C. Svetonii Tranquilli Opera ex recensione Guill. Baumgarten Crusii. Tomus primus tertius 1

발행: 1823년

분량: 567페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

VI PRAEFATIO

editionibus scilicet, quas quidem comparare mihi licuit, praestantissimis, iisque, quae passim viri docti in disputationibus de hoc vel illo loco uberius plerumque, quam in iusta editione fieri solet, ex

posuerunt, quam etiam ob rem a longo inde tempore ad omnes, qui Suetonii aliquam partem tractarent, libellos valde attendi, et quaecumque iudicii vel novitate vel veritate notabilia viderentur, in rem meam converti. Ac praecipuam quidem messem inveni in Observationibus Mulieri, scholae Cigensis Rectoris, cuius postea aliam cum maxima gratiarum actione mentionem faciam, quum in publicum emissis anno I 8ο4, tum schedis, quarum .usum mihi concessit, inaratis, et Waltheri, Lrcei Torgav. Subrectoris, quae anno 18i 3 prodierunt, finita iam operis parte ad me delatae, a quibus uti meam opinionem modo confirmatam, modo idoneis argumentis exemplisque

adstructam, modo correetam et resutatam, grato

animo intellexi, ita , ubi discedendum putabam, non aliter id feci, quam ut modestiae nunquam immemor viderer. IX e autem nulla prorsus ex nova librorum

collatione editionis nostrae essent Ornamenta, Communicavit mecum Col. Mulierus, quae est humanissimo viro etiam erga novum in re literaria hominem nox olentia, editionem Plantinianam anni IS96, a Petro Scriverio procuratam, ad cuius marginem vir doctus varietatem notavit codicis, de quo ipse initio libri ita scripsit: Caesares Suetonii contuli cum Cod. m. membranaceo, ex bibliotheca Nicol. Ios.

22쪽

PRAEFATIO VII

Foticatili Comisis consistoriani, bonas notae, sed adnodum recenti; in cuius sine lege Itir: Id. DE

UIT. Graeca deerant reliso vatio. De reliquis Suetonii scriptis idem eodem loco: Librum ita

Grammaticis et Rhetoribus contuli cum antiqua Milione, in cuius calce exstabat: Impressum Norentiae apud Sanctum Iacob. de Ripoli. 3iCCCCLXXVIII, anno I 738 , mense rili et mi in bιM. Senatus Lipsiensis. Ac de hac quidem editione, satis ea nota et commemorata etiam a Bipontinis in notitia literaria de Suetonio Tranquillo pag. I 6, dicere non attinet. Codicis autem varietatem excerpsi Omnem , libroque praemisi haud mutatam, ut adeo admoni tione non opus sit, vulgatum, a quo discedit, tex-lum esse editionis Scriverianae; transscripsique etiam manifesta, quibus scatet, vitia. ut ex librariorum erroribus depravationis originem et progressus tirones discerent. Caeterum , qui diligentius eam collationem comparaverit, omnino parum accurate librarium, quicumque ille fuerit, in negotio versalum fuisse, multis tamen locis optimorum codd. lecti nem isto confirmari, nonnullis singularem quoque neque ineptam exhiberi , animadvertet. Dicendum iam de commentario, quem fines antea scriptos egressum, ipse non negavi. Fuit autem mihi in elaborando eo consilium hoc, ut iuvcnes, quorum

institutionem maxime spectat opus, et cognoS reuisentes, e quibus singulae partes historiae, quam

23쪽

vIII PRAEFATIO

tractat Suetonius, uberius peti possunt, et in ipsa Iectione vel privata, vel Publica, comparandi supplendique copiam haberent. Quod enim multi, nimis ita impediri detinerique lectionem, dicent, de eo ita

sentio: esse quidem plerosque Scriptores, maxime historicos, celerius Percurrendos, ne vel rerum ordo nimia tarditate memoria legentium excidat, vel d pereat, ubi in singulis subsistas, magna Pars artis, quae est in continuata rerum enarratione; in aliis autem diutius morandum, qui singulari scribendi ratione, argumenti Varietate, ipsisque, quae ad requiescendum quasi fixerunt, intervallis amplioris interpretationis et occasionem dederunt, et essec runt sere necessitatem. Atque tales profecto sunt vitarum scriptores, inque primis Suetonius, qui res gestas Caesarum , ut plerisque Satis notas, brevissima

Narratione memorasse Contentus, versatur maxime

in describendis moribus illorum et temporum et hominum, in rccensendis publice privatimque actis atque institutis, in multis denique longius exponendis , quae vera historia ut levia suaque dignitate inseriora praetermittere solet. Ibi igitur multa supplenda ex aliis scriptoribus, multa, quae ad legra, mores, instituta, totum vitae genus illius aevi pertinent, uberius explananda, Praesertim quum, oppressa libertate, novam Armam respublica non magis, quam vita et lingua Romanorum induisset. Praecipuus a tem in ea re usus est Graecorum, quos constat Suae genti accuratius exponere, quae Romani levius

24쪽

PRAEFATIO IN

langunt, addere etiam multa ex seriori compilatione, quae prior aetas vel ignoraverat, vel audire non sustinuerat, saepe etiam ea veritate uti et libertate, quam sueta servitus metusque, vel studium partium

et propriae gentis adhiberi vetuerant Romanos. Horum itaque scriptis, ubicunque idoneum fuerit, si di e collatis, et longiore interpretatione plerumque

supersedere possumus, a Graeco homine, quem ante

oculos habemus, iam exhibita, codemque tempore non historia modo, institutis moribusque antiquis iuvenes optime imbuemus, sed utriusque etiam linguae scientia, dum, quod Latine legere et efferre

didicerant, Graeco quoque habitu cognoscent; quid,

quod ad avidius expetendos, quos semel gustare Coeperunt, sontes excitabimus; quibus rebus eveniet, ut, quae per diversas lectioncs distribui alias solent, una eademque ingenio et animo possint propinari.

Iam quae Solent Graecorum monumenta in manibus

esse adolescentulorum, nisi Plutarchi sorte hanc vel illam vitam exceperis; et, si amplior etiam magistris supellex, quomodo poterunt afferre tot volumina eiusque plerumque molis, et conquirere locos in auctoribus passim dispersos, sine maXima molestia, et rei non minus quam temporis detrimento His igitur ductus rationibus, quas veras mihi experientia et quotidiana, quae in hoc institutionis genere ver- Satur, opera sau comprobaverant, priusquam ad interpretandum Suetonium accederem, vel aliorum commentarios diligentiori studio perscrutarer, r

25쪽

X PRAEFATIO

petitam institui sontium, Graecorum maxime , lectionem, qui ut in Caesaris et Augusti vita largi sissimi affluunt, mox sensim sensimque decrescunt et

tandem in uno sere Dione eoque ne integro quidem residunt. Ex his, quae Nostro gemina essent, diligenter excerpta, postea in adstruenda ipsa annota tione novo dilectui subieci, unde id tactum spero, ut aptiorem sacpius locum et reconditiorem, quam reliqui interpretes, compararim, in qua tamen rohaud parum adiutum me sateor egregio Fabricii et Reimari in Dionem commentario , vel, ubi praerepta

iam a superioribus materia esset, meis tamen oculis

singula vidisse, neque unquam in aliena auctoritato acquievisse, laudi ducere milii possim. Ρitiscum enim, cuius editio absoluta demum maxima operis parte in manuS meas pervenit, repori quidem idem consilium fuisse secutum, sed quum commentarios indicesque promiscue compilaret, ob quod summo iure etiam ab Oudendorpio passim carpitur, et inutili mole lectorem obruisse, et contuli me, quae vel parum id nca vel aliena etiam et absurda attentiori lectiones acile cognovisset. Caeterum poetas rarius adhibui nisi ubi ad mores seculi illustrandos sacerent, Partim quod omnino huius artis est, augere res et Sple didiore colore adornare, partim quod adulatio erga edissimos tyrannos, qua v. e. Martialis et Statius

asiluunt, tanto fastidio assicere uimum animi mei

.ensum solet, ut transscribere etiam et calamo repotem turpia Vorba pudeat.

26쪽

PRAEFATID

XIFuit autem animus, non cum superioribus intem pretibus de eruditionis iudiciique palma decertare, quod in Suetonio maxime summae arrogantiae esset et temeritatis, sed eam exhibere Suetonii editionem , quae et magistris in publica institutione, et adolescentulis aliisque, qui minus impeditam huius seri. Ploris cuperent lectionem, iis denique sufficeret, qui animi magis oblectandi variisque antiquitatis th sauris instruendi, quam reconditam doctrinam auc pandi consilio ad eum accessissent. Ita fieri non potuit, quin multa repetenda viderentur, quae alii iam copiosius exposuissent, quod si qui crimini mihi dandum existimarent, maximam sane iniuriam sacerent. Quis enim nova omnia expetat in editione scriptoris sexcentios repetiti imo utilius lacrit, eligere ex immensa copia, quae ad rem plurimum sa-ciant , dilectu prudenter instituto, resectis, quaa recentior aetas repudiavit, additis, quae rectius nunc .exposita sunt, in compendium redigere longiores dononnullis loeis vel rebus disputationes, et ubi sententiarum diversitas accidit, omissis, quae salsa et inepta etiam doctissimis hominibus excidunt, vera omniumque punctis probata ea. brevitate eoque ordine referre, qui vera et expedita quaerentibus Promtioris cognitionis et facilioris iudicii copiam faciat. Ita quum persuaSum haberem, minus quidem gloriolae,

quae ex novitate quaeritur, maxime autem utilitati consuli, et hanc unam sere nostris temporibus no-Straeque operae relictam esse laudem, et ipsam ta-

27쪽

XII PRAEFATIOmen haud sine labore et industria comparandam; ad hunc finem omnes vires meas converti, et iudic bunt fortasse, qui diligentiore examine laborem meum dignati suerint, non festinante animo atque studio me in eo fuisse versatum, neque aliena modo re an disse, sed, ubi acquiescendum etiam in doctiorum hominum iudicio atque auctoritate esset, propriis tamen oculis vidisse, neque ulli industriae pepercisSe,

quae nec Saria ad nostras rationes videretur. Α cessit tamen huic editioni commendatio ex eadem,

quam antea praedicavi, Cel. Mulieri humanitate. Misit enim auspicanti opus editioriem Casauboni annia 6 ii , quae in bibliotheca Cigensi servatur, Oh n las, a Tlioma Reinesio margini adscriptas, quarum

specimen Observationibus supra memoratis ipse olim adiunxit. Sunt eae maximam partem historicae, partim aliorum scriptorum locos, partim Gruteri inscriptiones aliaque monumenta comparantes, quibus Posthac accuratius exploratis et ad Nostri interpretationem adhibitis quamquam nihil detrahitur Rei ne-sianis, vel ob ipsam doctissimi viri memoriam maximi aestimandis, factum tamen, ut minorem inde fructum carpere potuerim; neque tamen, quae nOVa et singularia Reinesius subinde admonuisset, ubique Commemorare neglexi. Commanicavit mecum idem Muli crus Io. Freder. Religit dictata in Suet. Augustum et Tiberium, anno I 75 I calamo EXCepta, atque erunt fortasse, qui typis ea exscripta maluissent. Sed

praeter nimiae prolixitatis immodestiaeque erg4 eum.

28쪽

GAEFATIO XIII

eui usum debebam, metum, alia neque levis, ut puto, me prohibuit ratio. Ex quo enim plures, quae Batavi in scholis suis discipulis exposuerant, edere

coeperunt, Satis constat, non eum inde eruditioribus fructum provenisse, qui a talium magistrorum n

mine poterat sperari, neque id vitio vertendum gravissimis viris, quum illi auditorum ingenia privata que institutionis utilitatem spectarent, adeoque in levioribus saepe, quae ignorari adhuc videbant, su sisterent, neque in publicum exitura illa, cogitarent.

Ita Reitzius etiam modo antiqua Romanorum instituta illustrat, modo usum verborum et grammaticam etymologiam indagat, multaque immiscet, quae viva quidem voce addi solent, editioni non conveniunt. Caeterum, inde etiam Varia me desumsisse, quae prae caeteris utilia viderentur, lectores passim invenient; et quo maior in legendis et perlustrandis,

quae in paucorum tantum conspectum veniunt, VO-luptas, eo graviora etiam de opera nostra sunt merita

viri, qui illorum usum nobis, et qui utuntur nostri invidere noluit. Restabat adhuc, ut de glossario quaedam Prae monerem. Sed, quoniam librarius precibus meis hoc dedit, ut seorsi m iste libellus emitteretur, propter eos, qui alia editione iam instructi aliquod interpretationis subsidium cuperent, ibi quid consilii secuti

suerimus, exponendi occasio suppetet. Itaque, quem laborem tristissimis temporibus, oppressa foeda do minatione patria, et imminente ut omnibus Pacis a

29쪽

XIV PRAEFATIOtihus, ita literis maxime et antiquae eruditioni exilio, adortus fueram, postea inter medios belli tumultus, circumstrepentibus armis, saepe adstante etiam milite, continuavi, quem, parum denique a erat, quin ipse sumtis armis, morte Aman oppetita, interrumperem, eum, Deo satis dignas gratias dicere nequeo, quod absolvere mihi contigit restituta laetiori rerum forma, oppresso tyranno, recuperata li-hertate , renascente felicioris aevi spe, novo emergente Iiterarum flore, redditaque omnibus, quae emori coeperat, vitae publicae privataeque alacritale ' quae omnia uti sperare cum optimo quoque nunquam cessavi, ita postquam eVenerunt, erectiori animo patriae meae iisque, qui bene ei cupiunt, congratulor; iuvenes autem, ut non minus assidua antiquorum monumentorum lectione, et sapienti veteris historiae usu, quam recentissimis exemplis, Vivisque quum proximae miseriae, tum Partae salutis vestigiis ad ingenuum patriae honestaeque libertatis amorem excitentur, piaque incensi flamma pro his sacris neque industriam, neque labores, nee mO tem quidem obire recusent, sanctissimis precibus exoro. Scr. Merseburgi d. xxvu Iun. MDCCCXIII. Ita scripseram, quum editio nostra ante bicnnium prelis destinaretur. Inciderunt postea varia impedimenta, quae Operarum laborem morarentur, ipsumque librarium a maturando consilio avocarent, in quibus haud levissimum ex novis, quae ingruere

coeperant, turbis hellicis. Quibus denuo copiarum

30쪽

nostrarum virtute disiectis, fractaque, ut sperare licet, in multos annos vi iraque hostium, eo felici ribus auspiciis Suetonium emittimus, cui quidquid recentioris curae interea impendimus, glossario, in quo adornando iam versabimur, inseretur. Neque valedicere possumus lectori, quin, lustrato iam, quod ante oculos habemus, primo operis Volumine, gratias agamus Cel. Schaesero, cuius suetae diligentiae, quod sartum tectumque a trpothetarum iniuria illud Prodit, unice debetur; et, quum laudes summi viri

nemini non cognitas nostroque loco longe maiores sciamus, ut in quas omnia pectora conspirent, id i men nobis habebimus, ut hac etiam nos nostraque dudum intellectae eius amicitiae denuo commendandi

opportunitate ex animi nostri sensu utamur. Merseburgi d. xxv Ianuar. MDCCCXVI.

SEARCH

MENU NAVIGATION