Guilielmi de VVaha Melreusij e Societate Iesu Labores Herculis Christiani Godefredi Bullionij

발행: 1674년

분량: 527페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

vocem , DEUS HOC VULT, erumpere. Duces

singulis esse agminibus , nullum uniuersis. Miranti Buamundo , explorantique quinam essent, S quid venirent; relatum, primo agmini praeire Hugonem Magnum Regis Francorum germanum , secundo Robertum Ducem Normanniae, tertio Robertum alterum Cois mitem Flandriae. Suspectus fuit Buamundo postremi huius aduentus, quod eius sororern haberet in matrimonio Rogerius frater. Sed au- dijt deinde proceres hos omnes sacro in Turcas bello initiatos mouere Constantinopoliin , ac deinde Hierosolymam. Hac a Buamundus rurissus animo infinita complexus cupiditatem potiundi Graeci imperij resuinit occasione belli sacri. Spem item concipit sere ut sacro exercitui, cui desit dux, praeficiatur ipse. Gaudet quoque vel maxime Francum Hugonem

adesse, quem comitari possit, & sibi conciliare offici js, ut per eum deinde filiam fratris Regis

demereatur. Sic excitatus concionem suoruin aduocat , hortaturque ut se duce sequantur proceres Hierosol=mam petentes. Cumque

persuasisset, mox paludamentum puniceum in cruces discindit, quas , insigne sacrae expeditionis , cliuiclit in singulos. Exemplo horum, S Buamundi itidem hortatu, tracti plurimi militum utriusque Rogerii, iunxere se Buam do. Ad viginti millia Apulae Siculaeque iuuentutis secuta. In his eminebant egregij duo fratres ex Buamundi sorore & Odone Bono Marchio.

242쪽

CARIsTIANI LIBER III. 229 ne Italico geniti , Τancredus & Guillelmus. Ille indoIe impiger, ardens , & bello acer

rimus : hic praeterquain quod itidem manu promptus, comitate, di solertia comparatus . ad animos demerendos. Horum Τancreduin Buamundus apud se retinet, Guillelmuin ad Hugonein Magnum praemittit, qui ei sua &auunculi ossicia, necnon sacri belli societatem osterat, ac Franci voluntatem urbana dexteritate conciliare conetur. Id Guillelmus sciti si si in ι auspicatus, Francuin omnibus deinde ossiciis colere , familiares astari, interrogare de rebus Domini, Regisque fratris, deque filiae Constantiae procis : selicem illum dicere , cui denique nuberet Ex responsis cognouit non videri iam nupturam , mouentibus ad belliun sacrum summis procerum. Utrum illustrem Tricassinum Comitem Blesensis Coinmitis fratrem , se palam S prae omnibus procum serre. Sed fanguinis propinquitatem nuptiis impedimento tore. Caeterum Godesredum Bullionium illum ingenti fama Ducem , si eius dotes spectentur & Hugonis amici studium ,

prauatum iri. Eum nuper pro mortuo habitum , iam prodisio sospitem dc in Francica aula spectatuin, In admirationem amoremque sui Omnes rapuisse. Moleste tulit Guillelmus tantum avunculo riualem reuixisse. Verum dicebat eum denique dignum Constantiae nuptijs fore, , qui omni uin maxime virtute excelleret, bello autem sacro , qui ain is esset, patefactum 4ri. At quamprimum significanduin rerum statum

Buamundo cecsuit 3 qui mox venit ipse ad

243쪽

23o LABORuM HERCnLIs Magnum. Peramice , di cum laude rerum beIIo Graeco gesta ruin exceptus est ab Hugone. Cur Nonnannus, praeclarae, inquit , aliorum res videri possunt , quamdiu tacentur tuae. Veshoc tuum quanti est, quod primum agmen du cis sacrae militiae ξ cuius susceptae decus primum resers, dum eam sic auspicaris. Hugosiinpliciter ac generose ad tarc , secunda, Inquit , laude contentus suero : prima debetur immortalis nominis pari bellatorum , God fredo Proregi Lothariae , & Anachoretare eius altori, quorum amborum amicitia merito gI rior. Apparebat Regium iuuenem ex antino Io- qui , nihilque libentius , quam a quae de viroque dixerat , narratione docturum. B mundus , licet aemulum vulgb non delectet aemuli laudatio I tamen , ut erat minime vulgari e celsitate animi , magnifaciebat etiain in aduersariis virtutem, malebatque eorum praeclara

facinora superare factis , quam vel auribus respuere, vel obtrectare verbis. Ergo postulauit bene ij loco , ut Hugo sacrae expeditionis

Originem,non grauaretur paucis narrare ue i l se quoque consecuturum ratus , ut & Hugoni rem

gratam saceret,& disceret quo genere laudis ad eius amicitiam , & Constantiae necessitudinein aspirari posset. Magnus sane quam libenter rotulit Godestodi & Anachoretae reS praeclaras, atque amborum secum familiaritatem ,

sacrique belli originem. Addidit Duces cum copiis suis linquios Constantino pol im iter ia.

te. utere. Godefledum praemisso Petro per se

maniam prosi isti , se cum reliquis per It

244쪽

CARIsTrANI LIBER III. 23 Iliam. Hac qui sequantur, videri hiematuros in Apulia ; se propediem traiccturum in Graeciam. Bua mundus properanti Hugoni comitem adjunxit illum filium sororis 1 uae Guilleuinum , ac seipsum fuisse comitaturum dixit, , i si tibi & parandus esset instructus bellicus,& ossicii causa expectandus salutandusque Dominus suus Normanniae Dux Robertus. Nec diu moratus in Apulia Hugo. Qui deinde, ut supra

rnemorauimus,traiecto mari captus Durrhachij, ductus Constantinopolim, S a Godesredo frustra repetitus per legatos. Ita Augustus Graecus Latinorum vires, quas ad opem acciuerat, in suam perniciem detento Hugone Magno & in. tempestiua calliditate conuertit. Mox Pr ex Godefredus amicum Principem armata manu asserturus aduentat, & quacumque exercitum ducit, aut ducturus sertur , pauorem agris late vulgat. Omnes passim vias impleuerant rusticanorum virorum agmina , seminarum S puerorum turbae, pecorumque greaes, quos prae se agrestes agebant. Subito relinquI Thraciam crederes. Quae sugientium ex agris multitudo maiorem, quam attulerat, terrorem inserebat oppidis. Praecipue Constantinopoli prope ut captae tumultus suit, cum visus ad muros accedere ingens exercitus Belgae Proregis. Ibat ipse ante signa specie insigni arinorum & coro poris , stipatus procerum familiarium globo. ἡ Primores horum erant frater Gode redi Balduinus, sororius Cuno Montis Acuti ad Uriam funium Comes, consanguineus Balduiis

nus Burgius Comes Castri Retexti seu Rh

245쪽

LABORuM HER cu LIs thelensis , alterque Balduinus , illa a puero Codesredi amicus,Comes Hannoniae : consan- uinei item Pio regis Τullenses fratres,& AdaIbero Lucemburgi Comitis frater. Nec tacem dum nobile par amicorum Belgarum memora bili exitu magis nobilitandum Anselmus RibOditnontius Comes Austro niliae & Engetramus

rat o filius. Sed inter omnes proceres nitor at que clegantia militaris cultus, aetatisque ore maxime conspicua se ferebant capita cluo. Dixisses vel geminas Aina Zones, vel geminos tirones nobiles. Reipsa erat altera virili animo semina,alter virginea pulchritudine adolescens

egregius. Hic erat Τiro ille stirpe di indole nobilissimus , de quo nobis supra fuit & erit infra multus strino, qui haud secus quam filius diligebatur a Prorege. Ama Zon nomine Gund

chi Idis nuper Balduino Pro regis fratri nupserat. In militibus non praetereundi silentici equites duodecim, quos magno habito nobilitatis di virtutis delectu sub discessum Antuempia Bullionius Antueri ianus Marchio creaverat. Constantinopoli tanquam si protinus

Godestedus moenia aggressurus esset, ita ad arma conclamatum est. Portae raptim clausae , armatique in muris dispositi. Alexius ubi vidit non expediri a Latinis tela , sed circum . urbem figi tentoria , respirare coepit, caeterum minime securus. Exercitus validus domi erat, sed dux, quem Godefredo opponeret, deerat. Piliae Annae Coinnenae coniux Caesar Briennius, etsi bello clarus , par ut esset illi Belgae,

246쪽

perenduin erat. AEstuare Alexius, astus nOLIOS CX cogitare , versareque omnia. At nihil artes aduersus haec arma profuturas , nihil de-

inique cunctandum vidit. Ergo Hugonem Mancium cum Guillelmo sororis Buamundi filio de sociis a custodia emittit ad Pro regem , suosqueaci euin oratores subsequi iubet. Vix Hugonein

aduenire audierat Prorex, cum e praetorio ac currit obuiam , gaudioque exultans excipit ex- Iutantem. b Inter amicissimos Principes amplexus ex animo dati. Grates agere Hugo, off-cium BuIlionii sui praedicare , tanti fuisse capise , ut Iiberatoris tanti experiretur fidem. Et suam ipse operam atque adeo vitam, siue bello,

siue in fratris Philippi regia utilis ese posset, addicere. Godesredus vicissim sibi gratulari

fortunam , quod Magnus Francicae iuuentutis non genere modo, sed & indole ac virtute princeps liberatus esset potissimum ab se , quo nullus unquam futurus potiore in ipsum animo. Sub haec ossiciose versus ad Guillelinum ac socios , gratulatus itidem est sibi , quod ad tantorum virorum libertatem aliquid conserre potu rat. Μox Alexij Oratores superueniunt, rogantque eius verbis Pro regem, Christianiminuinclucem appellantes , ut in palatium Caesareum venire cum aliquot primoribus ne gravetura ab Augusto ornandus honoribus neutro eorum

Daignis. Vix Iegnionem audierat Godeste diis e cum Franci quidam , quibus Constantinopoli domicilium erat, Uain adsunt, monentque magnopere Bullionium , ut Alexilia equensi1. b Rob. Monacb, c AqMen.

247쪽

versutias caueat ac dona, speciosas nominatim vestes , at veneno medicatas usque adeo praesenti, ut induentem , honoris obtentu , Pernicie certa conficiant. Quibus auditis , ire distulit Godefredus. Alexius indignatus, Larino exercitui interdixit venalium sero. Vicissim offensus Latinus ad praedas ct agrorum populationem conuertitur. Sub natalis Dominici sollennes serias datum id sanctitati temporis,

ut manus a vi utrimque continerentur. Post aquatriduum Graeci oratores denuo adstant nunciantes Augustuin ob brumae incommoda metuentem ne amicus exercitus in tentorijs grauius aliquid a frigore atque imbribus pateretur , orare praestantissimum Ducem, ut castra transferat ultra cornu Bosphori, mi litemque id commodis illic tectis rosoucat. Vrbem Constantinopolim situ triquetram alluit angustus tractus maris, Bosphorus Thracius nomine , qui Asiam Europamque limes interfluit. Proxime moenia diuisus bipertito partim prolabitur in vicinam Propontidem , partim terrae infusus supra urbem ad Occidentem, sinum facit & commodissimum urbi portum. Bosphori cornu appellant. Vltra quod perpetua secundum littus aedificia turrita , ac magnifica porriguntur xxx. millium spatio. Go- de redus actis Augusto fratiis commigrat cum copiis in eas domos l1ttorales , ubi copia

annonae maxima concessa. Continuo redeunt

oratores Alexij, qui Prormem in urbem inuitent. Ille non oblitus monitorum de fraudibus

248쪽

,enenatisque vestibus cauendis, ne tamen Graeisci rursus iram excitet, mittit ad eum Comites nobilitate & facundia insignes sororium Cunonem , & consanguineum Balduinum Buringiuin, qui verbis suis Alexio fidem & obsequia

offerant, dicantque venturum libenter ipsum& Graecae aulae splendorem visurum , sed, quod pace eius dicatur , retardari quibusdatn de eo nunciatis ; nescire tamen, an odio, inuidia veconficta sint. Purgabat se de his Alexius , nota esse cur dux Christianissimus, aut militum quisquain a se dolum malum timeat. Habere se Latinos milites pro amicis , ducem pro filio culturum in aula, si venire non dubitet. Nec comini mirum se,ut quidquam hostile aut inhospitale obueniat eis, quos ad opeIn euocarit aduersus Turcas. Horum imperium euerti, nul-

Iius magis , quam sua intereme. Quod acciderit Hugoni Magno venienti Dyrrachium, inisius, suo & praesectorum imprudentia factum.

Caeterum in aula sua retentum Hugonem nomincommode, nec inhonore remissum Pro regi. De venenatis vestibus figmentum esse adue fantium utrique parti. At cum Godeste lus verbis sidendum non putasset , postquam Huxo facta contraria sulcumque excusarentur) esset

expertus , ad arma res denique venit. Alexius interdicto Latinis rursus venalium sero, mane dubia adhuc luce quingentos mittit milites suos , qui nauibus littoraleln oraIn legant. Improuiso hi incessiunt telis militem Latinum partiin egressum aedibus annonae emend e gratia, partim spectantein e senestris. Quod sa'

249쪽

canere iubet, militem arma corripere , ita ordines ire, atque ad muros urbis castra repo- ruere. Nempe lain patebat , cur Latinos Gro

Custrans portum misisset, nimirum ut ossicii di honoris specie amotos ab urbe, inter gerniat littoris angustias tanquam intra repagula oerceret, unde non nisi per pontem unicum reditus erat. Armati Latini domibus erum-Pere , imperata facere, &, quod non erat im-reratum, tectis magnificis ignem l .jicere, ainmmis damno Graecorum. Vbi proximis tectis haesit ignis , extomplo effata flamma pluribus sparsi locis reluxit, dein serpens, continuasque aedes amplexa, toto se pa sua littore dissipauit, & viro omnia ince a lio hausiit. Matutinas tenebras citius, quam pro tempore, dispulerat horrenda lux. Llitorales illoe domus ad sex millia passuum , eoque amplius continuata peste usque ad portum urbi proximum ardebant. Cadentium tectorum fragor, militum Latinorum vociferatio , Graecorum ambustorum aut igni amatorum fuga , tubarum cantus Constantinopolitanos turbatos iam cenia exciverat, no a plus mille passibus cloe patebat sinus) a flammarum vorticibus separata. Vibrabat inediis in aquis terrificus fulgor, di repercussa imagine horrorem spectaculi g

minabat. Metus quoque erat ne ventorum flatibus transmi illum incendium Cpias .antinopolin . corriperet. Mox & Coastantinopoli*Gi ad arnia versi. Procurrere ad portas, sub Mais stare, .

250쪽

'Quem AIexius, de uxor dissitnili precatione prosecuti. Orabat Alexius ne socerum , ne Coniugem, patriamque externis praedam fieri sineret, neu i dem flammis Constantinopolim, quibus suburbia conflagrarant , absumi Pateretur: magnis animis & praeiret dux , &pugnaret. At coniux plena lacrymarum obtestabatur, sic armis patriam ac suos , ut & seipsum, seruaret. Pons erat per quem solum c ut modo dicebam a citeriore portus littore reditus patebat Latinis ad muros urbis. Quem Godesteridus ne Graeci occuparent, & Latinos transitu intercludetent , loricatos quingentos , qai praevertant , mittit. Ducebat eques specie corporis eximius , qui toto capite sociis eminebat. Arma auro argentoque caelata corpus raraediρnitatis honestabant. Proceritati robur, re robori par animus erat, quantusque deceba Bullionii germanum Balduinnm. Qui socios cohortans paucis , videat , inquit , frater hodie quos Milites habeat, Alexius quos hostes. Mox concitati calcaribus equi. Vix in ponte constiterat, cum dextra , sinistra Graeci nauigiis circumfusi expeditis arcubus iuuenem

- tran11 tu arcere conantur. Ille per medium sagittarum nimbum a superato ponte gradum in ripa ulteriore figit. Sed hac alia insuper procella suit sustinenda. Briennius , dum instruit aciem , ptaemiserat , qui Belgam a ponte submouerent. Balduinus citatos videns accurrere nouos hostes , trepidamque suorum turbam,

hortari, erigere animos, orare singulos, ut sibi

SEARCH

MENU NAVIGATION