Breviarium Sanctae Capuanae Ecclesiae in quo continentur omnia officia sanctorum, quae nunc in tota archidiocesi ex variis concessionibus summorum pontificum ... D. Francisci Serrae ... jussu editum

발행: 1828년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

II 8

flagellis caesus sum , spinis coronatus sum : quam petii pendens, et acetum porrexerunt: in escam meam sel dederunt, et in latus lanceam:

mortuuS , et sepultus resurrexi: VObiscum sum , et vivo in aeternum. FERIA VI.

Post Dom. 3. Quadragesimact. Festum Pretiosiss. Sanguinis D. N. Iesu Christi. Duplex majus. Ad Vesperas, Antiphonia. Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus do Bosra ὶ iste sermosus in stola sua. Hal. Dixit Dominus. Cum reliq. de Dona. et loco est. Pses. Laudate Dominum omnes gentes. Ant. Ego , qui loquor justitiam , et propugnator Sum ad Salvandum. Ans. Vestitus erat Veste aspersa sanguine, et Vocatur nomen ejus Verbum Dei. Ant. Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et Vestimenta tua sicut calcantium in torcularit t. Torcular calcavi solus , et de gentibus non est vir mecum. Diuitiam by Cooste

182쪽

capituitam. Heb. 9.

FRatros: Christus assistens Pontifex futurorum bonorum, per amplius et persectius taberna ulum, non manufactum , idest non hujus creationis , neque per sanguinem hircorum, aut vitulorum, sed per proprium Sanguinem introivit semel in Sancta , aeterna redemptione inventa 'mnus. FEstivis resonent compita Vocibus, Cives laetitiam frontibus explicent , Taedis flammiseris ordine prodeant - Instructi pueri , et se S. Quem dura moriens Christus in arbore Fudit multiplici vulnere Sanguinem , Nos facti memores dum colimus: decet Saltem sundere lacrimas. Humano generi pernicies gravis Adami veteris crimine contigit; Adami integritas et pietas novi Vitam reddidit OmnibuS. . : Clamorem validum summus ab AEthere

Languentis Geniti si Pater audiit, Placari potius Sanguine debuit, Et nobis veniam dare.

183쪽

I8o Hoe qui eumque stolam Sanguine proluit, Abstergit maculas , et roseum decuS , Quo fiat similis protinus Angelis , Et regi placeat , capit. Α recto instabilis tramite postmodum Se nullus retrahat , meta sed ultima Tangatur: tribuet nobile praemium, Qui cursum Deus adjuvat. Nobis propitius sis , Genitor potem ,

Ut quos Unigeni Sanguine Filii

Emisti , et placido Fltimine recreas , Caeli ad culmina transferas. Amen. e. Redemisti nos Domine in Sanguine tuo. s. Et secisti nos Deo nostro regnum. Ad Magniscat. Antiphona. Accessistis ad Sion montem , et Civitatem Dei viventis , Ierusalem caelestem , et testamenti novi mediatorem Iesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem , quam Abel.

OMnipotens sempiterne Deus , qui unigenitum Filium tuum. mundi Redemptorem constituisti, ac ejus Sanguine placari voluisti : concede, quae Sumus, salutis nostrae pretium sollemni cultu ita Venerari, atque a praeSentis Vitae mulis ejus virtute defendi in terris , ut fructu perpetuo laetemur in caelis. Qui tecum vivit.

184쪽

I8t Ad Matutinum. Inuitatorium. Christum Dei Filium , qui suo

IIIa justa Conditoris

Imbre aquarum vindice Criminosum mersit orbem, Noe in arca sospite :Mira tandem vis amoris Lavit orbem Sanguine.

Tam salubri terra solix Irrigata plinia , Ante spinis quae scatebat Germinavit nosculos ,

Inque nectaris Saporem Transiere absynthia. Triste protinus Venenum

Dirus anguis posuit :Et cruenta belluarum Desiit ferocia :Mitis Agni vulnerati Haec suit victoria. O scientias superna

Altitudo impervia lo suavitas benigni

185쪽

13a Praedicanda pectoris lServus erat morte dignus; Box luit paenam optimus. Quando culpis provocam Ultionem Iudicis, Tunc loquentis protegamur Sanguinis praeSentia :i Ingruentium malorum Tunc recedant agmina.

Te redemptus laudet orbis ,

Grata servans munera ,

O salutis sempiternae Dux , et auctor inclyte , Qui tenes beata regna Cum Parente, et Spiritu. Amen. IN I. NOCTURNO. Ant. Postquam consummati sunt dies octo , ut circumcideretur Puer , Vocatum est nomen ejus JeSus.

Psalm. 2.

JUare fremuerunt gentes : ' et populi meditati sunt inania tΑstiterunt reges terrae , et principes ConVe nerunt in unum ' adversus Dominum, et asversus Christum ejus. Diuitiaso by Cooste

186쪽

Dirumpamus vincula eorum ' et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Qui habitat in caelis , irridebit eos: ' et Dominus subsannabit eos. Tune loquetur ad eos in ira sua: ' et in su- rore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus : ' praedicans praeceptum ejus.

Dominus dixit ad me: ' filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me , et dabo tibi gentes haereditatem tuam : ' et possessionem tuam terminos

terrae.

Reges eos in virga ferrea: ' et tamquam Vassguli confringes e S. Et nunc Reges intelligite : ' erudimini , qui judicatis terram. Servite Domino in timore t ' et exultate ei

Apprehendite disciplinam , nequando ira Se tur Dominus : ' et pereatis de Via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus: ' beati omnes , qui confidunt in m. Ant. Postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur Puer, Vocatum est nomen ejus JeSUS. Ant. Factus in agonia , prolixius orabat, ut Diuitiaso by Cooste

187쪽

suctus est sudor eius, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. Psalm. 3.

Domine , quid multiplicati sunt , qui tribulant

rae 7 ' multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animae meae : ' Non est salus ipsi in Deo ejus. Tu autem Domine, susceptor meus es: ' gloria mea , et exaltans Caput meum. Voce mea ad Dominum clamavi: ' et exaudivit me de monte Sancto Suo. Ego dormivi , et soporatus sum : ' et exurrexi , quia Dominiis suscepit me. Non timebo millia populi circumdantis me, 'exurge , Domine, Salvum me fac Deus meus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa : ' dentes peccatorum contrivisti. Domini est salus : ' et super populum tuum benedictio tua. Am. Factus in agonia , prolixius orabat, et factus est sudor ejus, sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.

Anet. Iudas, qui eum tradidit, poenitentia ductus , retulit triginta argenteos, dicens: Pe cavi , tradens sanguinem justum.

188쪽

OnserVa me , Domine , quoniam speravi in D: ' dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam

bonorum meorum non egres.

Sanctis , qui sunt in terra ejus , ' mirificavit

omnes Voluntates meas in eis. Multiplicatae sunt infirmitates eorum : ' ρο- stea acceleraVerunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus : ' nec memor ero nominum eorum

per labia mea. Dominus pars haereditatis meae , et calicis mei ' tu es , qui restitues haereditatem meam , mihi. Funes ceciderunt mihi in praeclaris: ' etenim haereditas mea praeclara est mihi. Benedicam Dominum , qui tribuit mihi intellectum : ' insuper et usque ad noctem increpue runt me renes mei. Providebam Dominum in conspectu meo Sem per e ' quoniam a dextris est mihi , ne com-

Propter hoc laetatum est cor meum, et eXultavit lingua mea: ' insuper et caro mea requiescet in Spe. Quoniam non derelinques animam meam in inserno: ' nec dabis sanctum tuum videre cor ruptionem.

189쪽

I86 Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me

laetitia cum vultu tuo: ' delectationes in dextera tua usque in finem. Ami. Iudas, qui eum tradidit, poenitentia ductus , retulit triginta argenteos , dicens : Pecc vi , tradens sanguinem justum. e. Redemisti nos , Domine. s. In Sanguine tuo.

Lacae Io LCΗristus assistens Pontifex futurorum bonorum per amplius , et persectius tabernaculum , non manufactum , idest non hujus creationis , neque per sanguinem hircorum , aut vitulorum , sed per proprium Sanguinem introivit semel in sancta , aeterna redemptione inventa. Si enim saα-guis hircorum , et taurorum , et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem Carnis : quanto magis Sanguis Christi , qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo , emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi tEt ideo novi testamenti mediator est, ut morte intercedente , in redemptionem earum praevam

190쪽

repromissionem accipiant, qui Vocati sunt , aeternae haereditatis. u. IeSus , ut sanctificaret per suum Sanguianem populum , extra castra paSSus est. Exeamus igitur ad eum extra castra , improperium ejus portantes.st. Nondum enim usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnanteS. Exeamus. LEOTIO ILUBi enim testamentum est , mors neceSSe eStintercedat testatoris. Testamentum enim in mortuis confirmatum est , alioquin nondum Valet ,

dum vivit , qui testatus est. Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. Lecto enim omni mandato Legis a Moyse universo populis , accipiens sanguinem vitulorum, et hircorum cum aqua , et lana coccinea , et hyssopo, ipSum qu que librum , et omnem populum aspersit, di cens : Hic sanguis testamenti , quod mandavit ad vos Deus. Etiam tabernaculum, et omnia asa ministerii sanguine similiter aspersit. Et

omnia pene in sanguine secundum legem mundantur , et sine sanguinis effusione non sit remissio. . MVSes sumptum sanguinem respersit in Diuitiam by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION