장음표시 사용
11쪽
ID EATUS i in aeternum beatus sit dies
hicce festust In tabulis nostris semper creta notetur. Die enim hoc, aedes lix, tum scientiae, tum medicinae, dicantur. Posthac procul, o procul este profanil Nemo nefastus earum sancta violet. Neque Suspicio, aut oculos viridis Invidia, sicut rubigo pulcherrimae spem segetis, eheu misere de-
12쪽
vorans, conamina et Vota Pia, Vana atque irrita efficiant. Nec Discordia tetra, velut fulmen horrendum, quod turres altas facile scindit, sodalitium nostrum exitiose convellat. Tibi, o Concordial aeque ac tibi, Asculapi l nosmet hodie vovemus. FAs sit mihi, Socii clarissimit vobis gratulari propter fausta et felicia quae nobis
nunc in aspectum panduntur, et tantum non in manu sita sunt. Quoniam vero, velut hominibus summo monte despicientibus, ante oculos subj icitur non solum illa quam nuper lustrastis via, sed ea quoque quam nunc estis ingressuri; favete linguis, dum semitam utrinque patentem monstro. Vos is haud ignotum est, Sodalitium hocce ortum duxisse ex nexu felici inter Societates duas, simili famae ardore accen- fas ; quarum quaevis per se satis esset spec
13쪽
propter sociorum nomina. Optime tamen sibi invicem prospicientes, in unum Coi-Verunt. Sic ex conjunctione fluminum
geminorum, amnis Oritur magnus, qui pleno currit r1VO, arva medica Perpetua ubertate foecundanS. CONIUNCΤIs autem, Omnia non votis
cessere. Haud absimiles Scythis antiquis,
domum in annum tantum Occ astis; et
omnibus quae sedem instabilem comitantur Incommodis, perpetuo fuistis tentati. Haec nonnulli ex dilectis sociis, in animo attenti Volventes, aedes hasce condendi inceptum arduum aggressi simi. Satis fuit illis com- Pertum aeraria nostra Parum ad tale ausum valuis . Conjicientes tamen ex subsidiis magnificis, quae Societas Medica olim accepit, nulli dubitarunt, quin amici nostri nobis quoque subvenirent. Nec spes falsa. Munifici quidam opem contulere; quibus devincti fumus ultra facultatem comPen-B et fandi.
14쪽
sandi, immo, fere ultra potestatem gratias exsolvendi. Beneficia parva verbis gratis
aliquatenus redduntur: magna autem VO-
tis animi occultis, et silentio tantummodo retribuuntUr.
SUBsIDI A tamen nondum adeo abundant, quin nonnulla subsit causa timoris. I dium exst ruinio, supellex, aliaque hujus modi, minis circiter ' ducentis constant;
dum nummus in aerario, et amicorum Ru-xilia, vix ad minas ' sexaginta et septem redeunt. Ex his aliisque, qualia sint, olim accipiendis, videndum est ut aliquantulum bibliothecae, singulis annis adjiciatur. Nam in societate, omnia quaecunque aggredi mur complectente, libri probe selecti ma-Xime sunt censendi. Cum in concionibus nostris de re aliqua disceptemus, plerum que notiones crudas juvenum imperitorum' f. 6oo Nummi Anglicani.' Circiter c. 2co ejusdem.
15쪽
rum effundimus : In bibliotheca autem seponuntur bene cocti sermones senum doctorum, quorum sententiae multos premuntur in annos; quorum doctrinae ordine simplici ornatae, Velut aurum igne VeXatum, flamma puriores evadunt. Quicquid igitur eveniat, ne hoc societatis decus et
columen ullo assiciatur incommodo, Prospiclandum est. IN his tamen rerum angustiis nil desperandum puto; et longe a me absit, hoc die sacro, verbo mali ominis, animos dejicere vestros. Omnia de fortuna nostra in spe optima duco. Scio enim vos valere, et confido societatis vestrae incolumitatem, vobis semper cordi futuram. Quamvis singuli assinitate diversa obstricti, muneribus tamen propriis fungentes, eam Pro
SOCIOS ORDINARIOS primum appello.
16쪽
Vobis plurima debemus. Praesentes conciones nostras efficitis et ornatis; vestraeque disceptationes nostram famam longe lateque diffuderunt. Abunde equidem subsidiorum ad sedes extruendas contulistis. Defectus vero in hoc vobis facilis foret condonatu: Propriis enim divitiis parum nitentes, Omnia paternae benevolentiae accepta referimus. Vsis 1 RUΜ vero est aliquatenus diversum. Societatem hancce in oculis omnium constituistis; eoque claritatis nunc evehitur, ut si non gloria cresseCat, contempta et vili aestimata in ruinam cito praeceps eat. Hoc ne accidat, vestrum
est videre. NON mihi in animo est, qualia vobis debent esse studia, monstrare. Ecce Viri illustrest qui in his discendis multos consumpsere annos; quique singuli et palam et privati ni haec vos eruditissimi docuere. Oute dicta volo, haec sunt. Colloquia Pub- .lic
17쪽
lica summis viribus sustinete: Ne crudas evomatis opiniones, theoriis falsis minimi sudoris exortas.-Sermonem Latinum, animo quam maXime attento, colite; linguam, quam Philosophi, Poetae, Eruditi omnigeni semper dilexerunt: Et mehercule pudet me saepe id opprobrii audivisse, quod tamen averti nequit; Gallos, nempe, Germanos, omnes denique gentes majori ejus studio quam nostrates ardere. Praecipue autem caVete, ne quenquam propter sententias, a vestris diversas, acerbi accipiatis. Medicina dubiis haud vacat. Con-
donate igitur infelici qui errat, adhuc nescius recti. Tempora vestra lauro cingere fas sit, dummodo laurus, sicut ramus Polydoro avulsus, sanguinem non manat. Nollem equidem ardorem illum compescere, qui colloquium liberum Perpetuo comitatur ; qui haud abludit a motu, quem An gelus, in fontem Bethsaidam descendens,
18쪽
concivit: Illi enim qui eo utuntur, melius vigent valentqUe. PRIvAΤA dum peragitis, leges intemeratas servate. Homo qui eas evertere studet, sacer esto. Sampsonis forsan robore gaudens, simili caligine quoque laborat; atque sedis columnas prehendens, totam funditus dejiceret. PRIΜA autem sit cura, ne cujusvis sodalitii famam moleste feratis. Contendite Pro gloria cum maxime colendis, ut Jacobolim pro beatitudine cum Dei ministro luctavit. Certate autem, haud secus ac duo consules Romae), non qui plurimis ornemini, sed qui plurimos mereatas honores. Mehercule societates multae, eadem molientes, neutiquam sibi invicem debent esse infensae. Velut specula diverse collocata, lucem undique acceptam retribuunt; ζ'que splendorem mutuo adaugent. Ea
19쪽
rum ossicia non tantum non repUgnant,
sed si ex honoribus, quibus a nonnullis immerito dignatus sum, colligere liceat) facilia sunt peractu; et propria experientia compertum habeo, pensis apud unam absolutis, alterius mandata jucundiora reddi.
Soc ΙΙ sENIORΕs maXime honorandit Vos varia negotia Procul a concionibus nostris amoverunt. Annis equidem impares, in studiaque dissimilia incumbentes, e vobis longe seponimur: Vestras autem sententias, uti majorum facinora narramus et miramur. Quamvis non consilio prudenti juvatis, nostra ne aspernemini. Angustiis stim in praesens urgemur, quas Ve' strum est depellere. Nolite autem credere nobis subsidia nunc mendicari. Nequa quam, meherculei Arva eadem omnes colimus : Quisque suis fungimur ossiciis; propria alie singulos seque obstringunt.
20쪽
Vos PROFEssoRΕs eximiit e quorum fontibus, scientiam nostram, quicquid sit, hausimus; quorum Patrocinium honori ducimus; hanc, omnesque similes societates in tutelam recipite: Eas ducite inter praesidia hujus Academiae, cujus commodi nunquam immemores estis. En Seminaria, ubi
ingenium philosophicum optime essingiqueati Quoniam, viri illustrissimi, vestrae
doctrinae longe sunt a priorum theoriis diversae ; theorias, quas merito obruistis; vobismet conscii estis, quantum ingenium liberum, animadVersio aequa, communitas idearum, omnia denique in hac Societate iovenienda, ad scientiam contulerint. His enim modis, ni fallor, illas efformastis doctrinas, quae per totum clarescunt orbem; quaeque nomina nunquam moritura illustrant. Nostra igitur ne despiciatis conamina. Velut juvenis AEneae socius, patrum medicorum vestigia premimus, qUamvis haud passibus aequis. Vestra quidem fasticia