Breviarium Sanctae Capuanae Ecclesiae in quo continentur omnia officia sanctorum, quae nunc in tota archidiocesi ex variis concessionibus summorum pontificum ... D. Francisci Serrae ... jussu editum

발행: 1828년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

cepit: quo miraculo hominum millia sere quinque Christi fidem susceperunt. LEerro VLVEmim ingratus Iudex nihilo placatior factus

beneficio, sed conversione tantae multitudinis actus in rabiem , veritus maxime Principum d rota , Sanctum Episcopum cum Sociis gladio percuti jussit. Horum corpora sinitimae Urbes , Pro suo quaeque studio certum tibi Patronum ex iis apud Deum adoptandi, sepelienda Curarunt.

Tamquam aurum.

In LII. Noct. Hom. in Evang. Sedente Iesu, ut in B M. die 19. Sept. u. Leci. et Com. Vig. in Lauri Vesp. de seq. sine talia com.

In festo S. Hemigis Viduae.

392쪽

389 DIE 36. OCTOBRIS.

In festo S. Germani D. Cay. et Cons.

nere claris parentibus, Capuae natus, a teneris annis suturae sanctitatis indicia praebuit , virtutum omnium studio, ac praecipuae erga pauperes charitate conspicuus. Mortuo patre , perSua sit matri , ut, vendito patrimonio , illud subi vandis egenis erogaret, quo liberius , objecta rerum terrenarum cura, soli Deo inserviret. Sic ab omni impedimento solutus caelestem in terris Vitam agebat : rerum enim divinarum lectioni , et contemplationi sedulo incumbens, carnem j juniis macerans , piis operibus diem, noctem Vigiliis et orationibus occupans , factus est omnibus Christianae persectionis norma et exemplum. o. Inveni David eis. ω eod. Commu.

393쪽

LEeTIO MDElaneto interim Alexandro Episcopo Capuano, Germanus omnium consensu ad eam dignitatem , invitus tamen , et reluctans electus est. Quo onere Suscepto , omnes partes pastoralis sollicitudinis ita adimplevit, ut fama virtutum ejus ad exteras etiam nationes dissusa sit. Hinc Apostolicae Sedis legatione bis functus est , SemeImissus Constantinopolim ab Anastasio Papa ad impium Anastasium Imperatorem , quo eum ad meliorem frugem revocaret; et iterum ab Hormisda ad Iustinum , qui Anastasio Successerat. Hujus autem legationis felicissimus eventus fuit; nam, superata Orientalium perfidia , Acacius , et successores Haeretici iterum damnati sunt. Ioannes Vero Constantinopolitanus libello fidei su scripsit ; et Schismatici , abjuratis erroribus, ad communionem suscepti sunt. Posui adjutorium. LEeTIO ULAB hac legatione reversus in patriam , curae gregis sibi commissi, caeterisque pietatis operibus majori servore incubuit, donec Senio , et Iaboribus consectus ad aeterna praemia evolavit.

Quali vero , quantaque pompa illi in Caelestem

394쪽

39IPatriam eunti paratus a Deo triumphus ait, Sanctus Benedictus Abbas , sicut Gregorio Magno narrante , didicimus , inspector fuit , et testis et eadem enim hora, qua ille expiravit, stans Venerabilis Abbas noctu ad senestram , Deumque ferventius orans, Vidit susum lucem cunctas noctis tenebras effugasse, tantoque fulgore clare scere , ut Iux illa diem vinceret. Vidit autem in eo splendore Germani Episcopi animam in sphaera ignea ab Angelis in Caelum deseres :missoque viro Capyam , cognitum est, eodem momento suisse illius obitum , quo vir Dei ejus

gloriosum ascensum PerSpexit... late eSt.

In III. Noce. Hom. in Evang. Homo peregre.

DIE 31. OCTOBRIS. In festo S. Pulcheriae Virginis.

395쪽

3sa DOMINICA II. OCTOBRIS.

In festo Matemitatis B. M. V. Duplex Majus. Ad Vesperas , Antiphona.

Beata es. cum rel. de Laud. Psad. Dixit Dominus cum reliq. ut in O . Parvo B. M. V. Capitulum. Eces. si QUi creavit me, requievit in tabernaculo meo; et dixit mihi: in Iacob inhabita , et in electis meis mitte radices. 'mnus. Αve maris Stesa , ut in est. O . e. Benedicta tu in mulieribns. Et benedictus fructus Ventris tui.

Ad Magni at , Antiphonia. Cum jucunditate 31alamitatem Beatae Mariae

semper Virginis celebremus. ORATIO. /DEus , qui de Beatae Mariae Virginis utero

Verbum tuum , Anselo nuntiante , Carnem S scipere voluisti: praesta supplicibus tuis ; ut, qui vere eam Genitricem Dei credimus , ejus apud te intercessionibus adjuvemur. Per eumdem Dominum.

396쪽

m fi comm. Dom. occurrentis. Ad Complet. et Per Horas diei s . Hymn. terminant. Jesu , tibi sit gloria , Qui natus es do Virgine EtC. Ad Matutinum. Inpitiatorium. Matemitatem Beatae Mariac Vi ginis celebremus et ' Christum ejus Filium ad

CAeso Redemptor praetulit

Folicis alvum Virginis , Ubi placentem hostiam Mortale corpus induit. Haec Virgo nobis edidit

Nostrae salutis auspicem , Qui nos redemit sanguine, Poenas , crucemque Pertulit. Spes laeta nostro e pectore Pollat limores anxiOS :

Haec quippe nostras lacUmas , Precesque desert Filio. Voces Parentis excipit, Votisque Natus annuit: Hanc quisque semper diligat, Rebusque in arcus invocet.

397쪽

Sit Trinitati gloria ,

Quae Matris intactum sinum Ditavit almo Germine ,

Laus sit per omne saeCulum. Amen.

Ant*h. et Psalm. Nocturnor. de O . Parvo B. M. V. IN I. NOCTURNO.st. Specie tua , et pulchritudine tua. . Intende , prospere procede , et regna. De Libro Ecclesiastici. CV. 2.1.LEOTIO LEGO ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam. Ego seci in caelis , ut orir tur lumen indeficiens , et sicut nebula texi omnem terram. Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. Gyrum caeli circuivi sola , et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi , et in omni terra steti: et in omni populo , et in omni gento primatum habui : et omnium excellentium , et humilium corda propria virtute calcavi: et in his omnibus requiem quaesivi, et in haereditate Domini morabor. u. Felix es , sacra Virgo Maria , et omni la

de dignissima : ' Ex qua ortus est sol justitiae,

398쪽

Christus Deus noster , per quem Salvati, et redempti sumus. e. Maternitatem Beatae Mariae Virginis cum gaudio celebremus. Ex qua . LEorro LLI Uno praecepit, et dixit mihi Creator omnium, et qui creavit me , requievit in tabernaculo meo, et dixit mihi. In Iacob inhabita , et in Israelliaereditare , et in electis meis mitte radices. Ab initio , et ante saecula creata Sum, et usque ad suturum saeculum non desinam , et in habitatione sancta coram ipso ministravi. Et sic in Sion firmata sum , et in civitate sanctificata fiamiliter requievi, et in Ierusalem potestas mea. Et radicavi in populo honorificato , et in parte Dei mei haereditas illius , et in plenitudine sanctorum detentio mea. ν. Sine tactu pudoris inventa es Mater Sauvatoris : ' Qui caelum , terramque regit, in tua se clausit viscera iactus homo. e. Benedicta tu in mulieribus , et benedictus fructus ventris tui. Qui caelum.

399쪽

. Gerro III. JUagi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi

cypressus in monte Sion : quasi palma exaltata sum in Cades , et quasi plantatio rosae in I rico : quasi oliva speciosa in campis , et quaSi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis et Sicut cinnamomum , et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavit tem odoris. Et quasi storax , et galbanus , et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mixtum Odor meus. Ego quasi terebinthus extendi ramos meos , et rami mei honoris , et gratiae. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoriS. u. Multae filiae congregaverunt divitias , tu supergressa es universas et ' Speciosa facta os , et suavis in deliciis tuis , Sancta Dei Genitrix st. Sentiant omnes tuum juvamen, quicumque celebrant tuam sanctam Maternitatem. Speciosa. Gloria Patri. SpeciOSa. IN II. NOCTURNO. e. Dissusa est gratia in labiis tuis. η. Propterea benedixit te Deus in aeternum.

400쪽

Sermo Sancti Leonis Papae. Sem. s. de NM. DOm.

LEorro IV. Virgo regia Davidicae stirpis eligitur, quae

sacro gravidanda foetu , Divinam humanamque prolem prius conciperet mente , quam Corpore 2 et ne superni ignara consilii ad inusitatos viri paveret assatus , quod in ea operandum erat a Spiritu Sancto , colloquio didicit fingelico , nec damnum credidit pudoris Dei genitrix mox s tura. Cur enim de conceptionis novitate despcret , cui emcientia de Altissimi virtute promi, titur Τ oonfirmatur credentis fides etiam praeeuntis attestatione miraculi. Donatur Elisabeth in pinata saecunditas, ut qui conceptum dederat sterili , daturus non dubitaretur et virgini. Verbum igitur Dei Filius, qui in principio erat apud Deum , per quem iacta sunt omnia, et sine quo factum est nihil, propter liberandum hominem ab aeterna morte iactus est homo. . Gloriosae Virginis Mariae Maternitatem dignissimam recolamus : ' Cujus Dominus humilitatem respexit, quae , Angelo nuntiante , Concepit Salvatorem mundi. 2. Christo canamus gloriam in hac sacra Sol-

Iemnitate mirabilis Genitricis Dei. Cujus.

SEARCH

MENU NAVIGATION