Quaenam sint morborum epidemicorum causae? Quaenam utilitates epidemiarum e studio ad doctrinam pathologiae promovendam et morborum therapeiam efficiendam effluant?

발행: 1828년

분량: 26페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

nuntiabat. Non solum vi et directo afflatu venti corpora agilant, sed etiam aliquam actionem noxiam in meridianas regiones asserunt. Ventus africanus , Sisocco dictus aut Harmallan, Omnia animalia quadam in toxicatione involvit. Ramaggini in Μodenae pestilenti epidemia ventos australes continuo insufflasse notavit. Haec Sussiciunt super causas ex aere ortas ut medicus illarum actionem aestimare possit: non erat in animo omnes enumerare.

At lamen in hac observatione praecipue perpendendi sunt effectus in eoi Poribus producti, quia non semper physicis instrumentis varietates aeris perfecte pensi tantur. Corpus nervosum aegrotantium et medico Tum sagacitas vitio instrumentorum supplebunt, et Saepe certius quam baro metrum et thermo metrum coeli tempestates nuntiabunt et signabunt. II' CauSin quin in locis re emuntur. - Sunt quibusdam locis peculiareS causae quae erademicos morbos procreant, sed non in certo limite reduci possunt et saepe epidemico more in multas regiones extenduntur. Loca sunt soli aperta aut sylvis adumbrata : inde siccitas aut humiditas terrae gignitur. Dum caligant amnes aut nebulosae sunt valles, saepe morbus epide micus irrumpit. Arboribus undique obtecta regio nullo solis radio recreatur ; quapropter in novis Americae partibus terra humida , ab incolis versata , frequenter epidemias excitat. Adsunt paludes quae infectis miasmatibus circumstantes locos inficiunt et in corporibus quasi veneni vapores effundunt: haec est frequentissima intermittentium febrium causa in agro romano et in multis aliis regionibus. Aquarum natura saepe noxia est, ut in multis endo mi is demonStratur. Miles urbis aut vici saepe insalubres et vitiose sitae morbos populares excitant eisque favent. Animalium aut vegetabilium putredo in loco contracta epidem iis ortum dat et typho dum febrium veram cauSam praebere potest. 111' Catisce quin ad Per Sorias attinent. - Non de aetate, Sexu , temperamento hic agendum , quamvis Saepe ille corporis status epidemias Properare queat, sed de Victus ratione , de variis artibus et de animi

pathematibus quae aliquoties epidemias proprias gignunt.

12쪽

Victus et vitae habItus quorumdam morborum sunt causae : annona segetis populum opprimit ; frumenti noxia qualitas et alimentorum vitium in regione similes excitant morbos. Raphania, cholerica tormina pictonica aut madi itina ex illa causa originem ducebant. Vari Martes, Sive gravi corporis situ, sive materie noxia quam artifices perpetuo agitant, morbos gignunt epidemicos qui Saepe in alios extenduntur. Animi pathemata sunt aliquoties, sed rarissime, epidemicorum morborum origo. Antiqua et recens historia quaedam illorum exempla suppeditat. Μonomanias , hystericos impetus , melancholias, nostal-gia S , convulsiones quasdam innasci, et urbes contagio quasi morali inficere videtur, ut patet ab exemplis Μilesiensium , Lugdunensiumque puellarum et diversa convulsionum propagatione. Qudeque Sint licet, saevientibus epidemiis animos et mentis vires sustinere maXimene essarium est: tristitia et terror vim morbi augent, sicuti in urbis obsidione, in exercitus clade et in nascenti epidemia observatur. Non de causis peculiaribus amplius dicam : illarum tam varios essectus adscribere impossibile esset. Sed dum omnibus observati O- DibuS pateat non ex unica causa epidem iam profluere , sed mullis conflari, utile mihi videtur causarum generaliter naturam Perpendere

ut epidemicus morbuS oriatu T. I' Generales Sunt epidemicorum morborum causae, et totius UrbiSBut partis incolas amplectuntur. Aeris et tempestatum varietates Undique noS circumdant, et quocumque refugiamus nos sequuntur et obsident; alimentorum et locorum vitiosa aclio in universum nos assicit. Non sol im in homines sed etiam in animalia quaedam aliquoties extenduntur causae , inde 'Asotitie quae causarum universos effectus demonstrant. 2' Perflantes longo tempore premunt epidemicorum morborum causae. TempeSlatum enim varia successio sparsas solum parit assectiones ; autumnalis intemperies sequenti anni tempore Suscipitur et mitigatur; quasi per circulum abeunt et redeunt variae tempestates et effectum effectu comprimunt. Λt quum coeli gravitas Valet, quum calor et humiditas, frigus et siccitas longius protrahuntur aut invicem

ingravescunt, tunc epide mici apparent morbi quos Cous Senex eximie

notavit.

13쪽

3' Ad praeterila epide micae causae referendae sunt, ut vera instituatur aetiologia ; etenim saepissime morbi epide mici ab anteriore temporis statu profluunt. ' Graves et validae sunt epidem ortam causae quae corporibus vari OS

motus et quasi novam naturam admovent. 5' Μultiplices sunt et compositae epidemicorum morborum caUSM, omnesque in producenda mala magis minusve Concurrunt.

6' Subitis mutationibus oppositae sunt causae epidemiarum : etenim morbi superveniunt quum calor oestatis lora idus frigidis noctibus aut humido autumno excipitur. Qiliae SenSιm contingenti Prur Susunt, fem ora hujusmodi sunt Securissima. Sic difficillimum est fontem opidemide detegere , quia non eX causa ianica devenit morbus , sed multis, repetitis, oppositis, implicatisque causis coaleScit.

Si ad omnes perpensas causas reflectamur, lucidior nobis fiet mm. incariam constitutionum doctrina. Multis erroribus quasi obscurata, lamen a medicis observationi addictis culta manet et vera medicinae practicae standamenta statuit. Semper ex aeris varietatibus et vitiis constitutiones medicas pendere, et fere certos effectus anni tempestatibus gigni prisci auctores admiserunt. Hippocrates primus morboS VernaleS, destivales , autumnales , hyemalesque distinxit, et illorum naturam multiplicesque

formas observavit.

st Quod autem ad anni tempestates attinet, si hyems sicca et aquilonia fuerit, ver aulem assidue pluViosum et austrinum, febres acutas et ophthalmias et dysenteriaS aestate fieri necesse est, maxime mulieribus et viris natura humidis. B h. 2 , S. 3.)ὐ Si vero aestas sicca et aquilonia , autumnUS vero pluviosus et austrinus fuerit, capitis dolores hyeme oriuntur, et tusses, et raucitates, et gravedines , nonnullis etiam labes. Μ h. 13, s. 3. )Secundum ista et multa alia , cuique anni tempori morbosa con

dilio adscripta fuit : in vere inflammationes, in des tale biliosas

14쪽

assectiones , melancholicas in autumno , catarrhales in hyeme Innasci et augeri plurique medici statuerunt. Inde quum anni tempestas quaedam longo tempore valet, aut ingravescit, nec ab aliis deletur, constitutio fit seu inflammatoria, seu biliosa, etc. Haec constitutio dicitur tem oraria, quia anni tempestatem Sequitur. a Permutatione temporum morbos fieri et morbos certis anni temporibus certos novari; alios per quodque tempus, mutata coeli temperatione , ingravescere, perspicue eonfirmatum est. n H Sed non in praesentis temporis consideratione residet medica constitutio , etiam ex praeteritis coeli tempestatibus pendet, praecipuamque originem recipit. W Non possunt praesentes morbos cognosci nisi ex praeterita temporum constitutione, nec futura divinari nisi a praesentium consideratione. π P. si Μ orbi praesentes a praeterita temporum conditione fluunt; excipiunt vero differentiam a consideratione praesentis : quare utri usque oportet habere rationem. Μ HjP. Hujus principii immemor Rama ZZini causam unicam purpureael febris ventis meridianis attribuit , dum vera origo esset in praecedentis anni intemperie quam ipse perfecte notaverat. Sydenhum et Stoli in similem errorem inducti sunt. Medica constitutio multum saepe protrahitur, et Stationaria;

tunc enim morbos diuturno et simili modo signat: ut carasa continua et

gravis est, ita effectus durare solent. Μulti auctores morborum stabiles constitutiones nobis tradiderunt. Hippocrates, in epide morum libro tertio, eamdem conStitutionem tres annos permansisse descripsit. Sydentiam variabilem constitutionum mutationem Subsecutus est :primam , per quatuor annos 166I-I664 ; Secundam, per duos annos 166 - 1666; tertiam , per duos annos et sequentis dimidium ; denique, ultimam quam observavit non certis circumscribere finibus potuit.

Sagacissimi Stoli Ephemeridibus apparet quoque biliosam epidem iam ab anno 1776 usque ad 1778 pervaluisse ; inflammatoria autem

constitutione sequentem annum Signatum fuiSSe. Per totum annum

trahuntur morbi populares ab illustrissimis Sareoniae, Tissot, Zimmermania, deScripti.

15쪽

His observationibus instructus Μassiliensis Raymond novam theoriam admittendam existimavit; et quia morborum variam indolem , epide mo impressam , cognoscere saepe arduum est, duos Solum constitutionis medicae modos admittere voluit, sortem et mollem modefori et mode mou). Observatione sua animadvertit alium alio excipi, et per decem et octo annos Μassiliae permansisse: cujus medici Systema non firmaverunt quae ab aliis postea fuerunt observata. Attamen nonnulli recentiores morbos re ipsa sub inflammatorio

aspectu nune Saepius apparere, et mutatam esse constitutionem credunt. Forsan theoricae dicussiones in mentes leviter irrepserunt, clam iis et quasi invitis. Illa ardua quaestio historiae medicae multa arcana elucidaret , sed longe ab omni demonstratione remanet. Multa argumenta contra medicarum constitutionum doctrinam

auctores objecerunt.1' Saepe accidit ut nullus inter morborum et temporis mulationes Sit consensus, et cum magnis tempestatibus sanitas tamen floreat. Celeberrimi medici Sydentiam , Van-Swieten , nama ZZini, meteo rologiae signa incerta esse observaverunt, et per ea constitutiones explicari negarunt; sed vana evasit illa objectio : etenim non in meteorologicis solum signis quaerenda constitutionum medicarum origo. Non sola coeli gravitas has tantas impressiones effiicit ; sed alimen totum vitiosa natura , sed locorum insalubritas, Sed etiam pathemata , quae corpus et animum turbant et assiciunt. Cur enim causae multiplices , continuae et graves, corpora in profundum agitare et severos diutur nosque effectus producere non possent 2 Analogia et observatio una

et recte respondent.

2' Sprengel objicit verum morbi characterem negligi

et e vana consideratione novam morbi naturam creari. Sed quis inconstitutionis medicae natura cognoscenda legem illam imposuit 'Quis dynamicum morbi modum , aut praecipua symptomata inutilia esse statuit ' Per contra , omnes illae observationes diligenter perpendendae sunt et comparandae cum medica constitutione , ut ad certam diagnosim et therapeiam medicus per eniat.1' Ex illis sequitur constitutiones medicas, tum ex anni temporibus

16쪽

pendere et fem orarias esse, tum multis et gravioribus causis conflatas statio iurias seri, et per variabile tempus protrahi.ti' Constitutiones medicae biliosa, inflammatoria, calari hali, putrida impressione Signantur, et morbis sive epide micis, Sive sporadicis hoc sigillum imprimunt. Cum levis est constitutio , Suum modum non omnibus morbis imprimit; cum vehementior , lethalibus epidem iis ortum dat et dicitur e Menalca. 3' Utilissima est constitutionum medicarum cognitio ad morbos epidemicos et etiam sporadicos tractandos , dum illarum impressionexariantur et obteguntur natura et morbi curatio.

g IV. DE EPIDEMORUM STUDIO AD PATROLOGIAM PROMOVENDAM.

Variarum epidemiarum recta praenolio utilissima est in palliologiae praeceptis instaurandis, et saepissime novas indicationes practicae praebet. Etenim, si multis Observationibus omnes epide mi illustrati

fuissent, facillimum esset similes et redeuntes morbos cognoscere et secundum praeteritam experientiam illos curare. Epide morum non immensus eSt numerus , et nova licet causarum implicatione fore novi producantur morbi, tamen analysis et analogia eamdem naturam sub variis quibusdam Phaenomenis detegunt. Epide morum studium magna est investigationis occasio et utilis xperientiae Schola , luia eadem assectio sub multiplicibus modis et formis exhiberi potest. Si fugiat una observatio, alia adest quae mullis confirmata et saepe repetita in variis corporibus et in diversis regionibus , essentialem morbi indolem demonstrat. Sic causso praecipuae morborum CognOSeuntur , di agnosis firmatur , propria symptomata distinguuntur , Vera an atomes pathologicae signa no tantur et recta instituitur curatio. Epide morum itaque generalem

historiam perpendam , ut ex ista ad pathologiam utilia praecepta

1' Epidem ipse invasio maxime variabili modo accidit in diversis hominibus, et quamvis communis Sit impreSSio, quidam lamen excipiuntur. Ilaec est summa sensibilitatis lex qua sit recipi diu H impressioni dispositio aut repulsio. AEtas modo insantilis, modo virilis,

17쪽

aut senilis quibusdam epidemiis facilius corripitur : sic catari liales morbi pueros , inflammatorii iuvenes praecipue invadunt et epidemide indolem denuntiant. Sexus etiam sit aliquoties utilis exceptio ,

aut funesta dispositio : Barcinonis recens morbus anno 182I mulieres frequenlius amiciebat. Μira proprietate quosdam artifices praemuniri malo epide mico, aut polissimum corripi multis exemplis manifestum est. Corporis constitutio peculiaris saepe morbo epidemico favet aut illum repellit: Degner , in calamitoso Novia gami epidem o Gallos et Judaeos raro correptos fuisse, animadvertit. Saepissime accidit ut prima mali epi-demici invasio quosdam a secunda invasione Braemuniat: non tamen universa est illa exceptio, necnon etiam in Variolarum epidemis. 2' Diagnosis morborum nascentibus et succedentibus epidem iis perficitur, quia sub variis modis phaenomena exhibentur. Thm latens et obscura est affectio , ita ut difficillimum sit naturam illius indagare ; sed constitutione medica et aliis observationibus adjutus , ad morbum cognoscendum medicus perveniet. Tum fallacia sunt signa in epidemide ortu , quae morbi veram indolem obtegunt: sic anginae epide micae per gangraenam brevi tempore evadunt; febres

intermittentes sub apoplexi ae symptomatibus apparent ; Variolae Vomitibus et convulsionibus signantur. Quae Comprobare Valent non semper symptomatibus veram morbi naturam detegi posse , sed ad omnia signa et praenotiones confugiendum. Nova sJmplomata in morbo epidemico saepe apparent et diagnosim obscurant. Peripneumonia , dysenteria epide mica non genuinum cur

sum lustrant, sed eruptionibus , miliariis, pete chiis, insignes fiunt, ut sagacissimi viri Liminei mann , Ρringle , Tissot et alii in epidemiis observaverunt. Pathologica facies in mucoso morbo Neapolitano Sarconne) multis gravibus symplomatibus differt a febre mucosa Gottingensi Rcederer et Wagier . Haud verum est illa symptomata ad

varietates aetatis, Sextis , temperamenti referenda : in universis communes morbi characteres ostenduntur et eX epidemica natura pendent.

Quae in aliis observata fuerunt , aliorum diagnosi utilia sunt et morbum variis phaenomenis obtectum eXpandunt.

18쪽

Epidemia varios morbi modos praebet; lum lexis , lum gravior fit. Illa vivens est in omnibus gradibus descriptio affectionis; etenini

nascente, flagrante , aut decedente epidem O, morbus Varietate viget. Felices morbi exitus et naturae modos ad curationem in diversis hominibus indicat quoque epidemia : haec utilis observatio ad alios

morbos tractandos saepissime admoVetur.

Progressus epidemiae compescere difficillimum est : lum lento gradu, tum rapido omnes invadit. Haec varietas e generali locorum et hominum dispositione pendet , et causas illas protinus a Vertere medicus nequit. Sed magni momenti est consideralio de epidemiarum prohibendo reditu, Rupe medicinae consiliis et prophylacticis auxiliis nunc raviores si unt. Lethalis est saepe morbus in epidemico modo, qui in sporadico benignus evadit : dysenteriae epide micae noso comia et urbes vastant. Ille gravior epidemiarum status qui funerum numero patet et saepe horrendam hominibus affert cladem, multum illustrabit morborum PrognoSim. 3' Anato me pathologica praesertim in epidemicis morbis ad certos limites reduci potest. Etenim in privatis observationibus error facillime mentem invadit : quum organi laesionem inspiciamus, illam semper morbi causam esse falso notamus ; sed illa Organica laesio e peculiari

hominis statu , e praecedente morbo , aut e quadam complicatione pendebat. In epidemico morbo describendo error isto facile vitatur, ii uia observatio multis aliis confirmatur aut deletur, et quae omnibus communia Sunt phaenomena , illa a morbo re ipsa proveniunt. Etiam autopsiae utiles sunt ad naturam morbi demonstrandam , quia in epidemia nascente et decedente cadavera inspiciuntur, et tunc saepissime laesiones veluti morbi effectus adesse demonstrantur 1 . Non enim epidemiarum observatores de anatome pathologica abusi sunt, sed ad certos limites illam scientiam reduxerunt. Quum febres epide micas a multis observatas comparare volui, in cadaveribus semper eamdem adesse laesionem nunquam vidi. Zimmermania, Finhe, Tissol.

19쪽

epide mos descripserunt, et illis observationibus in eodem morbo com

paratis, constat non Semper easdem organorum laesiones repeliri, nec eadem anatomica signa observari. Haec etiam similia notantur in

Deci opsi is quas doctor Broussa is perfecit , quum non adhuc Systematicus auctor epidemiam Udinensem sideliter nobis tradidit i). Ex istis observationibus, omnes partes palliologiae illustrari epide-

morum studio manifestum est, et ad errores Systematum propulsand OS et praclicas veritates comprobandas multum valere popularium mor borum investigatio.

g V. DE EPIDEMICA INDOLE IN MORBIS INTERCURRENTIBUS.

Ut epide mica constitutio penitus totum corpus agitat, illius impressio durabilis in aliis morbis sigillum suum imponit: Sic naturam morbi saepissime mutatam praebet, et potius epidemico modo quam symptomatibus Signatur. Epidemia non solum in aegrotantibus sed etiam in sanis corporibus actionem exercet. Zimmermania, durante epidemia biliosa, alvi dolores et quasdam excretiones adesse notavit. Rusti per icterodem febrem Philadelphiae cutem et oculos flavo colore fere in omnibus infuscatos esse observavit. Et iam in animalibus domesticis quaedam epidemiae saeviunt ; videbimus boves et equos morbo lyphoico Correptos fuisse in epidemia anni 18 14 : multae enim epiZOotiae cum epidemicis morbis concurrunt. Quod principium alia observatione saepe repetita firmatur. Quum alienus hospes novam regionem nuper habitat, epidemia vigente saepe non afficitur quia morbus a praecedente constitutione originem ducit. Per contra accidit ut recens regionis incola procul a sua patria

corripiatur morbo qui nunc in illa flagrat, quia epidemiae semen antea receperat. Narrat Caius Britannicus multos Anglos febre sudatoria correptos fuisse, dum in Anglia quam nuper liquerant morbus illo saeviebat. Heister in Aliorsiano epide ino , Degner quoque Novia gami

similia observaveriant. Epidemicus morbus intercurrentes assectiones retinere et quasi a i) Brou sfais, Plegina Sies Chroti liuos.

20쪽

progressu arcere potest ; quod quidem observatoribus etiam qui non medicinam excolebant compertum fuit. Thucidides in pestis Athenarum mira descriptione signavit fere nullos per eam morbosam tempestatem aliis morbis afflictos esse. Schnurrer narrat in oriente opidemiae finem e sporadicorum morborum ortu nuntiari: inde apparet vitalem organisationem penitus epidemico morbo absumptam, non aliam morbosam Suscipere posse excitationem, ut ait Hippocrates: re Duobus laboribus i) simul obortis non in eodem loco, vehementior obscurat alterum . n h. 46, Sect. a. Saepissime miscentur intercurrentes morbi cum epidemia variumque in modum symptomata et naturam unius aut alterius concipiunt.

Πὶc valet analysis medica ad praecipuam assectionem indagandam et detegendam : sic periodica febris cum biliosa epidemia adjungitur, modo imminens est biliosa complicatio, modo febris periodica pro- eminet. In febre mucosa Gottingae, Rinderer et nagier observatum habuerunt epidemiae actionem in multis morbis exprimi: puerperae mulieres a phthis, alvi profluviis et aliis epidemicis signis afficiebantur.

Non solum acutos morbos fere omnes epidemico charactere invqlvi dicerem, Sed etiam chronicas affectiones et chirurgim operationes illius actione propria ingravescere. Quum de Therapeia tractabitur, indicationes varias quae e natura epide mica oriuntur, longius exponam. Contra illam epidemiarum doctrinam doctor Broussais multa sub ilia argumenta obiecit. Omnia epidemiarum Peculiaria Phaenomena non naturam morbi indicare et ad aegrotantium varia temperamenta

reverti posse sustinuit a). Sic nullum est epidemicae indolis studium ; sic omnes aegrotantes quos Sydentiam Londini observavit temperamento sanguineo afficiebantur ; omnes quos Gottingae Rcederer et Wagier, Napoli Sarconnius descripsit, temperamentum mucosum induebant. Finke Te cellae et Tissot Lausannae solum bili Osos homines observave-

I Vox graeca πουι: non dolor ut dicunt commentatores, sed labor significat. Itaque non solum doloribus applicatur hoc aptiorisma, sed etiam omnibus vitae sunctionibus, digestioni, partui, cogitationi, morbo, etc.

et Examen des Doctrines, p. 426.

SEARCH

MENU NAVIGATION