장음표시 사용
151쪽
Flumina plaudent manu , simul montes exultabunt a conspectu Domini : ' quoniam venit judicare terrBm. Iudicabit orbem terrarum in justitia : ' et populos in aequitate. Ant. Tuam Lanceam adoramus , tuam gloriosam recolimus passionem. e. Omnis terra adoret te , et psallat tibi. s. Psalmum dicat nomini tuo , Domine. Lectio Sancti Evangelii secundum Ioannem. Cv. I9.LEcrio VII. IN illo tempore: Sciens Iesus , quia omnia
Consummata sunt , ut consummaretur Scriptura ,
dixit : Sitio. Et reliqua. Ηomilia S. Augustini Episcopi.
militum Iancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis, et aqua . Vigilanti verbo Evangelista usus est, ut non diceret : Latus ejus percussit , aut Vulneravit , sut quid aliud , se aperuit: ut illud quodammodo vitae ostium panderetur , unde Sacramenta manaverunt, sine
152쪽
quibus ad vitam , quae Vera vita est, non intra tur. Ille sanguis qui susus est , in remissionem fusus est peccatorum. Aqua illa salutaris temperat poculum : haec et laVacrum praeStat, et potum. Hoc praenuntiabat , quod Noe in latere arcae ostium sacere jussus est, quo intrarent animalia , quae non erunt diluvio peritura , quibus figurabatur Ecclesia. 's. Vibrans miles Lanceam acutiSSimam , aperuit templum sanctum gloriae Dei : ' In quo habitat plenitudo Divinitatis. e. Ibi abscondita est sortitudo ejus , ante sa-ciem ejus ibit mors. In quo. LEOTIO VIII. ΡBopter hoc prima mulier facta est de latere viri dormientis , et appellata est Vita, materque
ViVorum , magnumque signavit bonum ante magnum praevaricationis malum; ut secundus Adam,
inclinato capite in Cruco dormivit , ut inde sormaretur ei conjux , quae de latere dormientisessiuxit. O mors, unde mortui reviviscunt i quid isto sanguine mundius Τ quid vulnere isto salubrius Τ Facta sunt enim haec , inquit , ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo.
Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt , in
quem transfixerunt. Diuitiam by Corale
153쪽
ISo Tuam Lanceam adoramus , Domine: 'Tuam recolimus gloriosam passionem. Hasta Regem gloriae cruentavit Christum. Tuam. Gloria Patri. Tuam. Loctio LX. de hom. fer. et in fine dicitur. To Deum laudamus. Ad Laudes, et Per Horas. t. Hasta Regem gloriae Christum cruentavit , dum Crucis in arbore Dominus regnavit.
Psal. Dominus regnavit. cum res'. de Dom. Ant. Hanc tremendam Lanceam omnes ad
remus , et in ejus laudibus semper jubilemus. Ant. Unus militum Lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis , et aqua. Ant. Fui mortuus , et ecce sum. Vivens in
Ant. Sempiterna gaudia Christus tunc donavit , cum Clavis , et Lancea mortem superaVit. Capitulum. Sap. 3. SUmet Dominus scutum inexpugnabile , aequi tatem : acuet autem duram iram in Lanceam , et pugnabit cum illo orbis terrarum contra im
154쪽
is rVErbum supernum prodiens Salvare , quod perierat, Hasta , Clavisque moriens Complevit , ad quod Venerat. O gloriosa LanCea , Timor , tremorque Daemonum ;Begna pandis siderea
De Clavorum stigmatibus Emanat mundi pretium , E cunctis aromatibus Spirans odorem coelicum. In corde Christi mergitur Mucro leone saevior et Do sorti sons exoritur , Cibusque melle dulcior. In Natum Pater phialam Effudit iracundiae , Ut nobis caenam maximam Gratis suae det gloriae. O Christe , nostrum gaudium , Da vulnerato latere , Da lac , et vinum depluum Ardenti corde Sugere. Precamur , Auctor omnium , Tu nostra sis resectio ,
155쪽
Τuorum quoque militum Armorum sis protectio. Amen. . . Per Sanctam Lanceam de inimicis nostris. εν. Libera nos , Deus noster.
Ad Benedictus, Ant*hona. O felix, et omni laude digna Lancea Salvatoris , quae pertransiens latus ejus , chirographum peccati affixit patibulo Crucis.. ORATIO.
DEus , qui in assumptae carnis infirmitate Cla-Vis assigi , et Lancea vulnerari pro mundi salute voluisti; concede propitius; ut qui eorumdem Clavorum , et Lanceae solemnia Veneramur in terris , de glorioso victoriae tuae triumpho gratulemur in coelis. Qui vivis. Ad Primam in v. br. Qui Vulneratus es pro nobis. Ad Tertiam Ant. Hanc tremendam. Cuit. Sumet Dominus , ut S m. v. br. Apprehende ' Arma , et scutum. ΑΡ- prehende. e. Et exurge in adjutorium mihi. Arma. Gl ria Patri. Apprehende.
. . Foderunt manus meas , et pedeS meos. v. DinumeraVerunt omnia Ossa mea.
156쪽
Cupis usim. Moc. f. GBatia vobis , et pax ab eo , qui est, et qui erat, et qui Venturus est, et a Iesu Christo , qui est testis fidelis , primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae , qui dilexit nos , et
lavit nos a peccatis nostris in Sanguine suo. br. Foderunt manus meas, et Pedes meos. Foderunt. e. Dinumeraverunt omnia ossa mea. Manus Gloria Patri. Foderunt. e. Quem tu percussisti , persecuti sunt. u. Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
Ad Nonam Ant. Sempiterna. Capitulum. Moc. s. EGo sum primus , et novissimus, et VivuS, qui
sui mortuus , et ecce sum Vivens in saecula Saeculorum.
br. Quem tu percussisti ' Persecuti sunt Quem tu .st. Et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. Pers cuti. Gloria Patri. Quem tu .st. Ipse Vulneratus est propter iniquitates no
Attritus est propter scelera nOStra. Diuitiaco by Corale
157쪽
Omnia, ut in primis , et loco ultimi Psiam Credidi, propter quod. Ad Magni ait , Anti tona. Collaudamus Christi clementiam , qui per gloriosos Clavos , et Lanceam dat Ecclesiae de inimicis victoriam, et in caelo vitam, et coronam perpetuam.
Post Dom. s. Quadrages. Festum Sacrorum V. Vulnemm D. N. I. C. Duplex majuS. Ad Vomeras, Antiphona. Vere Ianguores. cum rei'. de Laiad. ut infra. Psalm. Credidi. cum rei'. de 3. Ve . Soli. Commem. PasS. DOm. ut Sura, Pag. 25. Capitulum. Isaiae S.
CHristus vulneratus est propter iniquitates nostras , attritus est propter scelera nostra : cujus livore sanati sumus. mnus. Pange lingua gloriosi. Lauream certaminis. tit in Matut. Sacratiss. Coronae Dinarum, ut SVm Pag. σο5. e. Videbunt, in quem transfixerunt.
158쪽
u. Et dolebunt super eum , ut in morte Primogeniti. Ad Magni at, Anti ona. Dum in Craice penderet Unigenitus Dei Filius , et ab omnibus subsannaretur, Mater ejus Virgo Maria ipsum verum Deum , et hominem
condolens Venerabatur. ORATIO.
DEus , qui Unigeniti Filii tui Passione, et per
quinque Vulnera ejus sanguinis effusione humanism naturam peccato perditam reparasti: tribue nobis, quaesumus : ut qui ab eo suscepta Vulnera Veneramur in terris , ejusdem pretiosissimi Samguinis fructum consequi mereamur in coelis. Per eumdem Dominum. Ad Marulis m. Inoitatorium. Christum in Cruce confixum , quinque plagis vulneratum: ' Venite, adoremus. Psal. Venite exultemus est. 'ninus. Pange lingua etc. vi Suria. IN I. NOCTURNO.
t. Quis est, qui venit da Edom , tinctis vestibus de Bosra t
159쪽
ΙΝ Domino confido , quomodo dicitis animae
meae : ' transmigra in montem sicut passer. Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum , paraverunt sagittas suas in pharetra : ' ut sagittent in obscuro rectos Corde. Quoniam quae perfecisti, destruxerunt: ' ju-Stus autem quid fecit λDominus in templo sancto suo : ' Dominus in caelo sedes ejus.
Oculi ejus in pauperem respiciunt : ' palpebrae ejus interrogant filios hominum. Dominus interrogat justum , et impium ; 'qui autem diligit iniquitatem , odit animam
Pluet super peccatores laqueos : ' ignis, et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis Eorum. Quoniam justus Dominus , et justitias dilexit: 'aequitatem vidit vultus ejus. Ant. Quis est, qui venit de Edom ; tinctis vestibus de Bosra λAnt. Quare rubrum est indumentum tuum , et vestimenta tua sicut calcantium in torculari t
160쪽
Domine, quis habitabit in tabernaculo tuoΤ.
aut quis requiescet in monte sancto tuo. Qui ingreditur sine macula : ' et operatur justitiam. Qui loquitur veritatem in corde suo : ' qui non egit dolum in lingua Sua. Nec secit proximo suo malum : ' et oppro brium non accepit adversus proximos suos. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus , ' timentes autem Dominum glorificat.
Qui jurat proximo suo, et non decipit: qui
pecuniam suam non dedit ad usuram , et in nera super innocentem non accepit. Qui facit haec: ' non moVehitur in aeternum. Ant. Quare rubrum est indumentum tuum , et Vestimenta tua sicut calcantium in torculari tAnt. Torcular calcavi solus , et de gentibus non suit Vir mecum. Psiam. 23.
Domini est terra , et plenitudo ejus : ' orbis terrarum, et universi, qui habitant in eo. Quia ipse super maria fundavit eum : ' et super flumina praeparavit eum. Quis ascendet in montem Domini ὶ aut quis stabit in loco sancto ejus t