Aloisii Fiori Urbis, et largitionis apostolicae medici de ancipite, ac prauae indolis peripneumonia cum pleuritide juncta historia singularis viro eminentissimo Jo. Franc. Falzacappae nuncupata

발행: 1827년

분량: 47페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

tae discrimine processerinici contra ero , ineunte nocte, morbum eam acerbitatem ad .Ptum esse notarunt, ut miser ad incitas iterum redactus jam denasci videretur. Febris enim tanta vis erat, tanta tussis, ac tanta spiritus angustii, ut eidem sensus prae cationis instaret. At quo sui unquam timore Correptus suit, quum puta quasi sanguinem spinxit 'Sanationem sibi nullam amplius, Sed mo aem unam , eamque cito futuram esse Cens Bat Enim vero perversa videlicet ratiocin tione delusus a suae aegrotationis initio sibi Persuaserat, eodem Se morbo laborare , quo Nonnullos ante menses acerrinae affectus fuit dilectus , et unicus Consobrini mei filius Petrus Floraomnii , quicum familiarissime utebatur. Pro doloris immanitas i Iuvenis hic Summae quidem expectationis, probaeque indolis , comitato omnibus carus, et virtute jam notus decimum , et sextum suae aetatis annum vix attigerat, quum diuturna , ac prava pectoris assectione correptus, eademque diu

conflictatus in sputum sanguinis incidit quod medicorum vulgus emo sim appellat: Summo deinde Parentum , et amicorum dolore heu' nimiis propero fato abreptus fuit, a P stremum familiae pignus vivere desiit Ave ergo, optime juvenis, requiesce , et in D

mino vi VE. Qui aderant, aegrotantis animum valde comDiutum omni studio leui re curarunt fu

quo fratrem, qui, ut pluries dietum est, se

32쪽

riclitantibus opem, studiumque confert, somno excitarunt, ut misero statim adesset. Hic autem variis , multisque rationibus uuu-nem persuadere Studi ut sanguinem, quem Cum sputis mixtum conspexerat, minime a pulmone, ut is falso arbitratus erat, sed a disrupto abscessu, de quo jam serimo fuit, una cum pure sui e secutum. Et re quidem vera tumoris decrementum apparuit postero mane , tum aegrotus , deglutitione sere integre restituta, et respirationis via ab omni gravitatis sensu soluta , clarum , ac distinctum ut antea, vocis sonum edebat febris etiam imminuta erat, tussis, ac spiritus angustia minus acriter vexabant aegrotum , et, quae se considerauda dederunt, sputa meliora quidem deprehensa sunt cum indole, tum copia . Nocte vero per aliquot lioras obdormivit aegrotus , et post lucem , quae morbi erat septima supra vigesimam , ego , uti relatum est , ad ipsum revocatus intimi animi sensu porcepi, in melius abiisse , ac propterea tutum , COIn lae tumque halmi, sanitatem ipsi praesto esse 1irmiorem Nam evanuerat tandem assiduus

facie rubor, qui post prandium avgobatur,

febris valde xemiserat, atque aegrotus ipse

qui magis expedite spiritu na reciprocare jam

Poterat , summam virium esseCtionum , Ortioque se assici experiebatur , quod sane in hisce malae valetudinis assectionibus est ma-Xime optandum. Dein do neque indiciorum

uxacerbationem, ut fieri. Solebat, tuque gi

33쪽

viorem noctem observavi; quinetiam crastitina dio ebris vix ullum suae praesentiae indicium exhibuit, et clysteribus injectis , quihus vicinae partes foverentur, itemque hum Tum impetus averteretur ab assecta parte

excrementorum copia Secuta est magno cum

aegroti levamine. Postridie vero quae singularis unquam apparuit indiciorum novitas 3 Quatuor enim plus minus a prandio elapsis horis , praeter omnium expectationem adau et febris est, tussisque molesto cum impetu accessit, comite incommoda , ac difficili respiratione , et sanguinis ad faciem asiluxu raput etiam, quae concocta videbantur , repente viscida , et cruda se nobis obtulerunt. Unde toto pectore incubuimus , ut gravissima haec Symplomata , quantum fieri poterat, cohiberentur; sed eorum tanta vis erat, ut remediis omnibus, quibus usi suunus, sortiter obstiterint porro tumor , quo de superius , mollis ad noctem, ruber, et grandior deprehensus est; neque aliam ob caussam id factum esse intellexi, quam ut vehementiore tussis impulsu major humorum copia in eum amuxisset, aut humores ipsi puris indolem adepti , vel intus , vel extrinsecus viam sibi paraturi esse viderentur. Hinc volui, ut loco assecto per totam noctem recens emplastrum per quam saepe admoveretur. His ita constitutis, et adhibitis , quid mirabilius nobis , quam ad proximam lucem tumorem penitus resolutum

aspicere 3 Haec scilicet uaturae debuimus I

34쪽

cujus quidem leges , quae nobis pleriarnquo

latent, atque horum itidem rationem si in inedium asseram, ingenue mihi fatendum est humoribus, qui stagnantes in tumore degebant , cum praefato , quo usi sui mus , remedio , tum ipso naturae robore maximum fluorem conciliatum , simulque febri majore cum impetu, ac vi superveniente , in circumactionem ipsos una una Sanguine coactoS, ac delatos fuisse. Quo enim vehementior est febris, eo sortius sanguis per vasa cietur unde , sanguinis circuitu adaucto , ipsi quoque Stagnantes humores utut suidiores redditi inmotum irent,prtuit. In diem nihil deprehensum est , quod medicorum attentionem, ac diligentiam ad trutinam revocaret. Ceterum ad duas post meridiem horas febri paulo vehementiore laboravit aegrotus, additis nonnulla animae interclusione, tussicula , viscidae indolis sputis, et genarum rubore. Quae

vero secuta e St, noctem Secundam eXPertus

est sedatis enim pravis morbi symptomatibus, jucundior somno victa lumina dedit in

quo, ut illuxit, suapte natura excitatu ube ximam deorsum ejecit excrementorum O-Piam natura ipsa suppetias serente. Una post solis ortum hora ad aegrotum, ut rivori erat, una mecum accesSerunt Cl. medici Ioannes Baptista Bomba, ac Petrus ciarri, tu ,

o nauibus, qua par est, diligentia eXpensis , cunctis suifragiis ediximus , penitus utique nondum extinctam csse ebriu , sed ea suae

35쪽

presentiae indicia praebere, quae a medicinas peritis vix percipi poterant. Quamobrem Coninsultum habuimus , ut aegrotus OVum reCens nonnulla usculi copia dilutum continuo sumeret ad reficiendas vires , quarum desectum experiri fatebatur. Deinde cum de hujus sobriculae natura, et caussis Concinne locuti essemus , hasce quidem in pravis humorum vitiis ab ipsa morbi diuturnitate secutis repositas esse putavimus unde statutum fuit, ut aegrotus lactis asinini sero quotidie, seu Potius in singulos dies uteretur Vespere ebris ejusque prava Symplomata quodammodo saevierunt sed crastina die omnia remiserant et eumdem ordinem, ac rationem Secuta Sunt. Altero die, qui aegrotationis trigesimus, ac tertius erat, post prandium aegroti faciem insuetus rutior valde, diuque notavit; ex quosnullum sane dubium, quin febris exinde vehementior etiam cum indiciorum cumulo sequetur. Quo quidem in judicio libenter docepti fuimus, atque utinam eadem ratione decepti semperissemus t Nocte siquidem aegrotus placido simul ac protractiore somno USus est, tum diluculo, nullo gravi signo in te

cedente, arteriarum micationes deprehensae sunt vix aequo frequentiores Hinc praescripsimus, ut potum hauriret e cacavo, SacCharo, et Cinnamomo confectum , atque conditum, qui vernaculo sermone una tantum O-co dicitur cloccolata Quem plane victum valde libavit, viribusque utut resectis , sopori

36쪽

se iterum dedit jam vero morbi vi non minus, quam diuturnitate pertaesus intiui , qua mecum utebatur, familiaritate petiit, ali certae valetudini quam primum restitui posset Veriam qua ratione, quod is expetebat ardentius, ipse ego edicere poteram 8 Hoc etiam dio

ad cumulum usque febris devenit , et omnia secuin tulit exitialia indicta , quae, saepius in medium assurro quamvis me non pigeret, tamen, ut opinor, vos fastidiretis. Nihilominus aegrotus placido per noctem complexus est Sopore, a postero mane, morbi scilicet trigesimo quinto febris una cum suis indiciis ita remiserat, ut de eo bene Sperare potuerim At mea me sesellit spes, et desiderium; nam gravius in diem, et citius exacerbata est febris, et omnia, quibus ipsa constanter obnoxia erat , signa majore cum vitae discrimine aegrotum ingruerunt, cujus praeterea ad sinistrum latus reversus Si dolor , qui, accedente tussi, magis exacuebatur. x quo licet sanguis eliciendus esse videretur, omnibus tamen rite perpensis, in eam sententiam adductus sui, ut duo suris admoverentur ceret vesicatori , dum in id generis morbis quos medici acutos ex decidentia vocare Solent, venae Sectio potius laedit. Hisce pro necessitate peractis , consultum habui , ut de arte medica benemerentissimus Bomba quam

primum accersiretur, qui, consilio adhibito, iniunxit, ut singulis tribus horii egrotus bolum sumeret ex Lernae minerali consectum; a

37쪽

quo vero iterum abstinendum fuit, cum ventriculi fibras nimium irritaret atque ideo

quae in eo continebantur, quaquaverSu Pe turbatis , et confusis, vomitus inde secutus fuerit. Summo Vespere, remittente febri, tussis etiam sedata est attamen cum aegrotus

incommodam adhuc , et difficilem respirationem experiretur, non potui, quin ratione quadam ductus de ipsrus valetudine valde metuerem. Ad multam noctem sudor ex ejusdem

corporis compagine magna copia manavit tum, placido accedente Sopore, anhelatio quasi omnino decessit. Postridie vero etsi febris vix aliquod signum reliquisset, copioso tamen ad caput potissimum adhuc effluente sudore a spiritus angustia , quae ad Summum devenerat, praeter modum angebatura Ex quo quidem probabili conjectura prospexi, prae Ca- tione hunc miserum, si febris in diem de morosaeviret . Certo certius periturum. Nam Hippocrates de acut mori, victu tona. xi. jam scripsit Prauum est, si aeger disscite spinet... et sudores circa cenucem et Vut oboriantur. Hi enim sudores moi sunt serum

quod timueram, favente Deo, quam procul abfuit post solis enim occasum aegroti facies utique rubores, ut plerumque fiebat, obducta fuit, sed, arteriarum pulsibus, aliisquo signis diligenter expensis , neque anhelatio gravior facta, neque febris incrementum apparuit. Septima deinde ac trigesima morbi dies necessit, et quatuor potissimum a solis ortu

38쪽

elapsis horis aegrotus ita dissicile respirare compit, ut diem sibi ultimum instare sentiret, a que, una modo, modo altera ipsius gena eri bescetite febris impetus eo devhnerat, ne uuterius progredi posset quare, inito consilio, remedia hactenus adhibita , addito semoribus cantharidum emplastro , adhibenda decrevimus. Ceterum prava haec aegotatio ut primum oborta est, singularia, et anomala sui dedit indicta , simulque statutas a natura leges, o vias insistere contempsit aegrotus enim postmeridiem, sebii, et signis omnibus citra expectationem imminutis, somnum per multas horas protraxit Sub vesperam alvi proluviem egessit, jusculo deinde refectis viribus, iterui sopori per integram sere noctem indulsit. Postero mane a frequenti, et molesto tussis impulsu minime divexatus , et mitiore febri laborans non modo spiritum expeditius rec Procare poterat, Verum etiam, sputis pituitae indolem reserentibus , ejus vultus, qui secundum Tullium, tacitus quidem sermo est, nihil exhibebat, quod aut sinistrum, aut Praeter naturam esse videretur. Ad meridiem quoddam rediit febris incrementum tussis frequemtia, ut fieri solebat, minime obnoxium , neque genarum rubore, neque incommoda , et

difficili respiratione ; quae quidem, ingravescunt febri omnia deinde advenientia satis aegroto molestiae attulerunt verum sub noctem iterum sedata sunt, et aegrotus per dies aliquot minus acriter expertus est immanit

39쪽

tem eorum Nox interim , ex qua illuxit ipla-dragesimus , ac Secundus morbi dies, gravissima fuit enim vero praeter aliam indiciorum turbam accesserunt etiam corpori jactationes et sputa ovorsa Sunt in indolem plane viscidissimam hinc per me duo femoribus adna ta sunt crata , quae vulgo vesicatoria dicuntur, tum accedens Cl. Bomba nonnulla mira scripsit gummi ammoniaci copiam in singulos dies , mane positissimum, ad meridiem, et vespere Suniendam, quo puta jam nuncupatae indolis quadam ratione incisa, ac tenuata facilius prodirent. At grassanti morbo summa

vis erat, adeoque summe dissicilis ejus infractio lPraeterea sacrum est, ut aegrotus et animae interclusione, et molestae tussis impulsu, et ipsius morbi vi ac pondere oppressus undique jactaretur Quare nil mirum , si ob morbi pracsatas angustias , eamque ob sudoris copiam, quae decretorii, ut dicitur minime sequebatur , ad concubiam noctent adhuc somno vacaret. Quieti deinde se dedit, ac postridie, iisdem indiciis persistentibus, sputa quidem in pus fuisse conversa videbantur. Porro circa meridiem quin tussis, ut moris erat , saeviret, sedata potius est,

ejusque indolis sputa magis expedite prodibant : Sub vesperam subris etiam ne parum quidem exasperata est, nullumque accessit ex pravis indicita, quae utplurimum Sequebantur. Iam vero hermes minora te, Cujus usum ter-

40쪽

tio experiri voluit collega meus Sciama innο- me plane sumebat aegrotus, qui per noctem Sopore correptus a superveniente inani tussicula saepe saepius excitabatur. Die quadragesima quarta , et quinta cuncta in melius ire visa sunt; unde consultum habuimus, ut aegrotus inedia , atque ipsius morbi diuturnitate com sumptus in singulos dies ante lucem lacte asinino uteretur, eodemque tempore, ne ereptus a praesenti vitae discrimine in alium sane morbum, hoc est virium desectum incideret, pleniorem victum praescripsimus, cujus etsi vel majorem copiam expetiret aegrotus, ipsi t men tantum adhibero datum erat, ut vires refici, secundum Tullii praeceptiones, et non ΟΡ-

primi possent. Atque dum hisce diebus o hi signa in speciem secunda sensibus objiciebantur , lio nobis dolendum maxime fuit, quod pluries aegrotantis pedes magno frigoruobriguerint Lethale siquidem est hoc signum,

et suppurationem si nondum secutam , Certam tamen , et futuram ostendit Hippocrates

enim in coac ita nos admonec Horrore affecti frequenter ad sum rationem Doeniunt Qua quidem consecuta , artis periti remedium ferme nullum adhibere possunt pus enim Commode eliminari, vulnusque recte purgari, aut sanari non potest, quia manibus denegatur accessus. Hinc jure Cl. Hei sterus in med. comp. de morb. inflammat. Omnes, ait, sammati ones internae, nisi resolutione curentur, periculi plenissimae sunt, atque γω-rimum mortem post se tramιnt.

SEARCH

MENU NAVIGATION