Breviarium Sanctae Capuanae Ecclesiae in quo continentur omnia officia sanctorum, quae nunc in tota archidiocesi ex variis concessionibus summorum pontificum ... D. Francisci Serrae ... jussu editum

발행: 1828년

분량: 442페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Sic. terminant. Hymni per omnes Horas. e. Cum jucunditate Virginitatem beatae M riae semper Virginis celebremus. Ut ipsa pro nobis intercedat ad Dominum Jesum Christum.

Ad Magnificat, Antiphona.

Nihil inquinatum in eam incurrit: candor est lucis aeternae , et speculum Sine macula. ORATIO. DA quaesumus , omnipotens aeterne Deus I ut purissimae Virginis Mariae integerrimam Virginitatem sestiva celebritate Venerantes ; ejus i tercessione , puritatem mentis, et corporis consequamur. Per Dominum. Et sit com. DOm. OCC. Ad Matutinum. Inuitatorium. Virginitatem Deiparae celebr mus : ' Christum ejus Filium adoremus Domitium. PSata. Venite. 'mn

o Athlia Iacob sulgida ,

O solis instar splendida , Aurora , qua nil purius Besulget inter sidera l

412쪽

Stolis amictae candidis Tibi catervae Caelitum Plaudunt, sacraeque Virgines Laudes perennes Concinues. Quin obsequentes offerunt Ligustra , et alba lilia r Candor sed horum vincitur Candore casti pectoris. Nostra Angelorum laudibus Abjecta tellus aSSOnanS , Ad astra Voces esserat , Et Virginis praeconia.

Iesu , tibi sit gloria , Qui natus es de Virgine , Cum Patre, et almo Spiritu

. In sempiterna saecula. Amen.

Anti onae , et Psalmi Nocturnorum de Odi parvo ejusd. B. M. V. IN I. NOCTURNO. P. Venerunt mihi omnia bona pariter cuIn ilIa. Et innumerabilis honestas per manus illius.

413쪽

4i o De Canticis Canticorum. Cv. v. LEcTIO LEGO nos campi , et lilium convallium. Sicut lilium inter spinas , sic amica mea inter filias. Sicut malus inter ligna silvarum , sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius , quem desideraveram , sedi: et fructus ejus dulcis gutturi

meo. Introduxit me in cellam vinariam , ordis navit in me charitatem. Fulcite me floribus , stipato me malis : quia amore langueo. Laeva ejus sub capite meo , et dextera illius amplexabitur me. Adjuro vos , filiae Ierusalem , per capreas , cervosque Camporum , ne SuScitetis , neque evigilare suciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. Vox dilecti mei: ecce iste venit saliens inmolatibus , transiliens colles : similis est dilectus meus Capreae li innuloque Pervorum. En ipse stat Post parietem nostrum , respiciens per senestras , prospiciens per cancellos. En dilectus meus 1 quitur mihi : Surge , propera amica mea , C lumba mea , formosa mea et Veni. . . Dilectus meus mihi , et ego illi, qui pascitur intor lilia : ' Pulchra es amica mea , Suavis , et decora sicut Ierusalem , terribilis ut castrorum acies Ordinata. e. Una est columba mea , persecta mea. Vis Diuiliaco by Cooste

414쪽

derunt eam filiae Sion , et beatissimam praedicaverunt. Pulchra es.

GcTIO IT. Cant. Cv. vi Q Uam pulchra es , amica mea , quam Pulchram l Oculi tui columbarum , absque eo quod ii trinsecus latet. Capilli tui sicut greges capra

Tum , quae ascenderunt de monte Galaad. Dentes tui sicut greges tonsorum, quae ascenderunt de lavacro , omnes gemellis saetibus , et sterilis non est inter eas. Sicut vitta coccinea labia tua: et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici , ita genae tuae , absque eo quod intri secus latet. Sicut turris David collum tuum , quae aedificata est cum propugnaculis : mille clypei pendent ex ea , omnis armatura sortium. Duo ubera tua , sicut duo hinnuli capreae g melli , qui pascuntur in liliis , do c aspiret dies , et inclinentur umbrae , Vadam ad montem myrrhae , et ad collem thuris. Tota pulchra es , amica mea, et macula non est in te. Surge, propera, amica mea , Columba mea , formosa mea , et veni: ' Iam hyems transiit , imber abiit, et recessit. Flores apparuerunt in

terra nOStra.

o. Surgam , et circuibo civitatem , per Vic et plateas quaeram, quem diligit assima mea.

415쪽

4 ia

LEorro LII. cant. Cay. 4. N. 8.VEni de Libano , sponsa mea, Veni: coronaberiS de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon , de cubilibus leonum , de montibus pardorum.

Vulnerasti cor meum , Soror mea SponSa , Vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum , in uno crine colli tui. Quam pulchrae Sunt mammae tuae , Soror mea sponsa. Pulchriora sunt ubera tua vino , et odor unguentorum tuorum super Omnia aromata. Favus distillans labia tua, sponsa , mel et Iac sub lingua tua , et odor vestimentorum tuorum, sicut Odor thuris. Hortus Conclusus, soror mea Sponsa , hortuS conclusus, sons signatus.

v Adjuro vos , filiae Ierusalem , si inveneritis dilectum meum , et nuntietis et , quia amore Iangueo. ' Qualis est dilectus tuus , o pulche rima mulierum. e. Dilectus meus candidus , et rubicundus , electus ex millibus. Talis est dilectus meus ipse est amicus meus , Filiae Ierusalem. Qualis.

Gloria Patri. Qualis.

in II. NOCTURNO.

st. Post partum, Virgo, inviolata perma isti. . u. Dei Genitrix intercede pro nobis.

416쪽

Ex Libro Sancti Ambrosii Episcopi de Virginibus.

Lib. a. post initium. LEcrro IV. SIt vobis tamquam in imagino descripta Virginitas , vitaque Boatae Mariae , de qua , velut in speculo resulget species castitatis , et forma vir tutis. Hinc sumatis licet exempla vivendi , ubi tamquam in exemplari, magisteria expressa Probitatis , quid corrigere , quid effugere , quid tenere debeatis , ostendunt. Primus discendi ardor nobilitas est magistri. Quid nobilius Dei Matre Quid splendidius ea , quam splendor elegit Z Quid

Castius ea, quae corpus Sine corporis Contagione generavit ZBeatissima Virgo Maria, horius conclusus, fons signatus , Regina Angclorum , Domina mundi : Per quam Deus descendit in terram , ut homines ascendere mererentur ad Caelas. v. Ad te clamamus exules filii Hevae : recordare nostri , sanctissima Virgo. Per quam . LEOTIO V.

DE caoteris ejus virtutibus quid loquar Τ Virgo

erat non solum Corpore , Sed etiam mente, quae nullo doli ambitu sincerum adulteraret assectum.

417쪽

Corde humilis , verbis gravis , animi prudens , Ioquendi parcior , legendi studiosior, non in incerto divitiarum , sed in prece pauperis spem

reponens , intenta operi , Verecunda sermone , arbitrum mentis solita non hominem, sed Deum quaerere : nullum laedere, bene Velle omnibus, fugere jactantiam , rationem Sequi, amare Vir

tutem.

u. Beata Maria tantae extitit puritatis , ut Mater Domini esse mereretur : ' Deus , quam elegerat, creaVit, de qua crearetur , elegit. e. Ipsa est stella ex Iacob , cujus radius universum orbem illuminat. Deus. Sermo S. Petri Chrysologi. Sem. si13. LEOTIO ULΗΨe dedit caelis gloriam , terris Deum , fidem

gentibus, finem Vitiis , vitae ordinem, moribus disciplinam. Gratiam , quam detulit Angelus , accepit Virgo , salutem saeculis redditura. Ver benedicta Virgo , quae et virginitatis possidet decus , et matris dignitatem : vere benedicta , quae et superni conceptus meruit gratiam , et servavit integritatis coronam. Vere benedicta , quae et divini Germinis suscepit gloriam , et regina extitit totius castitatis.

418쪽

Quomodo fiet istud , quoniam virum non cognosco Spiritus Sanctus superveniet in te : Virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque ' Quod nascetur ex te Sanctum , vocabitur Filius Dei. e. Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini, sat mihi secundum Verbum tuum. Virtus. Gloria Patri. Quod nascetur. in m. NOCTURNO. P. Invenisti gratiam apud Deum. u. Sancta Dei Genitrix, Virgo immaculata. Lectio Sancti Evangelii secundum Lucam.

Luc. s.

LMTIO VILIΝ illo tompore : Missus est Angelus Gabriel a Deo in Civitatem Galileae , cui nomen Nagareth , ad Virginem desponsatam viro. Et reliqua Homilia Sancti Bornardi Abbatis.

Novum canticum illud , quod solis dabitur in regno Dei candi re Virginibus , ipsam Virginum

419쪽

turam , nemo est, qui ambigat. Puto autem illam , praeter illud , quod solis licet, cum omnibus tamen virginibus et , ut dixi, commune erit, dulciori quodam , atque elegantiori carmine laetiscaturam osse Civitatem Dei. Hujus itaque dulcisonos deponere , vel exprimere modulos ne ipsarum quidem virginum ulla digna invenietur, quia merito decantandum servabitur illi , quac sola de partu Divino gloriatur. Gloriatur , dixi , de partu , non in se , sed in ipso , quem peperit: Deus siquidem , Deus enim est , quem peperit, et qui Matrem suam in caelestibus donaturii gloria singulari , in terris praevenire curavit et gratia , qua videlicet inessabiliter et intacta concipcrct , et pareret incorrupta. u. Egredietur virga de radice Iesse , et nos de radice ejus ascendet : Ecce Virgo concipiet , et pariet Filium, et Vocabitur nomen ejus

Emmanuel.

i. Joseph , mi David , noli timere accipere Mariam conjugem tuam ; quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Ecce Virgo. LEcrro GILDElim hujusmodi docebat nativitas , qua nonnisi de Virgine nasceretur. Talis congruebat et Virgini partus , ut non pareret, ni Si Deum.

420쪽

Proinde. Factor hominum, ut homo seret nasciturus de homine, talem sibi ex omnibus debuit deligere , imo condere Matrem , qualem et se decere sciebat, et sibi noverat placituram. Vo-Ιuit itaque esse Virginem , de qua immaculata immaculatus procederet , omnium maculas pumgaturus. Voluit et humilem , de qua mitis et humilis corde prodiret , harum in se Virtutum necessarium omnibus, Saluberrimumque exemplum ostensurus. Dedit virgini partum , qui ei jam ante et virginitatis inspiraVerat Votum , et humilitatis praerogaverat meritum. Ut igitur quae Sanctum Sanctorum Conceptura eSSet pariter, et paritura , Sancta esset corpore , accepit donum virginitatis : ut esset et mente , accepit donum humilitatis. O admirabilem , et omni honore dignissimam Virginem l O seminam singularited Venerandam , super Omnes semitias admirabilem, Parentum reparatricem , posterorum vivisca tricem l Missus est Angelus ad Virginem , Virginem Carne , Virginem mente, Virginem prose Sione , Virginem denique , qualem describit Apo-

Stolus , mente et corpore sanetam. Nec noViter, nec sortuito inventam , sed a saeculo electam ,

ab Altissimo praecognitam , et sibi praeparatam , ab Angelis servatum, a Patribus praefiguratam , a Prophetis promissam. Beata Dei Genitrix Maria , Templum D IP

SEARCH

MENU NAVIGATION