Breviarium Sanctae Capuanae Ecclesiae in quo continentur omnia officia sanctorum, quae nunc in tota archidiocesi ex variis concessionibus summorum pontificum ... D. Francisci Serrae ... jussu editum

발행: 1828년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Finibus mortis puerum parenti Reddit, orando valet expetitam Roddere lucem. Claudit et nubes , uperi tque Verbo , Imperat post tres properariter antiORDecidant caelo , sitiensque tellus Hauriat imbres.

Sit Patri summo , genitaeque Proli , Et tibi compar utriusque Sancte Spiritus , laus , impcrium , miratas

Tempus in omne. Amen.

Verbo Domini continuit caelum... Et dejecit de caelo ignem ter Ad Magnificat ., Anti cura. Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam , antequam veniat dies Domini magnus , et horribilis , et convertet cor patrum ad filios , et cor filiorum ad patres eorum.

J Raesta , quaesumus omnipotens Deus : ut qui

beatum Eliam Prophetam tuum igneo curru mirabiliter elevatum esse credimus ; eodem interveniente ad caelestia subleVemur, et Sanctorum tuorum Consortio gaudeamus. Per Dom. Diuitiam by Corale

312쪽

Ad Matutinum. Inuitatorium. Regem Prophetarum Dominum: Venite adoremus. Psalm. Venite. mnus. Nunc juvat celsi etc. ut in me . IN I. NOCTURNO. t. Factum est autem , ut aegrotaret filius mulieris matrissamilias , et erat languor sortis

Psalm. Beatus Vir. cum rel. de comm. Cons. non Pont.

Ant. Dixit mulier ad Eliam : Quid mihi, et

tibi , vir Dei l ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae , et interficeres filium meum ὶ Psalm. Quare fremuerunt. . Ant. Ait Elias ad viduam : da mihi silium tuum. Et clamavit ad Dominum , et revivixit puer. Psalm. Domine , quid multiplicati sunt. e. Verbo Domini continuit coelum. ν. Et dejecit de coelo ignem ter.

313쪽

IIIxit Elias Thesbites do habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus Deus Israel , in cujus

conspectu Sto , si erit annis his ros , et pluvia , nisi juxta oris mei verba. Et sactum est verbum Domini ad eum, dicens : Recede hinc , et vade contra orientem , et abscondere in torrente Carith , qui est contra Iordanem , et ibi de torrente bibes : corviSque praecepi , ut pascant te ibi. Abiit ergo, et secit juxta verbum Domini: cumque abiisset , sedit in torrente Carith , qui est contra Iordanem. Corvi quoque deserebantci panem se et carnes mane , et Similiter panem, et carnes vespere , et bibebat de torrente. Post

dies autem Siccatus est torrens : non enim pluerat Super terram. Factus est ergo sermo Domini

ad cum dicens. Surge , et vade in Sarephta Sidoniorum , et manebis ibi : praecepi enim ibi mulieri viduae , ut pascat te. v. Recede hinc , et vade contra Orientem , dixit Dominus ad Eliam : ' Qui abiit, et secit juxta verbum Domitii. e. Abscondere in torrente Carith , ot ibi de torrente bibes ; corvi ue praecepi , ut pascant

te ibi. Qui abiit.

314쪽

S Irrexit , et abiit in Sarephta. Cumque Νenisset ad portam Civitatis , apparuit ei mulier vidua colligens ligna , et vocavit eam , dixitque

ei: da mihi paululum aquae in Vase, ut bibam. Cumque illa pergeret, ut asserret, clamaVit post tergum ejus dicens : Asser mihi , obsecro , et buccellam panis in manu tua. Quae respondit :Vivit Dominus Deus tuus , quia non habeo panem , nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria , et paululum olei in lecytho: en colligo duo ligna , ut ingrediar , et suciam illuui

mihi , et silio meo , ut comedamus , et moriamur. Ad quam Elias ait : Noli timere , sed Vade , et lac sicut dixisti : verumtamen mihi primum lac de ipsa sarinula subcinericium pu-nem parvulum , et asser ad me : tibi autem , et silio tuo facies postea. Nunc autem dicit Dominus Deus Israel: Hydria farinae non desiciet , nec lecythus olei minuetur usque ad diem , in qua Dominus daturus est pluviam super faciem

terrae. Quae abiit, et sucit juxta verbum Eliae :et comedit ipse , et illa , et domus ejus : et ex illa die hydria farinas non desecit , et lecythus olei non est imminutus juxta verbum Domini , quod loquutus, suerat in manu Eliae.

315쪽

. Abiit mulier , et secit juxta verbum Pr phetae : ' Et comedit ipse , et illa , et domus

e. Ex illa die hydria sarinae non desecit, et lecythus olei non est imminutus juxta verbum Eliae. Et comedit. LMTIO LILFActum est autem post haec, aegrotavit filius

mulieris matrisfamilias: et erat languor sortissimus , ita ut non remaneret in eo halitus. Dixit

ergo ad Eliam : Quid mihi , et tibi , vir Dei Τ

ingressus es ad me , ut rememorarentur iniquitates meae , et interficeres filium meum y Et aital eam Elias: Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus , et portavit in C naculum , ubi ipse manebat , et posuit super lectulum suum. Et clamavit ad Dominum , et dixit: Domine Deus meus, etiamne Viduam, apud quam ego utcumque S tentor , amixisti , ut interficeres filium ejus t Et expandit se , atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum , et ait: Domine Deus meus , revertatur , Obsecro , unima pueri hujus in viscera ejus. Et exaudivit Dominus vocem Eliae,

et reversa est anima pueri intra eum , et revixit. 'Diuiti eo by Cooste

316쪽

Reversa est anima pueri intra eum, Et revixit , et tradidit matri suae, et ait illi: ' En vivit filius tuuS. e. Tulit Elias puerum , et deposuit eum in inseriorem domum , dicens. En vivit. Gloria

Patri. En vivit. IN II. NOCTURNO. Ant. Factum est verbum Domini ad Eliam , dicens : Vade , et ostende te Achab , ut dein pluviam super faciem terrae. Psalm. Cum invocarem. Ant. Ait Elias ad Achab : Ascende , comede, et bibe , quia sonus multae pluviae mi. Psalm. Verba mea. Ant. Μanus Domini lacta est super Elium , accinctisque lumbis currebat ante Achab , donec veniret in Ieetrahel. Psalm. Domine Dominus noster. . . Tu ungis Reges ad poenitentiam. u. Et Prophetas facis successores POSt te.

317쪽

Ex libro Sancti Epiphanii Episcopi.

De Vitis Pro 'hetarum. LEOTIO IV. EUas Propheta ex Thesbis existebat , e Comtinente Arabum, de tribu Aaron Levita. Morabatur autem in Galaad; quoniam Thesbis erant

AEdes Sacerdotibus consecratae , ac deStinatae.

Quem cum eniteretur parens ejus, ejusmodi Sabac patri visio apparuit. Viri niveum quemdam pracseserentes habitum , pusionem Salutabant , matrisque uberibus in ignem evellebant , quin et flammam ignis cibi loco ministrabant. Profectus est itaquΗ in Ierusalem genitor , ViS que ad Sacerdotes retulit. Respondit autem Chrematismus , hoc est Oraculum , siVe Responsor e

Cave manifestum facias: erit quippo lumen silii hujus domicilium, sermoque ejus demonstratio, ac sententia, et judicabit Israel cum igne, tum romphaea. Hic est ille Elias , qui ter ignem de caelo deduxit , quique imbrem sua lingua geSta

Vit , mortuos item suscitavit , et in caelum denique nimbo, seu tui hine ignis assumptus eSt. s. Ait Abdias ad Eliam : cum receSsero a te ,

Spiritus Domini asportabit te in locum , quem ego ignoro , et tu dicis : ' Dic domino tuo :Λdest EliaS.

318쪽

e. Dixit Elias: Vivit Dominus exercituum , ante cujus Vultum sto , quia hodie apparebo ei. Die Domino. LEOTIO QEx libro Sancti Isidori Episcopi. De Vita, et Morte Sanctoriam. EIdas , qui interpretatur Dominus Deus, The bites , Sacerdos Magnus , atque Propheta , ba bitator solitudinis , fido plenus , devotione Sum mus , in laboribus sortis , in industria Sollers , excellenti ingenio praeditus , in exercitatione di

sciplinae districtus , in sancta meditatione RS- Siduus , metuque mortis intrepidus. Verberavit tyrannos , sacrilegos interfecit, multisque signis Virtutum essulsit. Triennio siccitate clausit imbribus Caelum : oravit rursum , et caelum dedit pluviam. Mortuum mulieris silium suscitavit. Cujus virtute hydria farinae non defecit, et vas olei perpetuo sonte manavit. Cujus verbo Super sacrisicium ignis de caelo venit. Duos quinquagenarios cum militibus caelesti igne combussit. Iordanem transiens, tactu melotis abrupit aquas.

v. Cum venisset Elias ad portam Civitatis , apparuit ei mulier vidua , colligens ligna , et V aVit eam , dixitque ei : ' Da milii paululum aquae in vuSu , ut hibam.

319쪽

st. Cumque illa pergeret, ut asserret aquam, clamavit post tergum ejus, dicens. Asser mihi, obsecro , et buccellam panis in manu tua. Da mihi. LEOTIO VI. Ρost haec igneo curru in caelum raptus aScendit, Venturus , juxta Malachiam Prophetam , in sine mundi , praecessurus Christum , anuunciaturus vitimum ejus adventum cum magnis VirtutibuS, Prodigiisque signorum, ita ut bellum gerat Α tichristus adversus eum, et Henoch , qui cum eo Venturus est , et occidet eos. Cadavera autem eorum tribus diebus et sex horis in plateis insepulta jacebunt. Dehinc suscitati a Domino regnum , Antichristi plaga magna percutient. Post haec veniet Dominus, et interficiet Antichristum gladio oris sui , et eos , qui adoraVerunt eum , et regnabit Dominus cum omnibus Sanctis suis

in aeternum.

. Expandit se , atque mensus est Elias fi per puerum tribus vicibus , et clamavit ad D minum : ' Et exaudivit Dominus vocem Eliae.

Dominus Deus meus, reVertatur, ObSecro,

anima pueri hujus in viscera ejus. Et exaudivit. Gloria Patri. Et exaudivit.

320쪽

IN III. NOCTURNO. Ant. Dixit Elias prophetis Baal: eligito vobis

boVem unum , et invocate nomina deorum V Strorum : qui clamabant , et non erat , qui r sponderet eis.

Psalm. Domine , quis habitabit. Ant. Cum jam tempus esset , ut offerretur holocaustum, accedens Elias oravit ad Dominum. 'Psata. Domine in virtute tua. Ant. Orante Elia , cecidit ignis Domini , et voravit holocaustum , et ligna , et lapides , pul-Verem quoque , et aquam , quae erat in aqua ductu , lambenS. e. Beati sunt , qui te viderunt. 33t. Et in amicitia tua decorati sunt. Lectio Sancti Evangelii secundum Matthaeum. Cv. 17. IN illo tempore : Assumpsit Iesus Petrum, et Jacobum, et Ioannem fratrem ejus; et duxit

illos in montem excelsum seorsum , et transfiguratus est ante eos. Et reliqua. Diuitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION