Breviarium Sanctae Capuanae Ecclesiae in quo continentur omnia officia sanctorum, quae nunc in tota archidiocesi ex variis concessionibus summorum pontificum ... D. Francisci Serrae ... jussu editum

발행: 1828년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

28 Cadent super eos carbones, in ignem dejicies eos : ' in miseriis non subsistent. Vir linguosus non dirigetur in terra: ' virum injustum mala capient in interitu Cognovi , quia faciet Dominus judicium in pis : ' Et vindictam pauperum. Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo: 'et habitabunt recti cum vultu tuo. Ant. Ab hominibus iniquis libera me Domine. Ant. Custodi me a laqueo , quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

Domine clamavi ad te, exaudi me: ' intende

Voci meae , cum Clamavero ad te. Dirigatur oratio mea, Sicut incensum in con- sp ctu tuo : ' elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

Pono Domine custodiam ori meo : et ostium circumstantiae labiis meis. Non declines cor meum in verba malitiae : 'ad excusandas excusationes in peccatis. Cum hominibus operantibus iniquitatem : ' et

non communicabo eum electis eorum.

Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: ' oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Distrigod by Corale

32쪽

29 Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum : ' absorpti sunt juncti petrae judices

eorum.

Audient verba mea, quoniam potuerunt: 'sicut crassitudo terrae erupta est super terram. Dissipata sunt ossa nostra secus infernum : 'quia ad te Domine, Domine oculi mei; in te speraVi , non auferas animam meam. Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi: 'et a scandalis operantium iniquitatem. Cadent in retiaculo ejus peccatores : ' singulariter sum ego , doneo trameam. Ant. Custodi me a laqueo , quem statuerunt mihi , et a scandalis operantium iniquitatem. Ant. Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me. Psalm. 24 I. V Oeε msi, ad Dominum clamavi: ' Voce mea ad Dominum deprecatus Sum. Effundo in conspectu ejus orationem meam: 'et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. In deficiendo ex me spiritum meum: ' et tu cognovisti semitas meas. In via hac, qua ambulabam , ' absconderunt laqueum mihi. Considerabam ad dexteram, et videbam: ' et non erat qui cognosceret me. Distit sc by Corale

33쪽

animam meBIN.

Clamavi ad te Domino : ' dixi : tu es spes mea , portio mea in terra Viventium. Intende ad deprecationem meam: ' quia hum, siatus sum nimis. Libera me a persequentibus me: ' quia consortati sunt Super me. Educ de custodia animam meam ad confite dum nomini tuo : ' me expectant justi, doneo retribuas mihi. Ant. Considerabam ad dexteram, et Videbam, et non erae qui cognosceret me.

Cantulum Phil . s. FRatres : hoc enim sentite in vobis , quod et in Christo Iesu , qui , cum in serma Dei esset,

non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo : sed semetipsum exinanivit , sermam servi accipiens , in similitudinem hominum factus, et habitu inventus , ut homo. Humiliavit semetipsum factus Obediens usquo ad mortem , mortem autem Crucis. mnuS.

IOEfontes oculi

Et luctu resoneut spargite lacrimas, intima cordium ,

34쪽

Illatas resero Numini ab impiis

Poenas , et sera Vulnera. Accincta heul gladiis turba satellitum Arreptum Dominum fustibus impetit , Nunc Coedit colaphis , nunc quatit horridis Divinum caput ictibus. Haud sitiis sceleri: traditur improbo Christus carnifici , nec mora barbarus In Regem superum non timet, impio

Ausu Vertere dexteram.

Audite o populi, Numen amabile,

Manante ex humeris undique sanguine , Lictoris rabidi sustinet impetum , Et vocem premit inn ens.

Quis non illacrymet i jam nova condidit Tormenta indomitae gentis iniquitas , Infigit cerebro , proh dolor i esseris

Sertum vepribus asperum.

Heu criment trahitur lanibus improbis , Funesti Dominus supplicii ad locum , Illic oppetiit funere spiritum

Ρatri restituens SUO. Passo pro miseris tam sera vulnera In terris resonet debita gloria Sacrumque assidue nomen in aethera Humanum genus esserat. Amen. .. Oblatus est, quia ipse voluit. s. Et livore ejus sanati sumus.

35쪽

32 Ad Magnificat Antiphona.

o vos omnes , qui transitis per Viam , attendite , et videte , si est dolor, sicut dolor meus.

ORATIO.

'Diens , sempiterne Deus , qui humano generi ad imitandum humilitatis exemplum , Sab

atorem nostrum carnem Sumere , et Cru msubire secisti: concede propitius , ut , Sicut sol Iemnem commemorationem passionis ejus celebramus , ita et patientias ipsius haberct documenta , et resurrectionis Consortia mereamur Per eumdem Dominum.

Ad Complet. et per Hor. diei seq. et Oct. λ e 'mn. ejusd. metri dicitur. Patri sit, ac Paraclyto , Natoque Patris Gloria ,

Nostrae dedit qui prodigus

Α Spice, infami Deus ipse ligno

Pendet, estuso madidus cruore , Diuili co by Cooste

36쪽

Aspice immiti manus alma clavo Finditur altΘ. Huno , velut praVi Sceleris ministrum , Inter indignos medium latrones Cern : crudelis suit ista gentis

Dira voluntBS.

Pallet, heu , vultus , caput ecce lassum Flectitur, clausis oculis, Redemptor, Spiritum sacro meritis onustum Fundit ab orct. O cor , aes durum superas , gemendo Ni scelus tergas , tua culpa Christum Stipiti assixit, tua culpa morti Subdidit atrae. Sit Deo aeternum decus omne in aeVum , Qui pius nostri generis Redemptor, Criminis labem siseris nocentem Sanguine tersit. Amen. IN I. NOCTURNO. t. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum , et adversus Christum ejus.

QVare fremuerunt gentes , tali sunt inania t' et populi medi-

37쪽

Astiterunt reges terrae , et principes convenerunt in unum ' adversus Domitium, et adversus Christum ejuS. Dirumpamus Vincula eorum , ' et projiciamus a nobis jugum ipsorum. Qui habitat in coelis , irridebit eos et ' et

Dominus subsannabit eos. Τunc loquetur ad eos in ira sua : ' et in su- rore suo conturbabit eos. Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus : ' praedicans pra ceptum ejus.

Dominus dixit ad me et ' Filius meus es tu , ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem

tuam, ' et ΡοsS Sionem tuam , terminos terrae.

Reges eos in virga ferre , ' et tamquam vas figuli confringes eos. Et nunc reges intelligite ; ' erudimini , qui judicatis terram. Servit Domino in timore , ' et exultate ei

cum tremore.

Apprehendite disciplinam , ne quando irasea tur Dominus et pereatis de via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus , ' beati omnes , qui considunt in eo.

Ant. Astiterunt reges terrae , et principeS con- Venerunt in unum adversus Dominum , et adversus Christum eius. Disiligod by Corale

38쪽

l. Multiplicati sunt, qui tribulant me, multi

insurgunt adVersum me. Hata. 3.

Domine , quid multiplicati sunt, qui tribulant

me ὶ ' multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animae meae ' non est salus ipsi in Deo ejus. Tu autem Domine, susceptor meus es et 'gloria mea , et exaltans caput meum. Voce mea ad Dominum clamavi: ' et exaudivit me de monte Sancto Suo. Ego dormivi, et soporatus sum: ' et exurrexi, quia Dominus suscepit me. Non timebo millia populi circumdantis me : 'exurge Domine, salvum me lac Deus meus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa e ' dentes peccatorum contrivisti Domini est salus : ' Et super populum tuum bonedictio tua

Ant. Multiplicati sunt, qui tribulant me ,

multi insurgunt adversum me. t. Diviserunt sibi vestimenta mea , et Sumper vestem meam miserunt Sortem.

39쪽

L Eus , Deus meus , respice in me : quare mct dereliquisti Τ ' longe a salute mea verba deli

ctorum meorum.

Deus meus clamabo per diem , et non exaudies , ' et nocte , et non ad insipientiam mihi. Tu autem in sancto habitas, ' laus Israel. In te speraverunt patres nostri 2 ' speraverunt , et liberasti eos. Ad te clamaverunt, et salvi saeti sunt: ' in te spermerunt, et non sunt confusi. Ego autem sum Vermis, et non homo: ' opprobrium hominum, et abjectio plebis. Omnes videntes me : deriserunt me et ' I uti sunt labiis , et moverunt caput. Speravit in Domino , eripiat eum: ' salvum faciat eum, quoniam Vult eum. Quoniam tu es, qui extraxisti me de ventre: 'spes mea ab uberibus matris meae : in te P

jectus sum ex utero. De Ventre matris meae Deus meus es tu : 'ne discesseris a me.

Quoniam tribulatio proxima est: ' quoniam non est , qui adjuvet. Circumdederunt me vituli multi: ' tauri pingues obsederunt me. Aperuerunt super me os suum et ' sicut leo rapiens, et rugiens. Diuitiam by Corale

40쪽

Sicut aqua Effusus sum : ' et dispersa sunt

omnia Ossa mea.

Factum est cor meum , tamquam cera liquescens , ' in medio Ventris mei. Aruit tamquam testa virtus mea , et lingua mea adhaesit saucibus meis : ' in pulverem moditis deduxisti me. Quoniam circumdederunt me canes multi: 'concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas , et pedes meos : ' dinumeraverunt Omnia ossa mea.

Ipsi vero consideraverunt, et inspexerunt me: 'diviserunt sibi vestimenta mea , et super Vestem meam miSerunt Sortem. Tu autem Domine , ne elongaveris auxilium tuum a me : ' ad defensionem meam conspice. Erue a Damea , Deus animam meam : et

de manu canis unicam meam.

Salva me ex ore leonis : ' et a cornibus unicornium humilitatem meam. Narrabo nomen tuum fratribus meis: ' in medio ecclesiae laudabo te. Qui timetis Dominum , laudato eum : ' universum semen Iacob glorificate Deum. Timeat eum omne semen Israel: ' quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis. Nec avertit iaciem suam a me: ' et cum clamarem ad eum , exaudivit me.

SEARCH

MENU NAVIGATION