장음표시 사용
151쪽
Sed piae miserat Almoaa Mam lucum suum Jawharum-Alsikileum cum magno exercitu, qui itatim atque iter perfecerat, prima Κahi retiae sundamenta jecit; summa autem aedificationi manus, anno 36o imposita suit. Κhalipharum Fat imitarum Obeiditarum qui in occidente regnaverunt, fuit Almoag ordine quartus f3J, sed primus omnium qui Κahi retiam sub ditione sua tenebat, ibique sedem imperii collocabat : ob hanc causam titulus Vuriae Malipharum qui in Enpro Maliphatum tenebant' hujus operis initio praefigitur, nam de iis tacebo qui in
Cum, de perfecta Κahi retia, nuncio certior factus esset Almoag, AEgyptum petiit, illiusque imperium obtinuit nec non et Syriae, mense Ram ad hani anno 36I; quo tempore Rhalipha Bag-dadiensis e stirpe Abasi fuit Almotata i J. Ea tempestate a Bagdado et partibus Orientalibus usque ad provincias prope Halebum, nomine Rhalipharum Aballidarum publice peragebantur preces; ex IIalebo autem usque ad Alexandriani et complures civitates Occidentales, nomine Κhalipharum Fatimitarum AEgyptiacorum. Fuit Alinoa et schismaticus fueJ quidem, caetera vero bonus, virtute enim, sapientia, urbanitate, constantia, et liberalitate praecelluit, et properjustitiam in subditos, summam laudem adep
152쪽
minium hujus familiae iam ad finem vergeret, apud Judaeum quendam, vestem margaritis undique intextam, deposuisse, quam reposcenti, Judaeus
reddere negavit. Tunc mulier, Sume, inquit, unam manicam et da mihi reliquam vestem sed neque hoc viro placuit. Mulier ergo palatium adit, et rem totam Almoago aperit, qui statim Judaeum accersivit 1 ille autem saepius interrogatus, vestem se habere diu pertinaciter negavit, quam vero, tandem lateri coactus, in medium protulit; dumque eam margaritis undique scatentem admirabatur Almoag, e sinu suo detraxit Judaeus duos uniones quos ipse se mille et sexcentis dinaris I J vendidisse consessus est. Mulieri autem vestem reddi imperavit Khalipha, nec precibus illius importunis, mentem sibi moveri passus est, ut eam vel dono acciperet vel
Traditum est duos Astrologos Almoago consilium dedisse, ut magno periculo imminente, cryptam pararet, ibique per spatium anni laterer. Quo iacto, et in longum absentia ejus producta, . in coelum sublatum fuisse crediderunt milites. Imo fuit eques quidam inter illos qui, visa nube, clamavit, Salve Imperator Fidelium .' Anno consecto, e crypta egressus est Almoag, et haudita multo post, dum iter faciebat, mortem obiit, mense Rabiae posterioris, anno Heirae 36s, aetatis suae ψo; et post eum regnum adeptus est filius
153쪽
ALAZIZ-ABU MANSUR-BARAR. Eo regnante, scilicet anno 37s, magna annonae caritas AEgyptum invasit. Administrationem Syriae, commiserat AlagigJudaeo cuidam, nomine Μima; administrationem vero AEgypti, Christiano, nomine Nestorio: observandum est quoque Imperatorem arti divinandi maxime fuisse deditum, qua de causa poeta quidam carmine satyrico sic eum lacessivit t8J:Ιnjustum lateor vel iniquum posse placere, Sed quem non terrent impius ac fatuus t Dic mihi, Rex sapiensi coeli astrorumque perite lQuisnam hujus lepidi carminis Auctor erati Cum autem Vigirus f9J, iam in procuratione rerum AEgyptiacarum confirmatus, tantis injuriis Fideles affecisset, ut Judaei et Christiani longe
ante eos sese efferrent, in mentem venit Mo-hammedanis, figuram parare e charta in similitudinem mulieris conflatam, cui in manum
libellum dedere hisce verbis inscriptum, V Perillum te obsecro, qui Judaeos, iuvante Mima, potentes reddidit, et Christianos, iuvante Nestorio, cur non Fidelium miserescas ' Et hanc imaginem in via positam oculis ejus subjecerunt. Simul atque viderat imaginem Κhalipha, illam ad se afferri jussit, et lecto libello,
magnopere motus est, namque Nestorius et Mima, mox in carcerem conjecti fuerunt, Diuitigod by Corale
154쪽
opibus immensis spoliati, et tandem crucibus affixi.
In hos quidem duos Κhaliphas AEgyptios, de
quibus jam mentionem secimus, satyricis versibus saepe luserunt Poetae. Ii quibus Alaeti et irrisus fuit, sic se habuere. Die quodam congregationis, cum suggestum ascendistet Κhalipha, ibi chartam invenit in qua versus sequentes inscripti fuerunt f Io. JDum cretum illustri iactas te sanguine, nostris Ipsa etiam lacrymis pulpita sacra madent. Si tibi tantus honor generis, si stemmata tanta, Quisnam Atavus, nobis pande, Parentis Avi tSi verum jactas, si vis nos credere, profer
Ingenuae signum quod tibi stirpis habes:
155쪽
sbems Vel tibi stirps maneat totum memorata per oris Et tota liceat nobilitate frui. Hae tamen omne sibi pretium, vere inclyta proles Abstulit Hemam i, surripuitque decus, s 1 1 J Obiit mortem Alagiet mense Ram ad hani, anno 386, postquam a I annos et S menses regnaverat. Huie filius successit Ithacam. ΦDiuili od by Corale
156쪽
ILLA H-ABU ALI MANSURIS.IMPERII ad initium, et bonis moribus et sapientia praeditus erat. Jussit enim Christianos vestibus caeruleis, Judaeos flavis distingui, nec
cuique horum permisit vel equum vel mulum conscendere; thermas illis peculiares assignavit quibus cruces assixae sunt; et super omnis ecclesiae fastigio, sacellum Mahommedanum extruendum curavit,
e quo populus ad preces convocaretur. Sed jam aetate plus provectus, de his omnibus institutionibus penitus deflexit, cultui siderum sese dedit; imo multa praecepit tam ridicula, ut ne mini non ludibrio fuerit. Horum exempla nonnulla proferemus ; forte quodam die thermas, aureas dictas, praeteriit, atque in illis audito mulierum strepitu, ibi mulieres concludi jussit, quae conclusae perierunt omnes. Ecclesiam Resurrectionis Dominicae dirui voluit, et quodcunque in ea repositu in fuit spoliandum tradidit; simul ac dirutam et spoliatam vero eam viderat, ad pristinum statum reducendam L Ial esse statuit. Uvas passas, venales proferri omnino prohibuit, nec ab ullo comedi permisit; et mox per totam AEgyp tum Syriamque igni eas committi imperavit. Uvas ipsas tunc comburi praecepit et vineas penitus excindi: Vineae igitur omnes vel AEgypti vel Syriae usque ad unam excisae fuerunt. Canes occidi
jussit, quorum in AEgupto triginta millia sunt in-Disiligod by GOrale
157쪽
tersecti. Mel effundi praecepit, et hoc modo duodecim millia seriarum omnino dissipata sunt. Malvas fi 3J coqui vetuit. Semina terrae mandare nemini permisit; et quicunque frumentum in arcis condidissent, eos supplicio crucis plectendos decrevit. A fabis, lupillis et piscibus glabris
venundandis cives prohibuit ; nec non a carne accerevisia, imo quicunque his parandis operam navassse dicebantur, eos quoque crucibus affigi iussit, et hoc modo non pauci morte mulctati
Saepe placuit Uliacamo, lanosam vestem induto, asinum conscendere et vicos sine ullo comitatu circumequitare. Nocte vero quadam, dum vicos pro more suo percurrebat, de medio sublatus est, nec manus quae illum morte affecit, cuivis unquam comperta fuit, licet asinus quo vehebatur et omnia quae secum habebat, postea fuerint inventa. Tempore Hliacami, piscis per magnus Damiet taevisus est, cubitorum I J scilicet 26o longus, et f istpalmorum Ioo latus. Asini sale Onerati ventrem ejus ingrediebantur, egressi vero adipem reserebant. Quinque viri in cranio se continentes, ru- tabulis maxillas ejus infodierunt et caeteris edendum praebuerunt; atque piscis victui civium Damittae multos menses sufficiebat. Di iliroes by GO Ie
158쪽
Adhuc juvenis Rhaliphatum obtinuit Hliacam,
et servo patris, nomine Ariouno, res administrandas commisit, donec ipse maturior aetate foret 1 sed jam adultus, Ariounum in carcerem conjecit, ac non ita multo post, morti tradidit: divitias apud eum inventas haud facile foret memorare; sed inter eas numerare licet mille tunicas ac totidem femoralia, mille etiam femoralium fascias sericas, quorum omnia moschi et ambari odoribus copiose sunt imbuta, gemmae vero et
vasa pretiosa quae ibi reperiebantur, mille et quingentis dinaris valuisse dicuntur. Mortuo Ithacamo I 6J, mense ShaWali, anno 4 ii, filius ejus regno potitus est. Disi iam by Cooste
159쪽
Quicunque Fatimitas rejiciunt, etiam et hunc schismaticum eaeteris adjungant. Dum Aldhaher Κhaliphatum AEgypti tenebat, quisque pro lubitu suo provinciarum dominium sibi vindicavit. Sic Eliasan ben Almataragi, Bad-wensis, Ramiae dominus, magnam Syriae partem adeptus est. In hune modum defluxit auctoritas Aldhaheri, et ex hoc tempore, res omnes Fatimitarum, in proclive ruere. Earum regionum quae adhuc erant sub ditione Aldhaheri, vigeratum exercebat Ali ben Ahlimedis Georgiensis, quo etiam officio sub Mostansero Aldhaheri filio postea fungebatur. Ad imperium, teneris iam annis, evectus est Aldhaher, et donee ei fuit aetas maturior, amita ejus regnum procurabat. Sullani Aldhaheris imperio, inccam adiit quidam barbarus, cum magna comitantium caterva, specie visitationis sacrae obeundae; sed templum venerandum ingressi, lapidem nigrum deiecerunt, diruperuntque; cuncti vero brevi prehensi sunt, ac lapis niger, iniuria omni resecta, in locum 1uum restitutus est. Diuitigin by GOoste
160쪽
Mortem obiit Aldhaher, mense Shabani, anno et . Κhaliphatus ejus duravit quindecim annos
ΚHALIPHATUS ALMO STANSERI - BIL-LAH - ABUTEM IM - MAADIS. SIMUL atque e vita excessit pater eius, Kaliphaereatus est Almostanser. Eo regnante, talis erat in AEgypto annonae caritas, qualis nunquam ante memoriae prodita fuerat. Parva enim triciti mensura, duobus di- naris valuit, imo mensum semissem tanti vendiderunt. Nec destitit urgere fames, donec homines humana carne palam viscerentur et multi mortuorum corpora atque canes vorarent. Tandem adeo
ingravescebat, ut canes adhuc superstites, in domos civium impetum fecerint ac liberos eorum devorarint, parentibus quidem astantibus atque intuentibus, sed ob nimiam corporis imbecillitatem haudquaquam canes abigere valentibus. Fuit vicus in urbe Kalii retia, nomine vicus Altabah, inter primos celebris; viginti enim domus in eo reperiebantur, quarum nulla non valuit mille di- naris, at hae omnes, exigua quantitate panis, venibant, singulis pretio unius collyrae emptis. Terque biennio, simili fame vexabantur homines. Resere Ben-Aljougi, mulierem si7J quandam, quatuor gemmarum mensuras serentem, foris