장음표시 사용
2쪽
C H A T E s anularis, caput Isidis, vel sorte sub specie Isidis cujuspiania Reginae dextrorsum adspicientis, peregregio artificio expressum reserens , nuper se dignum reperit posses rem Marchionem Alexandrum Gregorium Capponium, hujusmodi insignioribus priscae elegantiae reliquiis conquirendis maxime deditum. Formae Issiacae habitus oris, in area summe nigra mire candidus , collo, sinu , labiis , genis , fronte , auribus prominens , do flos intuentium oculos, quotquot sunt in Urbe aeterna, in se omnes admiratione convertit. Nihil enim praestantius in exiguo illlio , literis nullis inscripto , vetus caelator Agyptius effingere poterat. Hus modulus subter ipsam gemmam , arte magistra conterranei nostri Danielis Antonii Bertoli, graphices peritissimi,&CAROLI VI. Αυ-cusTi gratiam jure promeriti, hoc typo grandiusculo patefaetam, inserius repraesentatur. Isidis verticem, unionibus oblongis post aures ad sinum usque & retrorsum concinne dispositis, ac deorsum inclinantibus & veluti dcfluentibus, Conteistum potius, quam redimitum vides, quem expansis alis fovet Numidica guttata, suo positu quasi mitellam,aut si maVis calanticam , reddens , plumarum pompa visu longe
pulcherrima,cidemque unionibus spissis supra ipsas plumas
3쪽
onusta, eo serme ritu , quo in celeberrima Tabula Bem-bina, Laurentii Pignorii plurimo studio illustrata , spectatur , inque pervetusto aereo signo , quod seorsum idem vir summus Expositionis suae auctario subjecit num. IV. alias u II. Hujus Achatis frontem Isiacam, unde nullum capillitium effluit,complures sub Numidiea margaritae exornant. Collo & sinui monile circumdatur, quaterna baccarum s rie & tribus flexuosis circulis intermediis c utique aureis dispertitum: quos nostri sacri Scriptores murenulas appellaverunt. Hujusmodi monilia , AEgyptiam artem & morem plane exhibentia, sinum Isidis tegunt in Tabula illa Bembina,quod Video observatum a spectatissimo, mihique amicissimo Senatore Philippo Bona rotio in praenobili commentario ad Vitrea Vasa antiquorum pag. is σ. rs . Nihil tandem ex omni parte Isidi illi Bembinae aeque respondens visum est unquam, ac Gemma Capponia . Immo hanc ipsam Bembinae Tabulae imagini anteferas . In hac enim Isiaci vultus, plumarum , & unionum argutiae ut phrasi utar Plinii de Parrhasio loquentis libro xxxv. cap. x. scalptae non sunt rquas tamen omnes in lapillo nostro caelator exposuit, ubi singula mirum in modum sibi congruere conspiciuntur. Eam, quam dixi, Tabulam, ex museo Petri Bembi Cardinalis eductam, inque Gaza regia Taurinate, quo ex Mantuana olim migravit, jam adservatam, primus omnium viriculo expressit Aneas Vicus, scalptor eximius ; primus itidem Pignorius explanavit. Stephanus Pighius , qui in Mythologia perantiqui toreumatis argentei, quatuor anni parteSeomplexi, ait, Antonium Morillonum Tabulam Bembinam, nondum aeri incisam, depingendam curasse Cardinali Granuelano Antonio Perenoto Episcopo Atrebatensi, eam
Vocat upum ejus philosophiae, eustus in gratiam philosophorum .mnium pressantissimi quique sunt peregrinati. Pignorius tamen ε
4쪽
men, vir modestus atque opido sagax, haec abdita atque aulegorica se insuper habere non dissitetur.
Dianae Ephesiae statuae, a Friderico Ubaldino publiei juris
facta, pag. s. editionis I. ex gemma quoque anulari protulit I dem Phariam , cujus verticem non una quidem , sed tres Numiditae , signo illi Pignoriano persimiles , sevent. Huc pariter facit gemma anularis in Dactyliotheca Mr hami Gorlaei Parte iΙ. num σ s. editionis Leidensis Jaeobi
Gro vii. Eas aves Menetrejus vulturis , aut accipitris exu
mira esse putavit, & subinde Jacobus Sponius in Disquisitionibus de antiquitate pag. 4s s. U8. Aeripitrem adloquin apud Agyptios Osiridi sacrum Pignorius in Expositione sua jam adnotavit pag. 7 a. editionis Amstelodamensis Andreae Frisii. Numidieam Isidis capiti quoque incubantem vide in
Harpocrate Gisberti Cuperi pag. 4α inque eburneo tore male , quod V.C. Bonarotius 1uis Nummis Carpineis maximi moduli inseruit pag. 7o. Tithoraeae , opido ad montem Parnassi in Boeotia regione Achclae inter Agaeum & sinum Corinthiacum, ubi praeter Boeotiam est ussitolia, Meleagriadum serax, teste Menodoto Samio apud Athenaeum lib. xiv. cap. xx. Meleagride in sacrario , omnium, quae Graeci AEgyptiae Deae conitruxissent, summe venerando, constat Isidi sacrificatum. Pignorius enim ex Phocicis Pausaniae, qui est liber x. Descriptionis Graeciae, id observavit, quasi innuens, Numidieam, in Tabula Bembina caput Isidis foventem , a Metiagride haudquaquam discriminari. Ait vero ibi Pa sanias cap.xκXII. pag. 88o. editionis Lipsiensis Joachimi Κ hnii, Tithoraeenses eum sacrum Isidis apparatum ab aEgyptiis accepisse , τροπον τους--αs In ς 'Aιροπιιος. IV. Sed multiplex inter utramque avem, Numidicam dico, ac Meseagridem, generatim acceptam, discrimen, non
5쪽
satis animadversum, intercedere mihi videtur. Hoc ex proferendis Veterum testimoniis patebit. Primus omnium prodeat Varro, togatorum doctissimus. Hic in libro ii I. de re Rustica cap. ix. Numidicas quidem, sive Africanas , &Meleagrides, ut minime inter se distinctas volucres, aperte Commemorat. Verba ejus audiamus : Gallinae Africanae sunt grandes, variae, gibberae , quas Meleagrides appellant Graeci. Hae novissimae in triclinium ganearium introierunt e culina propter DBidium hominum . Ueneunt propter penuriam magno . Ita
Varro . Sed aliter legit imperiosus Criticus Josephus Scaliger, Varronis emendator , an corruptor Sane hoc censuit qui Varronem ad veterum membranarum fidem antea emaculatum ediderat, Petrus Victorius, literatis monumentis Vim ex ingenio absque ullo pudore inferri, jure indignatus. Hinc aeruginis caussa in Scaligerianis co
tra Victorium. Itaque Scaliger in suis Conjectaneis ad Varronem post gibbere, interpunctione sola, Meleagridem
in Varronianis verbis ab Africana secerni existimavit, proptereaque aliam esse gibberam Numidicam , aliam Meleagr dem , ut certe quodammodo sunt, non tamen in sensu Varronis , adsentiente Claudio Salmasio in Exercitationibus Plinianis to. i. pag.σxx. editionis 1I. ubi Varronianam Scaligeri interpunctionem a Varrone ipso resutari animadVe tit , qui in eodem capite tria tantum genera Gallinarum enumeraVit, I. Villaticas 1 I. Rustieas HI. Africanas . Has postremas, quod Meleagridum similitudinem quandam referrent, a Graecis Meleaerides diei arbitratus est Varro.
V. Hic tamen mihi te sistit Johannes Harduinus, in notis libro x. Pliniano subjectis seribens, Numidicam a Varrone fieri similem Rumeis. Sed non ego credulus illi. Id enim mediusfidius Varro non secit. Vereor etiam, ut idem Vir egregiuβ recte pronunciaverit, non uni Varroni, sed C
6쪽
EXPLICATUS slumellae etiam, si Deo placet, & Plinio suo, 3Meleagrides
speciem esse ex Gallinarum Africanarum genere. Immo potius Gallina Astieanae speries sunt ex genere Meleagridum. Hoc postea, ni fallor, evincam. A Columella libro x III. cap. II. Africana , quam plerique Numidicam dicunt, Meleagridi si Mi-Lis dicitur, non certe-Meleagris. At si Varro Meleagrides ab Asticanis diversas secisset, jam non tria tantum , sed quatuor Gallinarum genera constituisset: quod neutia quam secit. Ergo Varro Africanas quodammodo eis smiles
tantum esse , non easdem omnino esse censuit, quas Graeci
Meleagrides dicunt . . Plinius quoque dum eum Varronis locum suis verbis retulit, Meleagrides propter similitudinem easdem serme ac Africanas secit libro x. cap. XXvI. 38. ubi ait Meleagrides in Boeotia circa Meleagri tumulum pugnantes, simili modo ei parentare , ac Memnonides Memnonit quas Meuagrides ita dictas fabulatur antiquitas , quod Meleagri sorores, ob fratris obitum moerore consectae, illarum avium formam induissent. Vide Hy- sinum Fabula ccxxiv. & Natalem Comitem libro viri.
Mythologiae cap. κκIv. v Ii Penelopes etiam dietas narrat.
Plinius in loco indicato haec addit: Africae hoe eH Gallinarum genus, gibberum, variis sparsum plumis, quae novissimae sunt
peregrinarum avium in mensas receptae. His verbis Plinius recte Varronem expressit. In caussa vero, quam subjungit,
propter ingratum virus, non bene,uti Ominor,Varronem eX-
pressit, quod infra apparebit. Interim Astra armis, eadem a Numidica sic generatim dicta, passim occurrit. Rursus audi Plinium lib.x. cap.κιviii. Numidica antea recensitae in parte Africae Numidia , omnesque jam in Italia. Hadrianus Junius in Nomenclatore pag. s. Numidicam in plumis a grantes rhombos habere tradit , inque iis adspersas albar gut-δvias , atque in summa eam esse, quae Gaiaina Pharaonis vo-
7쪽
citatur . Rhombi tamen , figurae quadrangulae , nulli sunt in nostra Numidica . Hanc Horatius Epodon ode iI. V. 3. ram Vocat, cumque Attagene, ave , ut helluones norunt, lautissiima, quam Francotinum vulgo appellamus , ita componit et Non Afra amis defendat in ventrem meum s/ Non Attagen vonicui. Ad quem locum praeter Porphyrionem adeundus est vetus interpres a Jacobo Cruquio vulgatus pag. ass. cOl. a. Afra avis inquit Gallina Numidica, quae magna ect o piriuissima: rvam o Garamantiam vocant, o Africanam. Consbnat Publius Syrus apud Petronium in Satyrico cap. Lv. Gallinam Numidieam alienae gulae pascendae nutriri testatus , & Iuvenalis Satyra xi. v. I a. ubi delicatis ganeonum cibis non assuetum, sed tantum vulgaribus pastum, ignorare ait avis Africaae praestantiam: nee latus Afrae
Novit avis nocter tirunculus, ae rudis omni
Tempore, o exiguae furiis imsutus ofellae . Anne hoc est Numidica tribuere ingratum mirus Ad lacum circa Mercurii promontorium in Africa Meleagrides reperiri , alibi vero nusquam , nisi inde exportatas , auctor est Scylax in Periplo pag. ue a. editionis Oxoniensis Johannis Hudsonii. Martialis aves persaepe memorat, iam perque epulis delicatis adnumerat. Libro enim xiii. Epigr.
Aasere Romano quaa vis satur Hannisal esset, Ipse suas nunquam barbarus edit aves ;idest Numiditas, tune forsan barbaricae gulae nondum notas. Liri
8쪽
EXPLICATUS II Libro iiΙ. Epigr. xviii. Romae in villa Faustini fuisse dia
Et picta perdix, Numi aeque guttate .
Sunt enIm pennae harum nigrae , albis guttis tanta Venustate conspersae, ut spectatores in admirationem rapiant. Idem Vates Hispanus infra Epigr. LxκVir. ad Baeticum et Nee Libe mittit, nee tibi Phasis araver. Etiam libro xiii. Epigr. xcv. Afrae de Numidicae aVes dicuntur, ipse Libras dicit: Si Libea ηοsis motueres ,hPhasidis essent Petronius quoque coenam illam opiparam sui Trimalchionis laudans cap. xciti. Phasianos, palato jucundissimos, eum NumMisis componit: Ales Phasaeis petita Gluis , Atque Afrae volueres placent palato . Eodem respexit Manilius libro v. Astronomicorum V. 3υ. am ventri longius itur , modo militiae . Numidarum pascimur oris , Rufris damnis . Ait nimirum Romanos , ut optimis avibus Phasianis &Numiditas , magno emtis , ingluviem saturarent, extremas Colchidis & Numidiae oras penetrasse, quo necdum armis
VI. Sed aurem vellit Samuel Bochartus in Hierozoico libro I. cap. xxx. ratus, non satis constare quid proprie sint Meleagrides, licet Varro Gallinas Afrie as eas esse dixerit, quas Graeci Meleagrides dicunt. Africanas nusquam alibi
9쪽
exstare,quod addit Bochartus,pariter salsum. Siquidem Plinius & Martialis auctores nobis sunt suo aevo eas in Batiis eXstitisse , ne jam memorem Meleagrides quoque habitas in insulis Electridibus ante Padum . Has tamen Strabo ad fabulas ablegavit lib.v. Geographiae pag. a I s. editionis regiae Parisiensis. Ludovicus Nonnius libro iΙ. de re Cibaria cap.
xxv. Numidicas corpore Gallinas nostras vix excedere ait; sed eis crura longiora esse. Columella Numidicis rutilam g Ieam o eri iam in capite adsignat. Neutra in Meleagride, eodem teste, rutila; sed utraque caerusea est. Suetonius tandem
in Caligula cap. xxii. Meleagridem & Numidieam duas facit, volatilium hostias minime obvias, quibus eidem Augusto,
seu monstro , sacrificaretur , singulatim enumerans et hostiae erant inquit phoenicopterι, pavones , tetraoneS , Num
dicae , Meleagrides, Phasanae, quae gene atim per singulos dies immolarentur . Ne vero Agypto ipsi Meleagrides defuisse discamus , praesto est Callixenus Rhodius apud Athenaeum lib. ix. cap. ix. Ptolemaei Philadelphi Alexandrinam pompam describens, in qua Meleagrides cum aliis avibus, aeque praestantibus, caveis clausas, & ob decoram plumarum speciem, ut auguror, adspectu admirandas, vidisse se narrat. Namque multas illis in oris Meleagrides volitasse,testes sunt Artemidorus apud Strabonem libro xv I. pag. 7σs. & Agatarchides in Periplo pag. y q. editionis Hudi est. .Haec de Numidica, deque Meleagride literarum monumentis consignata reperimus . Meleagridem porro nutriri in locis palustribus, nec prolem amare , sed negligere, & magnitudine sua Gallinam communem aequare, testis est Clytus Milesius
apud Athenaeum lib. xiv. cap.xx. qui praeterea eidem aptat caput glabrum , & quam pro modo reliqui corporis amplius ; cristam carnosam lignei coloris , duram , rotundam , instar clavi super caput eXstuberantem; ad malas quasi barbam
10쪽
ET PLICAT Us 33ham pendentem. Isaacus Casaubonus Animadversionum slibro XIV. cap. xx. se de ligneo colore egisse ait in libro suo de Coloribus. Haec quisque agnoscit Gallinis iis convenire , quas Vulgo Indicas vocamus , inquit ibidem Casa Ohus ;licet ego in his colorem istum ligneum discernere nequaquam possim . Alii Gallopamos; nos Itali Galus Indicos, & GaDlinaceos vulgo dicimus, non quod ex India primum advenerint ; in Boeotia enim, Atolia, dc Graecia eas aves passim
nasci, jam dictum; sed quia quicquid huc transmarinum
advehitur, observante Salmasio , Indicum vulgo appellatur . Julius Caesar Scaliger in Exercitatione CCXXXVIII. Contra Cardanum, Meleagridi hos habitus peculiares adsignat, Gallinae Indicae , praeter ova, nequaquam aptandos , a PaluHris a Fartus negligens 3 Viros earne
Ova punctis notata F AEtola VII. At contra exsurgit Iohannes Rajus . qui ad Francisci Willughbeii ornithologiam, Londini vulgatam A. D.
1σZσ. lib. it. cap. κ. F. ΗΙ. pag. II 3. Meleagridem cum GaDiopamo unam facit. Tabula Vero xxvi. pag. I x s. Gallinam Guineam ob oculos ponens, eam esse dicit, quae Gallus Mauritanus, & pulcherrima avis vocatur a Conrado Gesnero. Pileo insuper nudo ejus formae illam tegi refert, quo tegitur Dux Venetiarum . Eam esse praeterea maculis instar ovorum plenis & rotundis toto corpore , inque singulis etiam
plumis & pennis , sparsam. Rajus deinde in eadem Tabula xxvi. Galtinae Africanae cum Guinea, de Numidica guttata nihil esse contendit. Gesnerum tamen in Historia anima