De gemellis dissertatio philologicolegalis auctore Scipione Josepho Casalio Genuensi

발행: 1758년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

a 4 DE JGEΜELLIS mim, aliique multiuges paraus sua ut natἱ, is enim , ejusdem sint sexus dissicilior erit eo..troversa , sed si illos disparitas sqxus forte

discreverit , ita ut unus dumta at masculus sit, atque altera, seu una, seu plures sint s minae, dubium esse non poterit , quin mas sceminis sit praeserendus in Primogenitura. Quemadmodum namque in legato, quod ancilla I bertatem acciperet si primum marem peperis. set Ulpianus respondit, quod si ea uno Utero marem effudisset , & Haemissim , atque ince tum foret quisnam primus egressus esset, eam sequendam esse sententiam, quae magis favens libertati masculum primo editum praesumeret

L. Si fuerit F. de Ris, Dub. u ita in hae

nostra disputatione ejusdem Legis grgumento dicendum erit, Masculum priorem naxum putandum esse, savore mimirum agnationis, quanasi eonditor Primogeniturae consideravit , tunc res dubietate vac*t si autem -ejns omiserit considerationem . nihilominus consideravisse inpari gradu praesumendum est; quia Primogeniturae pro conservandis praecipue familiis, &agnationibus inventae sunt , ac solent instituis .ant. Gam. Decis. Lusitan. s1- fari de subsit. q. 383. ) ς quam rationem sequentes conditores Legum Partitarum Hyspaniae inoamdem , quam nos exposuimus , ivere. sententiam in L. I 2. rix. 33. pari. 7 .

III. Quom

162쪽

masculini sexus atque alter feminini, maxime haeret aqua. Nam cum plurimae res sint divisibiles , ut hereditas, praedia, mobilia, pecuniae. & similia; tum pleraeque etiam sunt indivisibiles , ut Regna , & Feuda dignitatum ac juris Francorum , aliaque plurima; taliter ut diverso Iure in his, atque in illis differendum sit. Quamobrem exordiendum est ab iis bonis , quorum vel legitima , vel commoda fieri potest divi sio. In quibus certe quantum fieri potest , cavendum etiam est ne Primogenitura dividatur ; Ea quippe ob receptam,

atque approbatam consuetudinem indivisibilistest. IV. inamobrem si inter Gemellos uno utero effusos alter altero suerit diligentior , ille in Primogenitura praeserendus est, qui bonorum primogenialium possessionem adeptus est; quique in eadem Possessione manet ' Nam quamvis non inficior , male arguatur a possessione ad ius possidendi , nihilominus eum possidenti vincere sufficiat per non Ius actoris, inde sequitur, quod alter, qui extra pose sessionem manet tam in possessorio, quam intPetitorio , jure decedere debeat . In possesso. rio ; quia possidenti debetur manulentio . In Petivorio vero, quia ille probare nequit , ob K prae

163쪽

i s DE GEMELLIs praesuppositam deficientiam documentorum , tuae nativitatis prioritatem ' Ide ircoque nunquam possidentem sua spoliare possessione poterit , licet hic suae itidem non ostendat nativitatis anterioritatem : Nam qui possidet ideo possidet , quia possidet , nulloque eogi valet pacto , ut suae possessionis jura demonstret ' satis enim juris habet ad exeludendum non p0ssidentem. eo ipso quod manet in posisessione, a qua actore non probante deturbaori nequit V. Ex quibus plane fluit, primum , quods utrique Gemelli seorsim bonorum possessionem nanciscuntur, utrique t loquimur semper de rebus dividuis ) pro modo suae possessionis debeant in sua maneret possessione , neuter enim alium ob desectum probationum spolia. re poterit , ideoque utrumque gaudere sis erItillo possessionis beneficio , quod sua eidem tribuit dilisentia, atque sollieitudo . Secundo autem sequitur, quod prior in possidendo esse etiam deberet prior in jure; Ipse namque in

postessorio alium vincet ob emcaciam suae anterioritatis p in petitorio autem ob virtutem possessionis a judieio areebit minime possidentem . Animadvertendum tamen est , quod ille, qui prior possessionem adeptus est , debet etiam tempore litis motae possidere, ut alteri

praeponatur ' Nam alias si se spoliari, ae ponsessio

164쪽

CAPUT X. 7sessionem ab alio nactam ab hoc pacisce detineri passus fuerit , hic erit praeserendus , etiamsi ille bonorum possessionem antea acquisiverit : in Iudieiis etenim possessoriis , in quibus proponitur interdictum retinendae ille obtinet , qui pacifice possidet tempore litis contestatae s Hodie lassis. de Interdict ) ;

eaque propter in hoc exrare videtur doctissi. Inus DeaqueIL s de Primogen. q. I7. F. 12. qui xuetur, tum praeferri debere, qui primus possessionem Meptus suerit post mortem Pa tris , etiam si is tempore litis ςontestatae non

possideat: nisi forsan ejus di m in te pretari inlit ajendo ipsum sensisse . quod ille , qui prius possidebat, aliud poterit instituere judietum spolii. atque hoe pacto p ntiquam recuperare suam possessionem . ut exinde in bo- morum possessione manens veniae juniori posicinori praeferendus αVS. Verum enim vero si , ut saepe sepius evenire solet ς vel neutri possessionem bono. rum vel ambo una, eademque die illam capiant , ea liter ut lateat quis fuerit in capienda possessione diligentior ; vel peculiari statuto sancitum si defuncti possessionem translatam censeri in heredes . sive suos, s ve etiam extraneos, ut in plurimis dispositum videmus Italiae nostrae Regionibus , atque praesertim. viget in urbe Roma favore heredum K a suori

165쪽

t 8 DE GR MELLIs suorum: Hoc certe in casu, in quo nihil tu ,ris alterutri tribuere valet bonorum possessio, ita mordicus adhaerendum esse haud eenseo propositae indivisibilitati Primogeniturae , unsortium jactus decernendus sit omnino, quem admodum sentire videntur Carolus MoIrneus ,

Consuetud. Paris. Tir. I. σ GI. I. MPufendosus Le droit de Ia Nature, e de Lens liv. 3. Cbap. z. q. s. Etenim sors consuli quidem sed non praecipi debet; & vix etiam consuli valet. Nimis quippe praeiudici

affert utrisque collitigantibus ' Postquam enim sorte res dijudicata est non lotum nequIt amplius ab ejus judicio appellari , sed ne datur quidem in integrum restitutio , quamvis etiam victus minor sit ; nisi intollerabilis probetur deceptio , aut postea Ita perspicue pateat alterum, qui sorte cadit a PrimogenItura, esse revera Primogenitum, ut nullis ominnino rationum momentis in dubium queas

revocari s L. Fideicom. C. de Transact. sProptereaque alias admitti nequit sortis iudicium nisi utroque gemino istud petente . SI enim utrique dissentiant nequit certe Iudex ad sortis judicium partes provocare; si Vero alteruter tantum petat, res in idem recidet ;Nam in quaestione facti , non juris , ferme non est, quod ambobus etiam petentibus lor

tes admitti queant; Factum quippe documen-

166쪽

CAPUT X. 249 his non sortitione dirimendum est L. ei, qui

de Probat. L. actor C. eod. in . Uno autem volente , ac altero abnuente sese mutuo concursu ambo invicem impedirent L. quoties in us rua. ammitten. J. VII. Quamobtem si sortem non postulent, decet profecto utrosque, facta bonorum aequa-Ii divisione, ad Primogenituram vocare; Quod merito sancitum fuisse cernimus in Legibus

Partitarum Hyspanis L. I 2. rit. 33. p. . 744 quarum licet auctoritas non extendatur ultra

Hyspaniarum Regna, nihilominus nemo inficiatur eas ubique maximi ponderis esse, praecipue in quaestionibus Primogeniturarum, quae quantum ad modernum ipsarum pertinet usum,s non originem ultimum saltem ab Hyspanis Complementum recepere, ab imagine videlicet successionis a Pelagio Rege institutae in Regno Caseine, postquam domitis, ac pulsis Saxaeenis suo illud adjunxit Asuriae Regno P. Molina de Iustitia, oe Iure Di p. 5 76. n. 8.. se . oe Molinade Primogen. lib. I . cap. 2. ). Praeterea etiam duobus Palestra certantibus ,. aut cursu contendentibus , s ve obsessae urbis muros trascendentibus si ignoratum sit quis. Nam vicerit , aut metam prius attigerit, sive primus in. oppidum fuerit transgressus , tribuendum utrique en victoriae compendium si

praemium, vel dividuum, . vel iterabile sit do.

167쪽

rso DE GEMELLI seuerunt Achilles penes Homerum s Iliad. 23. Itidem Cumani penes Dion tum Halicarnasseum s Roman. .antiq. lib. 7. ὶς Scipio penes Liυium In seeundo Bello Punica lib. 6. u& Polemon Pasor penes Virgilium s Eglog. 3. .

Nec desunt etiam argumenta Legum Civilium, quae aequalem divisionem in simili ea su Iua. dent, praecipiuntque s L. ex duobus β. de ritigar. Pupillaν. L. qui duos F de Rebus

Dub., & alibi passim ). Demum si ullibi un

piam huic certe casui aptari deberet empha ticum illud Hesddi effatum -. Dimidium plus toto se I Melius quippe utrique Gemino est dimidium certo nancisci , quam , sub inani 1po totius, totum perdere; Quam sententiam sequutus Terentius Adelpb. I. a. s. a. inquit.

Potius quam venias in perieuiam sannis Servesne I an perdas potum face P.

VIII. Quorsum haec 3 aliquis dicet non ne in praecedentibus dictum fuit Primogenituram de sui natura i n di vi sibilem esse λ Si autem ea indi vi sibilis est, quenam unquam de ea uia poterit dividi, atque in partes seindi 8 Hic plane nodus solvi posset respondendo , quod in filiis geminorum , inter quos facta fuit m mentanea , us ira dicam, bonorum partitio .

168쪽

cAPUT. x. istiterum unienda erit Primogenitura, eo vide/Iicςtii pacto, ut diius Masculus, qui sorte fortuna ab hoc seu ab illo primus in lucem Νem i, sit ad omnium bonorum eompendium post Patris . & Paci ut obitum in universum invitandus sed responsio Eaec parum cum juris principiis cohaeret. 3c nonnihil incommodi , ae dissicultatis habere videtur ' quia iniquum propemodum est filium iis privari h nis, in quibus natus , & nutritus fuit; Insuperque regula Primigeniturarum est . ut bona prius ab ea non regrediantur linea, in qua sunt ingressa , quam naec tota evacuata st. Unde altius aliquanto sumendum est responsonis argumentum . 1 taque animadvertendum est aliquas res ita esse indivisibiles ι ut nec communicari, nec partiri queant, alias, quae communieari tantum, alias demum . quae communicari ι & partiri valent . Primogenituraeerte de sui natura indivisibilis dieitur , sed dumtaxat relative ad fidiacommissum I Nimirum

ut illa , in qua unus tantum primo natus exisclusis omnibus aliis semper suecedit ι distinguatur ab hoc , in quo omnes admittuntur quotquot filii , & descendentes fideicommittentis minime curato nativitatis ordine , aut graduum differentia. Relative autem ad semetipsam neutiqua es indivisibilis est; non solum enim aihil proponi potest , quod resistat po-

169쪽

is x DE GEM ALLI stentiae eius divisionis, sed immo si aliqua ex. cogitari potest resistentia , ea residet in o politum. Natutae quippe, & aequitatis legibus vim inferre videtur jus istud, ob quod Rualem habentes ab φodem Patre origineth inae quale adeo bonorum compendium namiscuntur. Qua de re quidquid dicendum erit, ubi agemus de Primogenitura constituta in re inis divisibili, quo ea su indivisibilitas procedit non a jure primogeniali, sed a bonis commodam , vel nullam recipientibus divisionem ' plane in expenso Themate in quo bona primo genialia istam non respuunt , ambigi nequit utrosque Primogenitos esse ad Primogenituram admittendos ' Vix enim est quod diei valeam Primogenituram diuidi ubi ea Geminis i conferδtum, quorum uterque in dubio 'Primoge. nires' uterque aeque proximus est ulti mo gravato , & gravanti ' uterque demum coaequali potitur jure succedendi juxta ordinem sueces. torii AEdicti, quod cessante, veluti in proposito cessat , hominis provisione 4 sibi locum vindieare omnibus semper debet in controverin

IX. Et plane contendere, quod nostrae m dernae Primogeniturae de sui intrinseca incommunicabili natura divisionem minime patiantur idem est , ac nodos quaerere in icirpo , di per antiquitatis rudera dudum obsoleta extra

170쪽

CAPUT X. Is 3 tra necessitatem vagari. Utique Primogenitu. ra apud Haebreos fuit incommunicabilis , atque indivisibilis . Ast id unice in eam derivabatin non ratione bonorum , sed ab honoribus , & qualitatibus in illa Lege adnexis Primogeniturae, & praecipue ab individuo honore Sacerdotii, qui ante electionem Maronis uni uniuscujusque familiae Primogenito tribuebatur. Unde Prophetice Daυid de Christo Ser.

vatore cecinit se Tu es sacerdos in aeternum

secundum ordinem Melchisedech - Ps. IO'. .' Esau vero , quia vendidit primigenia profanus dictus fuit a D Paulo Hebri Ia. ). sed

cum Primogenitura nunc non solum Sacerdoῶ tale decus , ' sed nullam penitus adnexam desu; natusa dignitatem habeat , ablonum penitus est ab iis , quae in Primogenitura Sacera

dotali Hebraeorum contingebant, ad nostias aris quere modernas Primogenituras toto coelo di.

versas, dissimilesque. Atque ita dissimiles, ut incongruum penitus sit ab illa , ad has a Ggumentari; Nam facili admitti tunc poterat,

quod in duobus Gemellis unus dumtaxat tunc Jura haberet primogenialia , quia non inde alius Gemellus ad penuria rerum ferme omni ἀum redigebatur , sed immo maxima bonorum portio ei remanebat, quippe Primogenitus duplicem solummodo haereditatis partem obtine

SEARCH

MENU NAVIGATION