Breviarium Sanctae Capuanae Ecclesiae in quo continentur omnia officia sanctorum, quae nunc in tota archidiocesi ex variis concessionibus summorum pontificum ... D. Francisci Serrae ... jussu editum

발행: 1828년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

non habet Domini de virginitate praeceptum tuta majoris est mercedis , quod non cogitur , et offertur: quia si fuisset virginitas imperata

nuptiae videbantur. ablatae; et durissimum erat utra naturam Cogere , Angelorumque vitam ab hominibus extorquere... Ego autem , ut in Breu. Rom. LEOTIO MA Lia suit in lege veteri felicitas. Ibi dicitur :Beatus , qui habet semen in Sion , et domesti- eos in Ierusalem : et maledicta sterilis , quae non pariebat. Et: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Vacuus erat orbis,

et ut de typicis taceam, sola erat benedictio liberorum. Propterea et Abraham jam senex C thurae copulatur, et Iacob mandragoris redimitur , et conclusam vulvam in Ecclesiae figuram Rachel conqueritur. Paulatim vero increscentUsegete , messor immissus est. Virgo Elias, Elisaeus Firgo, Virgines multi filii Prophetarum. Ieremiae dicitur: Et tu ne accipias uxorem. Sanctificatus in utero, captivitate Propinqua, uXo rem prohibetur accipere. Aliis verbis idipsunt Apostolus loquitur: Existimo hoc bonum esse propter instantem necessitatem. Quae est ista ne-CeMitas , quae auseri gaudia nuptiarum t Tempus

22쪽

19 breviatum est , in proximo est Nabucliodonosor. v. Ipse me curavit. ut in Breo. Rom.

LAOTIO ULIΝveniebatur ergo, ut diximus, in viris tantum hoc continentiae bonum, et in doloribus jugiter Heva pariebat. Postquam vero Virgo concepit in utero , et peperit nobis puerum , cujus principatus in humeros ejus, Deum, sortem , patrem suturi saeculi , soluta maledictio est. Mors per HeVam, Vita per Mariam. Ideoque et diutius virginitatis donum fluxit in seminas, quia caepita semina. Statim ut Filius Dei ingressus est super terram , noVam sibi familiam iustituit , ut qui ab Angelis adorabatur in caelo , haberet Angelos et in terris. Tunc Holofernis caput Iudith

continens amputavit: tunc Aman, qui interpretatur iniquitas , suo combustus est igni : tunc primum auditum est: Quae non eSt nupta, CO-gitat quae sunt Domini , ut Sit sancta corpore, et spiritu. Vidisti Domine. ut in Mev. Rom.

23쪽

IN illo tempore t Accesserunt ad Iesum Phariis

saei, tentantes eum , et dicentes : si licet homini dimittera uxorem suam quacumque ex Cau

sa Τ Et reliqua. Homilia S. Ioannis Chrysostomi. Hom. 3 a. in Matth. cap. I9 circa medium. JUdaei in finibus suis constitutum Dominum

tentaverunt, et repulerunt, et in fornicationibus suis corporalibus fornicationem suam consessi sunt spiritualem , dicentes : Si licet viro dimittere uxorem Suam quacumque ex causa Quia nota potest animo esse castus , qui corpore est lascivus : hoc est non potest Deo esse fidelis, qui uxori suae perfidus est, sicut nec ex diverso conscientiam servat, qui Deo fidem non servat: sed altera alterius fornicationis est accusatrix. Et illi quidem secundum carnem interrogabant, quae pati merebantur secundum Spiritum. Beata Agatha. ut in Mev. Rom.

24쪽

Ηristus autem respondit eis , quod facere eos non decebat , dicens : Quicumque dimiserit uxorem Suam , nisi ob causam fornicationis , et aliam duxerit, maecliatur. Sicut enim uxorem quocum que modo contra voluntatem viri ageutem dignum est repellere, non autem et justum , quan tum ad gravitatem viri , nisi ob causam fornicationis. Sic Ecclesia , quocumque modo Con

tra voluntatem egerit Christi , digna est abjici et non autem abjicitur propter longavimitatem Chrissii , nisi sola causa transgressioniS... Medicinam carnalem. ut in B M. ROm. LEOTIO IX.

SIcut enim , si Christus prius dimisisset Ecclesiam Iudaeorum , non eis subministrans per Seripturam notitiam Anno divinita in , ipςμ faciebat eam adulteram cum diis extraneis ; quoniam natura rationabilis, et subdita Deo creata , sine Deo non potest esse : sic Christo semper eis scien- iam suae divinitatis subministrante , quoniam Synagoga spernens transibat ad idola, inexcusabilis adultera reperta est. Propter quod repulit Christum , non repulit eam Christus ; non quacumque ex causa , sed propter causam fornica

25쪽

tionis ipsius et quia non solum diabolo se conjunxit , sed etiam interfecit eum, pro quo mori debuerat. Ab initio enim Deus genuit Christum; deinde creavit hominem quasi conjugem, et Pomtentem suscipere verbum illius. Ideo clamat :Quod Deus conjunxit , homo non separet. To Deum laudumus.

a 3. Ian. Sem.

. vi in sine Breo. Rom. DIE 14. FEBRUARII. In Festo S. Rainmundi de Penna ret Conf

. vi in meo. Rom. cona. S. Vadentis M. Din 15. FEBRUARII. In Festo S. Decorosi se . Cv. et Cons , cujus Comus in Metr. colitur.

26쪽

ORATIO.

23ΡRaesta nobis , Domine , samulis tuis , ut qui beati Decorosi Consessoris tui , atque Pontificis

Ssa Veneramur , et merita : ipso pro nobis intercedente , ab omnibus semper protegamur adversis. Per Dominum. Sine com. M. Faustini, et Iovisae m. Leci. 1. Novi. Fidelis Sermo. de Comm. In a. NOCt.

ras animi dotes grato omnibus esset, ad Diascopalem patriae dignitditem assumptus , Eces fiam sibi commissam ea prudentia, et solicitudine rexit, ut nullum hocii Pastoris ossicium prae termiserit. Fide, pietate, humilitate, ceterisque virtutibus maxime enituit, praesertim Caritatrierga Proximos , factus cum Apostolo omnibus omnia , ut Omnes lucrisaceret. Orphanis patrem,

tutorem pupillis , refugium viduis, assiictis solatium se exhibuit , sui pene oblitus, ut omnium necessitatibus provideret. u. Inveni David.

27쪽

u Um quadam die rerum divinarum contemplationi intentus , solus in cubiculo oraret, mulierem ante lares Ecclesiae plorantem audivit, cujus situs gravi morbo laborans, animam agebat: ejus itaque clamore , et ejulatu commotus, Cum ad eam se contulisset , ad Altare Protomartyris

Stephani dolentem perduxit prope locum, in quo

Sancti Rufini praedecessoris sui corpus tumulatum erat, ibique puerum fere exanimem collocavit :fusis ad Deum precibus, vidit mulier filium, pr nigato morbo , ambulantem , quam Vir Sanctu&admonuit, ut accepti beneficii memor , eidem Ecclesiae servitio dedicaret. Posui adjutorium. LEOTIO VI. V Αriis tandem perfunctus laboribus , cum ali quando die Dominico sermonem ad populum haberet , repentina syncope correptus , Clericorum ope ad Summam aram perductus , et eleVatis ad coelum manibus , hoc Psalmi versu pronunciator Magnus Dominus , et laudabilis nimis , et magnitudinis ejus non est finis: summa animi tranquillitate expirans , ad caelestem patriam evola.

28쪽

25vit. Vixit sub Agathone Papa , cujus tempore, Concilio Romano subscripsit.

ηr. Iste est.

In 3. Noct. m. S. Gregorii '. in Eo-ς. Homo peregre. de eod. COmn. I. IOCO.Lectio IX. legit. de Ss. Faustino, et Iovitam. ut in BreM. Rom. et in laud. sit com. eorumdem Ss. m. Feria Tertia post Dominicam Sexagesimae. In Sollemni commemoratione D Unicae Pas

Ad VesperaS. t. Calicem salutaris accipiam , et nomen Domini invocabo

Credidi , propter quod locutus sum et ' ego autem humiliatus sum nimis. Ego dixi in excessu meo: ' omnis homo mendax. Quid retribuam Domino: ' pro omnibus, quae retribuit mihi 'Calicem salutaris accipiam : ' et nomen D mini invocabo. . Vota mea Domino reddam coram omNi p pulo ejus: ' pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Diuitiam by Cooste

29쪽

O Domine , quia ego servus tuus e ' ego ser vus tuus , et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea : ' tibi sacrificabo hostiam laudis , et nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus : ' in atriis Domus Domini, in medio tui Ierusalem. Ant. Calicem salutaris accipiam , et nomen Domini invocabo.

l. Cum his , qui oderunt pacem , eram Pa ciscus r cum laquebar illis , impugnabant me

AD Dominum , cum tribularer , clamavi: ' et

exaudivit me. Domine Iibera animam meam a labiis iniquis r ' et a lingua dolosa.

Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi 'ad linguam dolosam ΤSagittae potentis acutae ' cum carbonibus desolatoriis. Heu mihi, quia incolatus meus prolungatus est: ' habitavi eum habitantibus Cedar et multum incola fuit anima mea. Cum his , qui oderunt pacem , eram pacificus : ' cum loquebar illis , impugnabant me gratiS.

30쪽

I Ant. Cum his , qui oderunt pacem, eram pacificus ; cum loquebar illis, impugnabant me

t. Ab hominibus iniquis libera me , D

mine.

Psalm. σ39. ERUO me Domino ab homine malo : a viro iniquo eripe me. Qui cogitaverunt iniquitates in cord : ' tota die constituebant praelia. Acuerunt linguas suas , sicut serpentis: ' V num aspidum sub labiis eorum. Custodi me Domine de manu peccatoris, ' et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos : 'absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum : ' juxta iter Scandalum posuerunt mihi. Dixi Domino: Deus meus es tu: ' exaudi Domine vocem deprecationis meae. Domine , Domino virtus salutis meae : Obumbrasti super caput meum in die belli. Ne tradas me , Domine , a desiderio meo peccatori : ' cogitaverunt contra me , ne derelinquas me , ne sorte exaltentur. Caput circuitus eorum : ' labor labiorum ip

SEARCH

MENU NAVIGATION