Breviarium Sanctae Capuanae Ecclesiae in quo continentur omnia officia sanctorum, quae nunc in tota archidiocesi ex variis concessionibus summorum pontificum ... D. Francisci Serrae ... jussu editum

발행: 1828년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

n 88 Confitebor tibi, Domine Deus meus , in toto

corde meo : ' et glorificabo nomen tuum in a

ternum.

Quia misericordia tua magna est super me: 'et eruisti animam meam ex inferno inferiori. Deus , iniqui insurrexerunt super me , et Synagoga potentium quaesierunt animam meam: 'et non proposuerunt te in conspectu suo. Et tu , Domine Deus , miserator , et misericors : ' patiens , et multae misericordiae , Et

Respice in me, et miserere mei: ' da imperium tuum puero tuo, et salvum lac filium ancillae tuae. Fac mecum signum in bonum , ut videant, qui oderunt me, et confundantur: ' quoniam tu , Domine, adjuvisti me , et conSOlatus es me. Ant. Suavis , et mitis es, Domine, et multae mIsericordiae omnibus invocantibus te. e. Misericordia Domini ab aeterno.

v. Et usque in aeternum , Super timentes eum Diqilirso by Cooste

292쪽

Lectio Sancti Evangelii secundum Ioannem. cap. 15. v. 9.LEcTIO VILIN illo tempore : Dixit Iesus discipulis suis :Sicut dilexit me Pater , et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. Et reliqua. Homssia S. Bernardi Abhatis. Se .s 3 do verbis Domini in ultima Coena.

DE dilectione Dei quo plus bibo , plus sitio ;

et ea saturari non possum , nec ego , nec albquis diligens Christum. Ipsa quo plus editur , Plus samem exauget; et quanto plus ipsa bibitur , plus sitim incendit : ipsam quam inhabitat mentem , sic inebriat, ut nihil jam quaerat, vel diligat, nec diligere possit, nec aleat, Prae ter eum , qui sic mundum dilexit , ut Filium suum Unigenitum daret; ut omnis , qui credit, et diligit illum , non moriatur , sed vivat cum eo. Ad hanc nos dilectionem auctor ipse ina stimabilis charitatis invitat : in ea nos manere precatur , et rogat. Ait enim : Manete in dilectione mea : ac si aperte dicat: Quia ego ea dilcctione , qua me Pater diligit , vos diligo , eadem dilectione me vos diligere rogo. Et quo- I9

293쪽

290niam dilectio vestra me usque ad mortem perduxit , sed neque mors crudelissima ipsa a vestra charitate me sejunxit : me diligite , et in ea dilectione manete. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos : 'Manete in dilectione mea. Φ. Si praecepta mea Servaveritis , manebitis in dilectione mea , sicut et ego Patris mei praecepta Servavi , et maneo in ejus dilectione.

Manete.

LEcrro VIII. SEd qualiter in ejus dilectione manere debeamus , sequitur , et dicit: Si praecepta mea se vaveritis , manebitis in mea dilectione : sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione. Haec opera , fratres mei , Sunt causa dilectionis Christi. Unusquisque Vestrum

videat , si Dominum Jesum diligere debeat. Quid pro nobis sacere debuit, et non fecit ὶ Quomodo

nos plus amare potuit , et non amavit ' Majorem in nos dilectionem non potuit habere , quam habuit, quia animam Suam in mortem pro nobis posuit. Ipsa beata Veritas testis est quod majorem charitatem nemo habet , quam ut aniamam Suam ponat quis pro amicis suis. Non ergo

nobis vilescat, Fratres mei, ipsa dilectio Christi , qui dilexit nos , et lavit nos a peccatis nO

294쪽

29 astris in sanguine suo. Non vobis vilescat Fr tres mei , non Vobis amarescat ipse amor Chrissii , ipsa charitas Christi.

u. Christus pro nobis animam suam posuit: 'Et lavit nos a peccatis nostris in Sanguine Suo. e. Majorem charitatem nemo habet , ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Et Iavit.

Gloria Patri. Et lavit. LAcTIo M. A Mor Christi totus dulcis , totus desectabilis :Suum pOSSeSSOrem non cruciat , sed delectat: non enerVat, Sed roborat; cuncta terrena subsannat , sola coelestia captat: Christi mandata r quirit , et ea pro Viribus observare contendit; et de Observatione praeceptorum gressu felici pro-Vehitur ad perceptionem gaudiorum, ut cum illo

jam perfecte gaudeat , pro cujus desiderio in hac

valle lacrymarum positus, tam amare frequenter suspirabat. Unde recte sequitur : Haec luculus sum V is , ut gaudium meum in vobis sit , et gaudium Vestrum impleatur ; ac si diceret :Ιdeo praecipio Vobis , et moneo Vos mea Obser Vare praecepta , et manere tu dilectione mea , ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium Vestrum de me adimpleatur , ut habeam de vobis per mutuam charitatem , quam milii impenditis ,

295쪽

a92 unde possim gaudere : illud gaudium , quod in retributione praemiorum electi sunt percepturi , percipere , et possidere possitis. Te Deum laudamus. Ad Laludes et per Horas. Antiphona.

Discite a me , quia mitis sum , et humilis corde , et invenietis requiem animabus Vestris. Psal. Dominus regnavit. Cum rei'. de Dona. Ant. Suavis est Dominus , et in aeternum misericordia ejus. Ant. Sitivit in te anima mea : quia melior est misericordia tua super vitas. Ant. Sancti, et humiles corde benedicite D mino : laudate, et superexaltate eum in Saecula. Ant. Beneplacitum est Domino in populo suo: et exaltabit mansuetos in salutem. Capitulum.

EGredimini , et videte , filiae Sion , Regem

Salamonem in diademate , quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius , et in die laetitiae Cordis ejus.

296쪽

oUmmi Parentis Filio , Patri suturi Saeculi, Paeis beatae Principi,

Promamus ore Canticum.

Qui vulneratus pectore oris ictum pertulit , Amoris urgens ignibus , Ipsum qui amantem diligunt. Jesu , doloris Victima , Quis te innocentem compulit, Dura ut apertum lancea Latus pateret vulneri lo fons amoris inclytelo Vena aquarum limpidato flamma adurens crimina to Cordis ardens charitas lIn Corde , Iesu , jugiter

Beconde nos , ut uberi Dono fruamur gratiae , Caelique tandem praemiis.

Semper Parenti , et Filio Sit Iaus , honor , sit gloria ,

Sancto simul Paraclito In saeculorum saecula. Amen. e. Misericordia Domini ab aeterno. u. Et usque in aeternum super timentes eum. Diuitirso by Cooste

297쪽

Ad Benedictus. Antiρ na. Per viscera misericordiae suae visitavit nos Deus , et secit redemptionem populi sui, alleluja

Ac nos , Domine Iesu , Sanctissimi Cordis tui virtutibus indui , et assectibus inflammari:

ut et imagini bonitatis tuae conformes, et tua redemptionis mereamur esse participes. Qui vivis. Ad Primam in v. br. Per quem salvati , et liberati sumus. Ad Tertiam. Ant. Suavis est. Capitulam. Egredimini. u. br. Misericordia tua , Domine ' Plena est terra. Misericordia. e. Iustificationes tuas doce me. Plena est. Gloria Patri. Misericordia. e. Secundum misericordiam tuam vivifica me,

Domine.

u. Et custodiam testimonia oris tui. Ad Sextiam. Ant. Sitivit. CapiIudum. Cant. 8.ΡOne me , ut signaculum Super Cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia sortis

eSt. ut mors . dilectio tua. Diuitiaco by Corale

298쪽

u. br. Secundum misericordiam tuam: ' Vivifica me , Domine. Secundum. e. Et custodiam testimonia oris tui. Vivifica. Gloria Patri. Secundum.

l. Fae cum servo tuo secundum misericordiam tuam.

Et doce me justificationes tuas. Ad Nonam. Ant. Beneplacitum. Capitulum. Psalm. 68. m. 21. IIIproperium expectavit Cor meum , et miSeriam. Et sustinui qui simul contristaretur , et non suit; et qui consolaretur , Et non inveni. br. Fac cum servo tuo ' Secundum misericordiam tuam. FRC. e. Et justificationes tuas doce me. Secundum. Gloria. Fae... Veniat super me misericor*a tua , Domine. . Salutare tuum, secundum eloquium tuum. In s. Vesperis. Antiphonia. De torrente in via bibet, propterea exaltabit

caput.

Psata. Dixit Dominus etc. ut in D . Ant. Miserator Dominus, redemptionem misit populo Suo. Psalm. Confitebor tibi Domine etc. ut in DOm.

299쪽

apud eum redemptio. Psalm. De profundis etc. Ant. Super misericordia tua , Domine , confitebor tibi in toto corde meo. Psalm. σ37.

Cotistebor tibi, Domine , in toto corde

quoniam audisti verba oris mei. In conspectu Angelorum psallam tibi: ' ad rabo ad templum sanctum tuum , et constebor nomini tuo. Super misericordia tua , et veritate tua : 'quoniam magnificasti super Omne , nomen Sa

ctum tuum.

In quacumque die invocavero te, exaudi me: 'multiplicabis in anima mea Virtutem. Confiteantur 1ibi , Domine, omnes reges terrae : ' quia audierunt omnia verba oris tui. Et cantent in viis Domini: ' quoniam magna est gloria Domini. Quoniam excelsus Dominus , et humilia respicit : ' et alta a longe CognOSCit . . Si ambulavero in medio tribulationis , vivimcabis me : ' et super iram inimicorum meorum extundisti manum tuam , et salvum me fecit

dextera tua. Disitiam by Cooste

300쪽

Dominus retribuet pro me: ' Domine , miSericordia tua in saeculum : opera manuum tuarumne despicias. Am. Super misericordia tua , Domine , conmtebor tibi in toto corde meo. t. Suavis Dominus universis , et miseru-tiones ejus super omnia opera ejuS. Psalm. 1 iI LXaltabo te , Deus meus rex : ' et benedicam nomini tuo in saeculum , et in saeCulum saeculi.

Per singulos dies benedicam tibi : laudabo

nomen tuum in saeculum , et in saeculum Saeculi.

Magnus Dominus , et laudabilis nimis : ' et magnitudinis ejus non est finis. Generatio , et generatio laudabit opera tua: 'et potentiam .iuam pronuntiabunt. Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loque tur : ' et mirabilia tua narrabunt. Et virtutem terribilium tuorum dicent : ' et magnitudinem tuam narrabunt. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eruct hunt : ' et justitia tua exultabunt. Miserator , et misericors Dominus: ' patiens , et multum misericors. Suavis Dominus universis et miserationes ejus super omnia opera ejus.

SEARCH

MENU NAVIGATION