Oratio coram Societate Physica : die quo primum ad aedes novas dedicandas convenit

발행: 1784년

분량: 24페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

fastigia vix assequi speramus : Ambitione

tamen prava procul relegata, scientiam et mentes nostras ad vestra exemplaria effingere semper ante oculos habemus. Si

vero duces adeo Venerandos nonnunquam

modeste deseramus; si, juvenili ardore impulsi, novas tentemus Vias ; illa, quam ipsi

olim petistis, nobis nunc detur venia: Vossemet enim omnes non eadem sentitis: Et, si opiniones cujusque colligentes, atque diligenter revolventes, paulum ab iis diversi abeamus, non est cur improbetis; nec veritatis amorem, qui investigationem silasit, audaciae insimuletis. IN hujusmodi institutionibus experti discimus quod cito in usum depromamus; sententias nostras semper iactatas, nonnunquam. impugnatas, et haud raro subversas audire: Ita adolescens, cujus ingenium et mores civibus mox saluti et decori sutura, in hunc adscriptus numerum, doctrinas

22쪽

trinas et opiniones, quas antea religiose coluit, jam investigat; propriis nunc nititur viribus; et cuicunque parti semet adjungere dignatur, auxilio nobilitata evadit. CoNsΤΑΤ igitur, seu praesentia tuemini, necessitatibus subvenitis, sive patrocinio ornatis, omnes debita tantum tribuentes, hunc ordinem adjuturos esse: Cumque hos coram aspiciam, coetum illustrissimum, spectatissimum, faustissimum,

Omnium Vero, quos compellare mihi honor unquam concessus fuit, maxime colendum, non possum quin optime sperem: Huc enim hodie venitis, nobis omnia bona. Precantes; Oro igitur ne preces tam secundas, eXtra hasce aedes ventis ludibria detiS.

NUNC autem, Socii dilectissimi l inter omnium plausus et laudes, mea eXaudiantur

23쪽

tur Vota. .anquam aliis secietatibus beneficiis maximis devinctus, nequeo OP-tare vos supra totum nemus eminere; caeteramque sylvam, Vestra mole oppressam, languescere; hoc saltem voveam: Sicut arbos illa notata, de qua Mandane somniavit, scum Dii Cyri ortum praenunciaverint) ramos circum circa diffundatis :Gentes remotae vestris laetentur umbris e Socii diligantur: Societas ipsa colatur, ubicunque medicina floreat, vel aestimetur philosophia. ANTEQUAΜ finem impono, liceat mihi paucis obiter attingere hominem, parum equidem notatu dignum, sed cujus animus, forsan intempestive gratus, illum impulit, qui se, nunc temporis, Vobis de-

vinctissimum agnoscat, propter Honorem Summum ad quem eum evexistis: Honorem, quem meruisse vix mihi conscius

suna, nisi qui merear conando. Ingenium ejus

24쪽

ejus, quem elegistis, verbis attenuare, quid hoc, nisi judicia vestra vili penderet laudes vero ejus vana jactantia celebrare, longe turpius atque indignius foret: Qualis igitur qualis sit, silentio praetereundum; quantum vero vobis debeat, gratus semper praedicabit.

SEARCH

MENU NAVIGATION