Breviarium Sanctae Capuanae Ecclesiae in quo continentur omnia officia sanctorum, quae nunc in tota archidiocesi ex variis concessionibus summorum pontificum ... D. Francisci Serrae ... jussu editum

발행: 1828년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

sanitati restituit. In patriam reversus , virtutibus , et meritis dives sanctissime obiit; ejusque obitum statim subsecuta est veneratio fidelium , quae in Constantiensi deinde Concilio magnum recepisse dicitur incrementum , cum ad propulsandam incruentem luem Bochi Imago sollemni pompa , omni comitante populo , per eamdem Civitatem , Episcopis approbantibus , est delata. Itaque ejus cultus mirifice propagatus est in universo terrarum Orbe , qui eumdem sibi apud

Deum adversus Contagiosam luem Patronum religioso studio adoptavit. Quibus accurate Perpensis. Urbanus Octavus Pontifex Maximus , ut ejus dies sestus iis in locis , quibus forent Ecclesiae S. Rochi nomine Deo dicatae , Ossicio Ecclesiastico celebraretur , indulsit. N. Honestum . de Commia. Cons. non Pont. De Expositione S. Augustini Episcopi in Epistolam I. Beati Ioannis. Tract. 5. in Cv. 3.LEcTIO V. ΡΕrsecta ista charitas est , ut paratus Sis mori pro Datre. Hanc ipse Dominus in se exhibuit , mortuuS pro Omnibus ; orans pro eis , a quibus crucifigebatur , et dicens : Pater ignosce illis ,

362쪽

quia nesciunt, quid saciunt. Sed si solus hoc fecit, non erat magiSter, si discipulos non ha hebat. Si quis tantum habuerit charitatem , ut paratus sit pro fratribus etiam mori, persecta est in illo charitas. Sed, numquid mox ut nascitur , jam prorsus persecta estὶ Ut perficiatur, nasciatur ; cum suerit nata, nutritur; cum suerit nutrita , roboratur; cum suerit roboratu, perficitur. Cum ad persectionem venerit, quid diciti Mihi vivere Christus est , et mori lucrum. Optabam dissolvi, et esse cum Christo : multo magis optimum , manere in Carne necessarium propter Vos.

Propter eos Volebat Vivere , pro quibus Paratus

erat mori. 13. Amavit eum.

Η Αec est persectio charitatis, et major omnino

non potest inveniri. Sed quia non in omnibus perseeta est , et desperare non debet , in quo persecta non eSt , si jam nata est , quae Persiciatur , et utique , si nata est , nutrienda est :et quibusdam suis nutrimentis ad persectionem propriam perducenda. Quaesivimus inchoationem charitatis , unde incipiat , et ibi continuo invenimus. Si quis habet sacultatem mundi , et viderit fratrem suum egentem, et clauserit visceru

363쪽

Suu adversus eum, quomodo dilectio Patris manet in eo Τ Ergo hic incipit ista charitas , fratres , ut de suis supersuis tribuat egenti , in angustiis aliquibus constituto , ex eo quod sibi abundat secundum tempus a tribulatione temporali liberet fratrem. Hic exordium est charitatis. nanc ita caeptam , si verbo Dei, et spe suturae vitae nutrieris, pervenies ad illam persectionem, ut paratus Sis animam tuam ponere pro fratribus tuis. Iste homo. In III. Nootumo. Hom. in Eoam. Homo quidam nobilis, ut in MEM. Rom. die 26. Augusti.

Ex die 5. hujus assura. In fosso S. AEm dii Episcopi et Martyris.

JEgu Corona Martyrum, Qui post cruciata praelia . Ad sempiterna praemia Sanctum vocasti Emygdium.

364쪽

Casti cruoris purpura , Q. Palmaque Mantem nobili , Inter Choros Caelestium Reples beato Iumine. Nunc ejus ad victorias Nos somnolentos excita, Virtutis ad praeconia Sopore mersos Iibera. Ut invocatus reddidit Membris salutem languidis, Sic labe prorsus criminum Arcana purget mentium. Ut editis miraculis , Aras Deorum diruit, Sic damna praesens arceat Quaecumque nobis imminent. Ut voce quondam sustulit Cultus nefandos Daemonum , Sic impetret precantibuS .R terna Caeli gaudia. Tu postulatis annue , Rex magne Iesu Martyrum , Cum Patre , et almo Spiritu

Begnam per omne saeculum. Amen.

. . Meritis , et precibus beati Emygdii. u. Propitius esto, Domine, CIero , et populo tuo. Diuit tred by Cooste

365쪽

362 Ad Magnificat , Ant*Lcma. O amygdi Martyr gloriose, qui plurimos in

Christo genuisti filios, et verae fidei lacte enu- tristi : ita , quaesumus , oratio Commendet nos indesinenter Deo.

DΕus , qui beatum aEmygdium Martyrem tuum,

atque Pontificem . idolorum victoria , ct mir culorum gloria decorasti: concede propitius ; ut, eo interveniente , malarum spirituum fraudes Vincere , et coruscare virtutibus mereamur. Per Dominum. Ad mlutinum 'mnus.

A Udiat miras oriens , eademque Sol tuas Iaudes , celebresque pa-- , Praesul aemygdi , columen , tuaeque Gloria gentis. O jubar Caeli , radiis decorum , O potens signis , meritisque felix, Quem Deus gestis adhibere fecit

Grandibus olim . . , e

Ethnico primum genitus parenti Illico nomen Superis dedisti. Mox seras gentes numerosa reddis Agmina Christo.

366쪽

Ιmperas saxo , Iatitans repente Lymplia consurgit, fluitans salubri Fonte Baptismi, populosque lustras

Pectoris duros silices repelIe , Saxeum cordis tumidi rigorem Contere, ut sordes IacUmosa manans luat unda. Non times saevi rabiem tyranni, Sanguine etasO , generose Martyr , Quin tibi abscissum caput usque ad aras Manibus esserS. Nunc triumphator super astra regna Semitam nobis , aditumque monstra ,

Supplices ductor genitos superniSSedibus inser. Annuat Caelo Pater , atque NatuS ,

Annuat compar utriusque Virtus. Spiritus votis , Deus unus Omni Temporis aevo. Amen.

367쪽

IN II. NOCTURm. LE Io IV. EMygdius e nobili Francorum prosapia Tre--ris natus , anno a Matis vigesimo tertio , Parentibus idololatris frustra obstantibu , fidem Christi suscepit, et constantissime proseSSus mi. Cum tribus discipulis Euplo , Germano, et V lentino vitam duxit , humanis spretis oblecta mentis : robus divinis plenius incumbebat: erga proximum charitatis ardore aestuabat ; idcirco ad procurandam multorum salutem Romam socontulit. Hospitio exceptus in insula Tyberis , hospitis filiam per quinquennium jam immedic bili morbo languentem , Baptismo SanaVi.

. Honestum etc. de CO M. Min. M.

LEcTIo V. Mox oculis caret coram. populo signo CruciRapertis, a multitudine eum silium Apollinis credente , in templum aesculapii rapitur. Ibi Chri-Sti servum se professus , ejus invocatione magnum numerum aegrotorum , nequicquam idoli Opem implorantium , valetudini restituit , aras diruit, A sculapii signum confractum in Tyberim Projecit. Quibus rebus , et mille tercentorum

368쪽

Genlilium , praeter Asculapii Sacerdotes , coim versione secuta , irritati Posthumii Titiani Praefecti Urbis minas Angeli monitu declinans, Sanctum Marcellum Pontificem adiit , a quo Episcopus ordinatus , et Asculum missus est... Desiderium.

LEOTIO UT 1 1Ultis in itinere miraculis ingenti multitudine Christo adjuncta, simul ac Asculum Tinygdius

pervenit , daemones , e simulacris idolorum percuncta sana ejulatibus edi Lis , peregrinum doloris Sui causam indicarunt: quem cum coracitata plebs ad caedem quaereret, excitus tumultu Polymius civitatis Praeses , eum ad se Vocatum multis , sed irritis verbis ad Iovis , et Ancariae Deae Asculi Ρatronae venerationem hortatur, promissis etiam in praemium nuptiis propriae filiae Polysiae, quam IEmygdius ad Christum conversam baptizavit, et post eam mille et sexaginta homines , educta e saxo per ingens miraculum aquarum copia. His in rabiem actus Polymius sancto Episcopo caput abscidit : quo sacto truncus ejus mirabiliter erectus abjectum humo proprium caput attollens , manibus per Sputium tre- Centorum passuum ad oratorium portavit, Indo

ad Templum Maximum translatum , ubi magna

369쪽

religione Asculani populi , et concursu externorum hunc usque in diem colitur. Incidit ejus beata mors , persecutione Diocletiani durante. u. Stola jucunditatis. In ΠΙ. Nori. Hom. in Evang. Si quis venit

Lectio M. de Hom. Virg. ut in Bων. Ad Laudes... Ora pro nobis , Sancte Pater ZZmygdi. η. Ut digni essiciamur promissionibus Christi. Ad Benedictus , Antist vG. O virum ineffabilem , per quem nobis antiqua prodigia Moysis coruscant: cujus nutibus csaxo aqua Baptismatis Asculano populo emanavit et per quem Evangelica lux essessit: quem triumphans excepit Curia Caelestis , illic pro

nobis intercedere dignetur , ut suo mereamur gaudere consortio.

370쪽

Ex hesterna die assignata. In festo S. Rufni D. Cv. et Confessoris. Duplex s. Classis. In a. VesP. S. Bartholomaei fi com. S. R Ini Mnt. Ant. Sacerdos , e . Amavit , Or. Da

IN U. NOCTURNO LEOTIo IV. RUsnus Episcopus , vir eximiae sanctitatis , anto Sancti Dccorosi tempora , Capuanam rexit Ecclesiam. Cumque gens Longobardorum divino cultui , Sanctorumque venerationi summe dedita esset , eorum corpora solerter inquirere caepi L , quorum nomina in Tabulis ejus Ecclesiae conscripta erant. Quia Vero inter caeteros Sancti Rufini dies natalis majori sollemnitate coli sol bat ; locus autem ignorabatur , in quo Sacrum ipsius corpus quiescebat , eo perquirendo omne studium adhibuerunt. Deo tandem opem serente , a Decoroso Episcopo in Basilica Sancti Petri Apostoli iuventum, ad Ecclesiam Sanctorum

SEARCH

MENU NAVIGATION