장음표시 사용
221쪽
eundem ad magna ducem Robertum Guiscar turn , ab reosamiliari minime instructum,
nempe a secundarium in Norinannia clientem, sed vasti animi virum. Normannorum nomen iam dudum Europae cladibus nobile tanto n
hilius per id tempus a Guiscardo, filioque Buamundo redditum est. Ea gens in plagis Septentrionalibus f quod nomen ipsum declarat ) origines habuit. Inde prosecta Rhollono
duce variis tentatis littoribus , demum in Neuin stria littorali Galliae regione constitit , quam de suo nomine Normanniam dixit. In nac boppidum Constantia Castra quondam appella tum , in cuius agro municipium Altauillam
tenuit Uncredus duodecim filiorum parens Quorum unus Robertus Guiscardus reliquos , tametsi bellis Italicis claros , rerum gestarum fama longe superauit. Is moleste serens rem
domi angustam, nihil admodum expectans ex hereaitate diuidenda in capita duodecim, maius quoddam ausus est atque aggressus,
quam maiores ac Normanni omnes praestitis, .sent. Natali solo , incertum an pulsus , an g grassante fame exactus , in exteras regiolies evagatur, unde Guiscardus cognomento dictus, quod erronem , aut ut alii volunt o cal-
idum sonat. Socii omnino undecim , quorum princeps filius Buamundus. Post paulo secutus Rogerius Guiscardi iunior frater,& ipse audacia, consilio, manuque promptus. At Buamun- . dus , licet pueritiam vix dum egressus, longe . supra aetatem & ωrtunam' animum. gessit,a-b Ga . Malateri
222쪽
CARIsTIANI LIBER III. rostforiae de potentiae cupiditate , nec patri, nec patruo Rogerio, hoc est nulli secundus,calliditate autem facile prscessurus omnes mortales.
Stimulos subdidit ipsa Buamundi appellatio. a Marcus , dum baptismate initiaretur, dietiis
suerat: verum pater , sorte audita super mens in heroica fabula de gi ante Buamundo, idem puero nomen imposuit, ut ad heroica, ct maxima quaeque accenderet. Quibus patra
dis dum Buamundus in larescit, id nominis ante in Occidente incognitum aliis quoque indi, di toto orbe celebrari coepit. Normannia egressi pedites, mox sibi equos, de pecuniam, de 'magnas opes comparauere. In Italia vltim considere, nacti occasionem turbidarum eo tractu rerum. Indigenarum procerum dissidia suam occasionem rati, aliis contra alios iuua dis promouere ipsi rem suam. Praedones undisque contrahere, homin , de popularium suorum agmen ducere, agros de castella crebris fatigare excursionibus, virtute doloque vincere. Indem iis viribus urbes opulentas obsidere, atque ad deditionem compellere. Campaniam, Ap .
Ilain, Calabriam cum victorijs praedationi-; husque lustrassent, progressi in Siciliam , inde, Saracenos domitos expulere. Haud aliis magis, obsecundauit sortuna, quae non pugnantesi modo, sed εt cessantes ditauit. Mirificus casus, interuenit, felicitatis iuxta testis de sponsori. In Apuliae agro b statua erat marmorea , cuius 8 caput cingebat circulus aereus his verbis ciset cumscriptus,c ALENDI s MAII HABEBO cΛ-
223쪽
aro LABORuM HER eaLIsPUT AUREUM. Erat Guiscardo inter captiuos Saracenus solertis ingenis , & magicae areis Peritus, Intelligere se arbitratus horno qui larcanum programma significaret, laetus , & in
spem libertatis adductus, calendis Maii sole
Oriente ac statuam collustrante , tenninuinumbrae notat. Inde obtenta a Guiscardo potestate illic sodiendi, immensum reperit thesaurum , quem pretium libertatis pependit. Sed auspicato illo circulo adumbrari, & portendivisa est Norinannis sors amplior, quae auro non soluin impleret manus, sed de cingerer c Put , thesaurisque coronas adiiceret. Iam Gessi cardus Dux Calabriae & Apuliae renuntiatus, secunda uxore ducta Sichelquada Salernitani Principis Gualmarij filia, potiebatur etiam Salerni Principatu ; Sicilia , quam communibus armis subegerant, Rogerio fratri relicta. At Buamundus filius ex Alberada Nocinanna natus , altius spes & coniugij de dominationis extulera . Ardebat gloriae potentiaeque auaritia incredibili , .& tanquain patri de patruo vel cessisse, vel parem esse digni,
late probrum duceret, admiranda atque immoderata prensabat. Circumspiciens, quam p teret coniugem forma , genere, & opibus flo- Tentem, non inseriorem Caesarea aut Regia virgine destinauit animo. Haesit primuin in ea , qua nulla tunc clarior erat, Proregina Mathilde. Ea se non solum eminus praeclarorum operum fama mirandam Buamundo praebuerat , sed & coram eximia indole, sormaque spectandam. Cum Capua Romani iuris urbs
224쪽
CARIsTIANI LIsER III. 1rrNormannicis armis Occupata esset , adsuit contra validus ab Roma exercitus a duce Mathilde. Quam Capuae expetrire non ausus ubctor Richardus, ad tutiora se non procul Aquino recepit. Eo secuta est Mathildis. Richardo venere auxilio gentiles Guiscardus & Bua-
mundus. Pugnatum non semes, nec non sortirer ab Amazone , visumque est Normannis cum ea de pace consultandum. .In colloquio spectata atque audita virgo miraculo fuit, tanquam virilis animus in corpore non suo habitans cerneretur. Conclusa pax, sed qua se exclusum sensit Buamundus hausto Mathildis amore inquietus, ac secum ipse pugnans. Pe exigua fuit iuueni spes obtinendae virginis , cum Gibbero Proregi iam desponsam audijtrnulla deinde, cum ei nuptam i at Gibbero paulo post mortuo spes reuixat. Proreginam ut tibi rerum gestarum magnitudine, & parta opulentia demereretur , nihil inserius Constantinopolitano imperio ambire, atque agita re animo coepit. Haec, quam subiiciam, vasti illius consilii suit occatio. Fama Guiscardidi Normanni nominis non sine crescentis potentiae metu pervaserat Constantinopolim. Graecis tunc Augustus erat Michael Ducas, litterarum amantior, quam armorum.
Is cum Guiscardo non Qilum foedere iungi exin petiit, sed etiam filio suo Constantino puero desponderi Gulscardi filiam. Migrat Constan-
tinopolim puella, Helenaeque nomen accipit. At nouam sponsam h*c excepit subita , nec una rerum conuersio. Ducam imperio exuit Nice
225쪽
phorus Boloniates , includitque coenobio. H lena custodiae tradita, sponsaliaque eius cum Caesareo puero dissoluta. Pater Guiscar lusini sio ad Nicephorum Oratore conqueritur de utraque irrogata filiae iniuria : Alexium vero a tunc priuatum praetoremque Caesarei exercitus conciliare sibi inissis muneribus conatur, atque allicere ad arma una secum inferenda Nicephoro . Uerum Alexius domo Comnemas, vir genere , vastitie, manu, ct copijs potens , rerumque ante bello gestarum successu serox ,sbi ipsi studuit, & Nicephoro capto usurpauit Imperium. Conscius tamen male quaerendi principatus exemplum a se contra seipsum capi posse , ut hominum antinos adiungeret sibi, lenitatem , clementiamque prae se tulit. ΗeIe- nam eduxit custodia, specieque libertatis donauit,retentam tamen in Augustae gyn ceo. Inter haec venit in Italiam ad Guiscardum senex
ignota secie. A si fuerat b se Michaelem Ducein Grςciae Augustum esse, coenobio, quo inclusus fuerat, elapiti in t Guiscardi S Buamundi opem implorat in tyrannum Alexium , a quo sit solio pulsus hoc solo crimine obiecto , quod filiam Normanni nuptui accepissct filio suo, parituram ex genere externo dominaturos Graecis. Increuit utrique Normanno animus data
occasione aggrediendi maiora , iniectaque spes est imperij, quod alij per ignauiam amiserant,sibi per industriam ac virtutem parandi. Instructa classe in Graeciam trajiciunt, & Dyrrhachium maritimam S munitissimam vibem
226쪽
CARIsTIANI LIBER III. , 2I3 ob sident. Ibr bellum auspicatur Buamundus insigni virtutis opere. Forte a cum quinquaginta militibus pabulatum ierat. Occurrit quingentis Graecis armatis , qui praeibant exercitui Alexij ad Dyrrachiensium opem aduentantiS.
Simul inuicein aspexere, arma corripiunt. Bua mundi , tanto licet imparis numero, non sustinuere impetum Graeci, tergaque vertentes multas amisere manubias. Quarum caput crux aerea fuit, b qnam olim Constantinus Impera. tor contra Maxentium pugnaturus, ad exemplum viii in solo signi satiricandam curarat. Id victoriamin omen tanta filij virtute partum,
Guiscardo quam laetum fuit , tam triste Graecis, qui crucem ainissam quantivis redimere, sed frustra , laborarunt. Inde seroces auspicijs Normanni congressum acie Alexiuin sundunt sugantque. Potitus castris Guiscardus, vir tum - factis magnificus , tum iactorum ostentator - non minor , victi Alexij tabernaculum cum filio subit omni opulentia luxuque instructum. Ibi Caesaris victores Caesareis propemodum honoribus coluntur. Τunc, e Ec saepe alias, pater Buamundo Graeciae imperium , quod mox subacturi essent, concessurunt pollicetur a
sibi vero Persidis regnum destinat. Auaritia gloriae, ct insatiabilis cupido famae, nihil in-uium , nihil remotum videri sinebat. Caeterum impelli se religionis studio ad Occupandam Persidem addebat , ut Turcis inde expulsis aperiret viam Hierosolymae liberandae. Sed albbi nobili illa voluntate usum est Numen. Iuci. X aa Order. b Idem Order. c Gaus Mal. Ptοι. LM.
227쪽
ar LABORuM HER cutis dii a occasio facinoris longe precedentibus clarioris, & ab ipsis barbaris praedicati. Cum Dyrrhachium , urbem tanti momenti ad reIL quum belluiri, ita premeret , ut nullis Graeciae viribus liberari posset , repentinis legationibus in Italiam reuocatur. Tempore magis alieno Non poterat. Nunciabatur obsideri Romae Gregoriuin Pontificem a Caesare Henrico. Quorum uterque missis oratoribus Guiscardum sollicitabat , & ad partes suas conabatur allicere. Henricus Normannum inuitabat ad feriendum secum foedus oblata vinitate Caesarea, petebatque ut alteram filiarum collocaret filio suo heredique Conrado, alteram Aquili- sero Belgae Gociesredo , iuueni laudum omni genere cumulato : offerebat quoque amplam in Italia futuro socero Marchionis ditionem. Contra Pontifex Guiscardo ob oculos ponebat Christiani Principis officium ; nomen squod nuper professus esset , Clientis Ecclesiae;
decus ob eius tutelam obuenturuin y notam denique incurrendam , si Mathildi propugnanti
Ecclesiain iungi & particeps gloriae vir tantus esse abnueret. Haesere Norinanni duo Principes ambigui, non viri parti fauerent protinus enim stuὰuere Pontifici sed an interim expugnationem Dyrrhachii, quae nullam habebat dubitationem ; simulque bellum Graecum, tantum illud , tantique sumptus & spei, damno
irreparabili omiuerent, ut Ecclesiae succurreis
rent. Ad extremum decreuere rem maxime arduam, sitnul Romae pro Pontifice arina capere,
228쪽
CARIsTIANI LIBER III. . a IJ simul Dyrrhachii oblidionein non soluere, hoc est eodem tempore aduersus duos Caesares, Latinum , & Graecum gerere bellum. Agitatum deinde uter , pater, an filius duceret in Henricum. Peroptabat Buamundus eam prouinciam vel ideo, ut praesentiori opera MathiIdem demereretur, &in oculis eius vires componeret cum hoste Godesredo , celebrato illo fama virtutis Aquilifero. Uerum obstitit votis nouerca Sichel guada, vasta, serox, & militaris ingenii semina , quae virum bello comitabatur. De cuius artibus clandestinisque cum Alexio consiliis post videbitur. Susceperat ex hac Guiscardus filium Rogerium, cognominaratque Crumenam , quoa delectari nummu- Iis puerum aduerterat. Suasit viro nouerca, ut
cum Rogerio filio Romam peteret ipse, relicto in castris ad Dyrrhachium Buamundo. Nempe siquid Romae decoris aut commodi speraba tur, id cupiebat Sichel uada obuenire filio; priuigno autem, quidquid timendum erat ad Dyrrhachium a Graecis , absente Guiscardo.
Qui commissa fortissimo iuueni obsidionis
Graecique belli cura, mare remensus cum uxore S Rogerio mouit in Henricum. Senex magnanimus praetermittere noluit occasionem in duos Augustos , Latinum, & Graecum, eodem tempore bellandi , ab eius maxime facti insciis lentia appellandus in epitaphio Terror orbis. Ibat Romam laetus obtigisse parem antino suo hostem Aquilisorum Godestedum. Properabat experimentum sumere , an is , de quo tam prae- clara praedicabantur, Marchio Belga, samae
229쪽
sturus gener. Cum appropinquaret Roinae , --
pectabat ut Aquiliser specimine aliquo bellicam vel scientiam, vel virtutem probaret v nienti. Verum praemissis exploratoribus resecijt Normannus Henricum Caesarem cognito aduentu suo, omissa castri Romani obsiti ione
subith recessisse. Gauisus quidem Guiscardus, re
gloriatus a se Latinum Caesarem auersum in fugam. Miratus est tamen undenam tam paruIn
animi stiget inclyto eius Aquilifero, ut & ipse
fugeret hoste nondum viso At cognouit deinde iuuenem, sine quo Hemicus nih1l rei magnae
gerere poterat, periculose tunc ex veneno sausto laborare. Ipse iunctus auxiliis Mathildanis
progreditur Rosnain. Ibi Romanorum quidam Gibertinarum partium obsidioneGregorium in arce clausuin premebant. Porta perrupta Guis cardus intrat, Pontificeinque liberat. At Gubertini resumptis animis subito liberatorem inuadunt, Crumena filio, quod nihil iam metuendum putarat, rus cum equitibus digredio. Audito patris periculo, reuolat magnanimus adolescens, di patri sortiter arma iungit. Sed nullo virtutis opere satis expediebant sese, donec Guiscardus serro ignem iunxit , iniecto vicinis tectis incendio , quo fugati hostes, de urbis magna pars hausta est. Pontifex magnis honoribus a Guiscardo cultus, ct nequid Romae in posterum pateretur, ductus Salernum , ubi post paulo Buamundum Graecorum victorem, sed moribundum vidit. Perquam varia fortuna usus erat Buamundus a discessu patris. '
230쪽
Primum minime iucundum iuueni acciderat, quod ad Dyrrhachium relictus nauare operam . Romae Pontifici Mathildique coram nota Posset. Μox eum Graecus Augustus,ubi relictum in castris cum paucis cognouit, fiducia victoriae linprouiso aggressus est. Buamundus dum inter primos sortissime dimicat , graue vulnus accepit. Milites & ducis vulnere, di hostium multitudine territi, fusam spectabant. Ille in re trepida imperterritus, inuocato Numine vultum exporrigit , inclamatque militibus , inacti animis essent , vocem a se diuinitus auditam , qua di fortiter pugnare, & bene sperare iube rentur. Ita sme caelesti hortatu , siue astu ducis confirmati sedere Alexium. Interim Guiscar- .dus de ipse victor cum Rosterio 'filio & uxore Sichelguada repetebat classe Dyrrhachium. Veneti a Dominico Sylvio Duce , inultis nautibus aduecti obstare conantur. At Guiscardus partim sua virtute, partim filii Bua inundi, qu1
iustructa acie patri pugnanti ad littus assistebat, superior fuit. Magnam cepit animo vo luptatem , cum intellexit Buamundum rursus collatis cum Alexio signis vicisse : led magnopere doluit vulneratum esse. Contra nouercae
attulit Buainundi gloria dolorem , volitus laetitiam , licet vultu alia omnia simularet. Pater mox iuuenein Salernum misit, peritissimorum medicorum opera curandum ; Pontificis quoque Gregorij, qui istic substiterat, pijs solatiis
