dispensatio quantum ad essentialia praece pia Regula: ὶ Secundum, an, renunciatis

dispentationibus, & privilegiis relaκativis puritatis Regulae s ut regulariter fit in omnibus Capitulis Generalibus possint

FratreS puritate conscientiae uti Syndico quoad illam facultatem ' . : - a. Sanctoro ubi fur. censet usium Syndici sub titulo , ut recipiat Omnes eleemosynas pecuniarias in utilitaIem

435쪽

a Tir. IV. Cotis. I.

Fratrum oblatas, datas, vel relictas, eas: que in necessitates Fratrum expendat . continere modum repugnantem puritati Observantiae, & Fratres mortaliter peccare , si eo utantur: consequenter dispositionem factam a Martino V. importare dispensationem relaxativam puritatis Regulae s ubi quamplurima infarciat ad illud probandum. Contra quem dicimus provisionem Martini nec Regulae, neque Declaratio nibus Nicolai III. & Clementis V. esse contrariam. Quod ita demonstratur: si

illis contrariatur, contrarietas provenit, vel ex parte Fotiscis assumentis in se dominium pecuniarum s vel eκ parte on

dicorum nominatorum s aut ex parte Fratrum , es modo recurrendi. At nullum horum verificatur.' a 3. Non primum, quia in casu Mar- tinus V. nihil aliud egit, quam quod Nicolaus III. qui pecuniam , aut ex Legato, aut ex rebus Fratrum usibus prius datis,& donatis, ac divenditis provenientem in dominium suum , implicite saltem , & virtualiter assumpsit, ut ex tape cit. F. Ad hae quia, Q. A vero. Quam provisio nem Nicolaus hoc motivo constituit, no

436쪽

i certo dominio maneant: non est enim persona aptior, in quam devolvatur dominium rerum, & pecuniarum Fratribus propter Deum oblatarum, quam persona Romani Pontificis, cui quoad dominium acquiruntur ea, quae Fratribus Minoribus modo licito offeruntur, vel conceduntur s. Ad

haec cism, . .

Adnotandum tamen, Martiuum non

assumpsisse in se dominium, & administrationem pecuniae cujuscumque fuerint ssed illius solum, quae nullum haberet d minium, hoe est, peeuniae, quam Donans, offerens, vel legans intelligeretur omnimode a se abdicasse: tunc, enim

Pontifex jure Capitis, & Patris universalis pauperum succedit in vices, & potestatem Donantis, vel Domini prioris: quapropter quemadmodum est impertinens ad Regulam, & Declarationes Nicolai , & Clementis, quisnam sit dominus, & administrator pecuniae pro Fr tribus oblatae, dummodo ipsi Fratres non sinis ita nihil spectat ad Regulam, vel dictas Declarationes , si Martinus acceperit in se dominium pecuniae, cujus dominium donans sibi non reservavit .

Cca Quod,

437쪽

Quod, ut dictum est, fecit etiam Me laus, saltem per aequi pollens. - Et praesertim in casu, quod donans principalis decederet, Voluit, quod pecunia a Substituto, apud quem fuisset deposita pro necessitatibus Fratrum, in illas expenderetur, etiam contradicente haerede . Quae pecunia, donec sit expensaccum non sit amplius Donantis, cum mortuus sit : nec Substituti, qui est so- Ium minister: nec haeredis, qui exclusus videtur necesse est, ut ex vi Declarationis Nicolai ad dominium Pontificis, MEcclesiae Romanae redeat, ut eXpresse ex

s. Ad majorem.

a4. Neque ossicit Regulae, vel ipsius Declarationibus, quod per Syndicos nominatos recipiatur , & administretur . Quoniam Syndici non nomine Fratrum , sed Romanae Ecclesiae pecuniam recipiunt,ia expendunt. Tum quia, Syndici duplicem personam gerunt, hoc est , Substitutorum Donantium , quoad pecuniam , quarum dominium dantes sibi reserva λsent: & Substitutorum Papae, quoad pecu nias, quae sunt de dominio Papar cum idud Donantes a se ablegasse censeantur.

Unde sicut Substituti Donantium nihil

438쪽

SYNDicus FR. MIN. 4oς Regulae, aut Declarationibus praejudicant

ex Nicolao s. Caeterism, eum s ita ex identitate rationis dicendum de Substitutis Papae . Sicut enim primi repraesentant Donantes , quorum nomine agunt 3 ita secundi repraesentant quoad hoc munus personam Papae, cujus auctoritate pecunias recipiunt, & expendunt. Dices. Secundum Declarationem

Nicolai allet. F. opus est, quod si Donans nolit per se ipsum expendere pecunias in necessitates Fratrum, debeat Substitutum nominare, qui ejus nomine id agat e vel, si nominare, ipse non velit, concedi tur, ut Substitutus ipsi a Fratribus prae sentetur, vel nominetur, adeout tot sint Substituti, quot sunt Donantes. In casa vero de Syndico unicus assignatur pr omnibus, & tam Donantes arctantur illi eleemosynas consignare, & non alteri, quam Fratres coguntur ad illum, &noualium eos dirigere s neque possunt simul ,& cumulative alium nominare . Ideo provisio Syndici Declarationi adversa

turo

R. Nullatenus Martinus, & Paulus restrinxerunt potestatem Donantium, qui

possent libere per se ipsos, vel per Substi- Cc a tuto.

439쪽

rutos a se nominatos expendere pecuniam,

cujus dominium sibi retinuissent f & liberum reliquerunt Fratribus servare modos a Nicolao declaratOS.' as. Verum in casu, quo Donantes retinentes adhuc sibi dominium pecuniae, nollent per se illam expendere, vel personam substitutam nominare, sed deberet persona secundum Declarationem Nicolai Praesentari , vel a Fratribus nominari , Paulus provide secundum Regulam ordinavit , ut unus a Ministris, vel Custodibus nominaretur, qui esset Syndicus, & Procurator Sedis Apostolicae: cujus fidelitati

coetera negotia Conventuum, concernentia Fratrum substentationem essent committenda. as. Adverterant Fratres, prout experimentum docuerat, sibi durum, mole

stumve fui ise ad plures personas, pro diversitate Benefactorum recurrere s sibique facilius esse informare unam , quam Plures, de modo expendendi pecunias in necessitates Religiosorum , de qualitate necessitatis, es aliis conducentibus ad puram Regulae observantiam , propter quod pro serenitate conscientiae, & ad remo vendos scrupulos recursum habuerunt ad

440쪽

SYNDIcus FR. Mim M sedem Apostolicam sub Martino IV. dc V. ac Paulo IV. a qua dictae provisiones emanarunt , quae nihil puritati Regulae praejudicant, nihilque continent, quod ,

Inspectum, ut oportet, substantiam vulneret observantiae: prout cuique consideranti perspicuum esse potest.27. Quae macula in observantia sequitur, quod a Fratribus eκ facultate Sanctae Sedis unus Syndicus nominetur ad effectum, ut pecunias omnes administret ' profecto nulla s sicut quaevis excludebatur , quod unam, vel alia m nomin

rent de licentia Donantium ex concessione Nicolai. a 8. Nec tandem ossicit puritati Reg

lae quoad Fratres recurrenter. Nam Fratres

nihil agere possunt circa Syndicos, quod operari non possent circa Donantes , di eorum Substitutos juxta d. Declara tionem Nicolai. Neque est syndicis per . missum, ut pecunias ad suum libitum , administrent f sed est servanda intentio

Donantium,quantum ad pecunias, quarum

dominium sibi ipsi retinuerunt, & illa Pontificis quoad pecunias ad dominium

Ecclesiae jure devolutas . Horum vero intentio est, ut nonnisi in veras Fratrum

SEARCH

MENU NAVIGATION