Breviarium Sanctae Capuanae Ecclesiae in quo continentur omnia officia sanctorum, quae nunc in tota archidiocesi ex variis concessionibus summorum pontificum ... D. Francisci Serrae ... jussu editum

발행: 1828년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

I08 esto improperiorum tuarum , eorum , quae ab imsipiente sunt tota die Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: ' superbia eorum, qui te oderunt, ascendit Semper. t. Exivit ergo Iesus, portans coronam Spineam , et purpureum VeStimentum , et dicit

rit. Et bajulans sibi Crucem, exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum , ubi crucifixerunt

eum.

Psalm. 87. Domine Deus salutis meae; ' in die clamavi,

et nocte Coram te.

Intret in conspectu tuo oratio mea: ' inclina aurem tuam ad precem meam. Quia repleta est malis anima mea: ' et vita mea inserno appropinqua it. aestimatus sum cum descendentibus in lacum: 'factus sum , sicut homo sine adjutorio , inter mortuos liber. Sicut vulnerati dormientes in sepulcriS, qΠο-rum non es memor amplius : ' et ipsi de mauu tua repulsi sunt. Posuerunt me in lacu inferiori : ' in tenebrosis , et in umbra mortis. Super me confirmatus ost furor tuus: et om nes nucius tuos induxisti super me. Diuitirso by Cooste

202쪽

Longo secisti nodos meos a me : ' posuerunt me abominationem SibI. Traditus suin , et non egrediebar: oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te , Domine , tota die et ' expandi ad te manus meaS. Numquid mortuis lacies mirabilia : ' aut medici suscitabunt , et constobuntur tibi ΤNumquid narrabit aliquis in sepulcro misericordiam tuam : ' et veritatem tuum in perditione' . x Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua : ' et justitia tua in terra oblivionis ΤΕt ego ad te , Domine, clamavi : et mancoratio mea praeveniet te. Ut quid , Domine , repelliS Orationem meam. avertis laciem tuam a me 'Pauper sum ego , ct in laboribus a juventute mea : ' exaltatus autem , humiliatus Sum , et

conturbatuS. In me transierunt irae tuae: ' et terrores tui conturbaVerunt me I. ω

Circumdederunt me sicut aqua tota die :circumdederunt me Simul, . Elongasti a me amicum , et proximum: et notos meos a miseria. Antia Et bajulans sibi Crucem, exi it in eum, quIdicitur Calvariae locum , ubi crucifixerunt eum. Diuiti Corale

203쪽

Ant. Ut viderunt eum iam mortuum , non Degerunt ejus crura , sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit Sanguis,

et aqua.

Psalm. 93.DEus ultionum Dominus: ' Deus ultionum libere egit. Exaltare , qui judicas terram : ' redde retributionem superbiS. Usquequo peccatores, Domine: ' usquequo peccatores gloriabuntur.

Essabuntur , et loquentur iniquitatem : ' Io-quentur omnes, qui operantur injustitiam lPopulum tuum , Domine, humiliaverunt: ' et

haereditatem tuam VexaVerunt.

Viduam , et advenam interfecerunt: ' et pupillos occiderunt. Et dixerunt: non videbit Dominus : ncc i ielliget Deus Iacob. Intelligite insipientes in populo: ' et stulti aliquando sapite. Qui plantavit aurem , non audiet: ' aut, qui finxit oculum , non considerat ΤQui corripit gentes , non arguet: ' qui docet hominem scientiam tDominus scit cogitationes hominum, ' quoniam

204쪽

Beatus homo , quom tu erudieris , Domine : 'et de lege tua docueris eum. Ut mitiges ei a diebus malis : ' donec fodiatur peccatori lavea. Quia non repellet Dominus plebem suam: 'et haereditatem suam non derelinquet. Quoadusque justitia convertatur in judicium: 'et qui juxta illam , omnes , qui recto sunt corde. Quis consurget mihi adversus malignantes : 'aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ΤNisi quia Dominus adjuvit me : paulo mianus habitasset in inferno anima mea. Si dicebam : Motus est pes meus e ' miser, cordia tua , Domine , adjuvabat me. Secundum multitudinem dolorum meorum iqe de meo : ' consolationes tuae laetificaverunt

animam meam.

Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis: 'qui singis laborem in praecepis ΤCaptabunt in animam justi : ' et sanguinem

innocentem condemnabunt.

Et sactus est mihi Dominus in refugium et 'et Deus meus in adjutorium spei meae. Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos: ' disperdet illos D

minus Deus noSter.

Ant. Ut viderunt eum jam mortuum , nseu

205쪽

frogerunt ejus crura , Sed unus militum lancea latus ejus aperuit , et continuo exivit Sanguis et aqua. e. Christus dilexit nos... Et lavit nos a peccatis nostris in Sangui

ne SUO.

Lectio S. Evangelii secundum Ioannem. P. H9. LEOTIO VILΙΝ illo tempore : Cum accepisset Iesus aCetum; dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. Et reliqua. Homilia S. Augustini Episcopi.

VIgilanti verbo Evangelista usus est , ut non diceret: Latus ejus percussit , aut Vulneravit , aut quid aliud : sed aperuit , ut illic quodammodo vitae Ostium panderetur : unde Sacramenta Ecclesiae manaverunt , sine quibus ad Vitam , quae Vera vita est , non intratur. Ille Sanguis in remissionem fusus cst peccatorum. Aqua illa Salutare temperat poculum : haec et lavacrum Praestat, et potum. Hoc praenuntiabat , quod Diuitigod by Cooste

206쪽

uo 3Νοo in latere arcae ostium sacere justus est , quo intrarent animalia , quae non erant diluvio peritura, quibus praefigurabatur EccIesia. Propter hoc prima mulier facta est de latere viri dormientis , et appellata est Vita , materque Vi- Ventium. Magnum quippe signiscavit honum ante magnum praevaricationis malum. Hic secundus Adam , inclinato capite , in Cruc dormiavit , ut inde sormaretur ei conjux , quae de Ia-tero dormientis Muxit. O mors , unde mortui reviviscunt i Quid isto Sanguine mundius ' Quid Vulnere isto salubrius Τη. Hic est, qui venit per aquam, et Samguinem , Iesus Christus : ' Non in aqua solum sed in aqua , et Sanguine. e. In die illa erit sons patens domui David, et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatorum. Non.

Enebantur homines captivi sub diabolo , et

daemonibus serviebant; sed redempti sunt a captivitate ; vendere enim se potuerunt, Sed redimere non potuerunt. Venit Bedemptor , et

dedit pretium. Fudit Sanguinem suum , et emit Orbem terrarum. Quatritis , quid emerit ' Videre , quid dederit, et invenietis , quid emerit.

207쪽

tes. Valde ingrati sunt pretio suo , aut multum superbi sunt , qui dicunt , aut illud tam parum est, ut solos Afros emerit , aut se tam magnos esse , pro quibus solis illud sit datum. Non orgo exultent: non superbiant. Pro toto dedit, quantum dedit. v. Praedestinavit nos Deus in adoptionem siliorum per Iesum Christum: ' In quo habemus redemptionem per Sanguinem ejus. e. Remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus , quae Superabundavit in nos. In quo. Gloria Patri. In quo Lectio M. Hom. fer. et in fιne. Te Deum

laudamus.

Ad Laudes et Per m S. Ant. Hi qui amicti sunt stolis albis , qui sunt,

et unde Venerunt ΤμHm. Dominus regnavit. cum rei'. de Dom. Ant. Hi sunt , qui venerunt de tribulatione magna, et laVerunt stolas suas in Sanguine Agni. Ant. Ideo sunt ante thronum Dei, et SerViunt ei die , aC nocte. t. Et ipsi vicerunt draconem propter te- Stamentum verbi sui.

t. Beati , qui lavant stolas suas in Sumguine Agni.

208쪽

IOS Capitutam. Hebr. 9.FRatres : Christus assistens Pontifex futurorum bonorum , per amplius , et persectius tabernaculum , non manufactum, idest non hujus creationis , neque per sanguinem hircorum , et Vitulorum , sed per proprium Sanguinem introivit

SAluoto Christi vulnera ,

Immensi amoris pignora , Quibus perennes rivuli Manant rubentis Sanguinis. Nitore stellas vincitis , Bosas odore , et balSama ,

Pretio lapillos Indicos , Messis lavos dulcedine.

Per vos patet gratissimum Nostris asylum mentibus, Non huc furor minantium Unquam penetrat hostium.

Quot Iesus in Praetorio Flagella nudus excipit lQuot scissa pellis undique Stillat cruoris guttulas t

209쪽

Frontem Venustam , proh dolor lCorona pungit Spinea , Clavi rotusa cuspide

Pedes manusque per Tant.

Postquam sed ille tradidit

Amans Volensque Spiritum , Pectus seritur lancea , Gemitiusque liquor exilit

Ut plena sit redemptio, Sub torculari stringitur, Suique Iesus immQmOPSihi nil reservat Sanguinis.

Venite , quotquot criminum

Funesta labes inficit :In hoc salutis balneo Qui se lavat , mundabitur. Summi ad Parentis dexteram Sedenti habenda est gratia , Qui nos redemit Sanguine , Sanctoque firmat Spiritu. A naen. e. Iustificati in Sanguine Christi. v. Salvi erimus ab ira per ipsum. Ad Benedictus. AntiPhoria. Erit Sanguis agni vobis in signum, dicit Dominus : et videbo Sanguinem , et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens.

210쪽

Filium tuum mundi Bedemptorem constituisti , ac ejus Sanguine placari voluisti: concede, quae- SumuS , Salutis nostrae pretium sollemni cultu ita Venerari, atque a praesentis vitae malis ejus virtute defendi in terris, ut fructu perpetuo laetemur in caelis. Qui tecum. Ad Primam in s. br. Qui tuo nos Sanguine redemisti. Ad Tertiam Ant. Hi sunt. Capitulum. Fratres Christus. ut SuPra. v. br. Bedemisti tios Domino ' Ιn Sanguine tuo. Redemisti.

e. Ex omni tribu , ct lingua , et pussio , et natione. In Sanguine. Gloria Ρatri. Rcdemisti. . Sanguis Iesu Christi Filii Dei. v. Emundat nos ab omni peccato. Ad Sextam Ant. Ideo sunt. Capitulum. Heb. 9.SI sanguis hircorum, et taurorum , Et cinis Vim tutae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem Carnis : quanto magis Sanguis Christi , qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo , emundabit conscientiam m-

SEARCH

MENU NAVIGATION