장음표시 사용
151쪽
tur. Nisi enim quietam in lecto & aere tem
. perato continentiam , in potus levissimo genere exquirendo, illoque calidiuscule pamvisque haustibiis sumendo , tempergntiam , in animi palliematibus, ac ira praesertim sumniam moderationem, observent , & rigoroiequidem observent, praecipiti grκdu omnia in pejus ruunt. Febris typum admittit, accedunt vomendi conatus & naiisea, imo vomitus, molestus in faucibus sensus, singultus, mentis turbationes &e. quibus deinceps non
nisi aegerrime succurritur. usu Omnia eo cer
tius superveniunt , si medicamentis sic dictis alexi pharmacis, & stomachicis calidis, imo purgantibus , & vonritus moventibus res peragitur. Recensebimiis nunc illa , quae in legiti. mo & felici morbi decursu eveniunt, eo quo utplurimum ordine sese manifestanti At pri mo quidem respiratio fit liberior , febrilis horror, sive horripilatio vel levius ut antea, vel plane non sentitur. Urina sedimentum deponit. Cutis madore universali calidiori, sub quieta imprimis in lecto continentia , madere indipit. Pulsius liberior A major, & mgior in corporis ambitu, quam antea. gestus. Accedit satis exquisitior, & sentire incipiunt se aegrotare, quum antea obtusus solum sua
152쪽
rit aegritudinis sensus. Somnns t an uillior.& licet vires non magnopere instauret, eX-
pergefaelique mentis leviorem & transitoriam quasi emotionem sentiant, tamen subruitus membrorum cessans bonam spem facit. ' Cese sat ciborum nausea, & licet sumpto ciborum
tallt illo ventriculus doleat , tamen adpetentia haec bono omine venit. Sputa nunc liberalius egi creantur, & borbornmiae flatus inseriora petunt. Ulut autem haec omnia bene succedant, tamen lento gradu & successi-Va potius ae parva, quam subitanea criti &in melius converssione.
Quod enim nunc ad crisin speciatim attinet , illam nunquam notabilem vidi & simplicem, at compositam magis & successivam, hoc est, per diversa corporis emunctoria, idque nunquam confertim, sed successive ac placide contingentem. Quod quidem mirum non est, cum hic morbus, non magis fluid rum, quam solidarum humani corporis partium morbus sit. Crisis, quae per urinam fit. tantum non semper notabilior est reliquis. Proximum locum oecupat sudor, qui, quantum de catarrhali febre hic Morbus partici. pat, crisis fluidarum adpellari potest, quan tum vero remissionem spasmi cutis, ' cum hae spasmi membranarum universi corporis,
153쪽
indicat, crisis partium solidarum, hoc est,
reditus fibrae ad justu ut tonum, merito audi re videtur. Quae per alvum succedit crisis, tametsi aliquomodo de essentia morbi in m lius conversi esse videatur, tamen, quod rarissime ex se ipso succedat, medico autem serio de aegrotorum Tuae curae se tradentium salute cogitanti, vix salsi titium hanc exspe-elare , liine illam merito ultimo loco repo
Est & aliud, sed non crebro ocurrens , crisees hujus morbi genus, ubi nimirum vel ex se ipso, quod rarius, vel justa medica
tione adhibita, quod non adeo rarum, nunc citius nunc tardius, in alium morbum, sed tutiorem , morbus transit. Nimirum in in termittentem legitimam, eamque vel tertia'
nam, Vel quotidianam quae utplurimum hietertiana duplex est febrem. Haec intermis , sionis tempore, utut ex priori morbo non possint non adhue languere, medicis doctis& sagacibus; non sucum sacere potest, quin stati in perspiciant, seeurius quam antea cum aegrotis agi, qui utplurimum hec, quasi no, vo terrore, pereelluntur. Haec absorbentibus, es salibus fixis ex arte datis, cum vel sine casuarillae cortice, &interpositis ad sum
154쪽
e. g. illa, quae eX eorticibus anrantiorum paratur, aut tinctura corticis perii viatii, brevi disparet, cum eXanthematibus in labiis, de pinnis quoque narium haud raro, qualia eXanthemata post febrem hanc, etiamsi non ae-cestarit intermittens, non raro solutioni morbi accedere cernimus. tuabet praeterea febris haec anomalias
quasdam, silentio non involvendas, & quidem ζ
uod in principio morbi interdum au. cedat paroxysmus febrem intermittentem legitimam ad integras horas mentiens, & vel altera, vel tertia die denuo invadens, unde fit, ut tam aegrotis , quam medicis μητροις imponat, minime vero sagacibus & doliis; hujus intermissionis tempus malignitatis notis abundat non solum, sed & brevi tempore vel plane jugulet, Vel non, nisi aegerrime & tardius, ad sanitatem redire permittat.
Alterum anomaliae genus es , quando at
ili a tertisque die statim insequitur asthina, nunc simplex, nunc convulsivi astmathis pa-roxysmis interstinctum, horizontalem corporis decubitum vix ferens, sed semiorthopnoicum, cum subitanea oedematosa pedum intumescentia, a pedibus ad caura & femora sine
155쪽
sine mora serpente, accedentibus non raro etiam auriginis signis. Tertio, notanda venit anomalia morbi ad alias jam praesentes aegritudines acceden iis, illasque in novas prioresque turbas concitantis, adeo, ut morbus inde nascatur com plicatus. Verbi caus a, si calculo laborantes hae febre corripiantur. Symplomata enim in hujusmodi casu longe vehementius urgent. Pari modo comparatum est, si cephalalgiis chroni eis, periodicis laborantes hac febre corripiantur.
Est quoque quartum anomaliae genus his forsan jungendum, dum in fine morbi, seu declinatione saltem, illi, qui morbis arthriticis, tam vagis, quam fixis periodice affligi solent, Veteres inurbos, in principio febris, de quo agimus, n0n animadversos, denuo persentiscunt. Sed cum ejusmodi bono potius, quam malo omine, imo quasi critice, non huic soluin, sed aliis quoque acutorum morborum generibus superveniant, illa non
Methodus medendi huic sebri epidemicae ab auctore adhibita haec sernie fuit:
M iximiis fuit in hoc morbo remediorum temperantium usus. Hinc nitrosorum &emulsionum largus usus.
156쪽
rso Alvi segnitiem clysteribus emolliebat.
In morbi declinatione, alvo segniori adhuc perstante, medicamentum laXans propinavit. Circa finem morbi remedio purgante, EN si alvi segnities non adesset, intestina a reliquiis biliosis i pituit assis repurgavit. Ac tunc primum lenitIimis diaphoreticis utebatur. Si morbi isitio, dextrum hypochondrium dolebat, emollientem fotum adhibuit. Subinde ob asthina suffocativum, vel si perversa medicatione praegressa, febris ex continua in continentem mutabatur, cum inflammationis internas signis i & metu, venae sectione succurrendum erat. Ρotus erat levissimus ex decocto avenae, vel hordei; serum lactis, interposita subinde eerevilia fecundaria.
Ad alium nunc morbum describendum progredimur; ubi pituitosa Iabes non solum in toto sanguine dominatur, im peculiare insuper viscus prae ceteris graviter premit; Peripneumonia nempe notha, seu pituitosa.
157쪽
Rarior morbus hic calidarum regionum incola est, at in humidis, depressis frigidisque terris sedem potissimum figit, in qui bus & coeli humiditas, & pinquium ciborum
abusus, ct iners vite genus, gentrandae pituitae favent. In nostris regionibus regnante annua constitutioue pituitosa frequenter observatur. Hi ne forte apud graecos medicos vix vestigia hujus morbi occurrunt, eum patrium illorum solum, ob coelum calidius, atque aeris vicissitudines minus repentinas, illorum quoque corpora ad pituitam minus proclives reddidisset. Nostro demum saeculo tum cognitio, tum etiam cura atrocis hujus morbi a summis viris Syrinhamo & mxba-mo exculta habetur.
Ex duplici caussa morbus hic senatu dises cillimus est. Pituitam enim solvetido, atque pnimonem sanguinis missione ab in Arctu li.
berando, Omnis cura abscivi videtur. Verum tamen methodo generosiori antiphlogistica vires subinde ita corruunt, ut aeger ca cochymia pituitosa penitus opprimatur; medicamentis autem attenuantibus, atque eum aliquo tumultu pituitam evacuantibus, natu
158쪽
methodi connubio salus. . Monuit Syrinba. mus ne temperarium a venae sectione leva. men no in mittendo sataguine nimium auda, daces reddat.
Adgreditur hic morbus paulo habiliores ac crastas prae ceteris; virilem aetatem vel assecutus, Vel etiam, quod ispius aecidit, praetergressos; liquoribus spirituosis, vini maxime spiritui, plus aequo dedito . Cum enim tu hujusmodi h0nunibus sanguis, pituitosis humoribus, brumae tempore congestis, fuerit oneratus, atque iidem ab eunte vere in novum mo. uam cientur, tussis hano Bacta occasionem mox subisgreditur, qua ministra dicti humores pituit ossi in pulmones irruunt; quo temporuit forse aeger nullo vivens consilio, liquores ejusti odi spirituosos adhuc liberalius hauriat, crassescente jam fere, quae tusiim excitabat, materia, & ab ea praecluduntur pulmonum ditus, & sebria omnem sanguidis massam depascitur.
Caussae excitantis munere omne id sungitur, quod pituitam ad pulmones maxime determinat. Viseidi enim humores, stithamus a) , nunquam tam libere per arteria. xum transeunt extrema, quam xenuiores aestutin
159쪽
fluidiores; nnde ii iiibitanea hirmorum agitatione commota, in pulmones largius, quam ut per illos transire queant, impelluntur; unde ii magis magisque coacervati magis etiam magisque pulmonum vasa obstruunt, donee tandem stagnatio sequitur mortifera, &.ipsa accedat mors. uod exemplis singulari .ratione illustratum videmus , quando artificialem, ut ita loquar, excitamus peripneumOniam, sei licet virgo chlorosi leucophlegmatica laborans c ubi talis lenta viseida pituita prae reliquis dominatur insigni & diu continuato eXercitio agitetur, pulmones ejus tandem repleti ita aggravantur , ut ingenti spirandi dissicultate, imo plenaria quoque eorripiatur sit catione; quod re Vera aliquoties accidit, quando eXercitium nimium fuit auctum. a
Symplomata, quibus morbus hic decurrit , haec ferme sunt; praeter illa scilicet, quae universim pituitosas febres comitari Q. lent, atque superius recensita sunt. Ib Levis ad sensum febris, pulsus enim plerumque parvus, mollis, aut viX a natur8li recedens, neque horror febrilis, aut aestus,
qualis in vera peripneumonia esse soleti
160쪽
Ant1elosa ' strepens respiratio, Vel levi defatigatione alicta. Ubi enim lenta illa pituita in pulmonis vasis haerere in ei pit, iam impeditur liber sanguinis ex corde deX-tro in sinistrum transitus, unde majore respirationis molimine aegri hanc viam expedire conantur : hinc anhelant, deque molesta an-. xietate, & pectoris oppressione conquerun
3 Plenitudinis ct humorum congestOrum in capite sensus, ac si caput aegris dissa
Areta pituita nempe in cerebro accum Ulam ta. Hinc in quibusdam aegris Vertigo, coma &c. 4M Tussis sicca, vehemens, pulmones ferme dilacerans- Sensim enim magis magisque insercitur pulmo, sicut pulmonum coarctatio adstantium auribus peiocipiatur. s) Tandem tenax, albidum gluten ejicitur , morbi cum levamine. u.uod autem febria in hos morbo sere insensibilis sit, ob encephalum maxime pituluta oppressum contingit. gri hoc morbo correpti saepe subito intercepta circulatione , sanguineque quasi praefocato, suffoeati, aut morte apoplestica Pereunti