장음표시 사용
22쪽
Presbyteri & mnachi ordinis S. Benedicti, Congregationis
Sancti Mauri . Amplissimo Viro
Majoris Britanniae Regis Pacoar Sscindo Moderatret, ejusdemque primo Cubicularis ι
l Ametsi desunctorum Monachorum acta publicam in lucem proserre, a Congregationis nostrae moribus longe alienum sit , Vir Clarissime ; votis tamen precibusque tuis adductus , quae patris ac magistri mei Mabitaloni i vitam simul & obitum spectant, brevi ac compendiario stylo lubens ,referenda suscipio et arbitrorque fore neminem , qui Pemensis egregiis , iisque qua, quaver1us disseminatis Μa llonii in rem litterariam atque ecclesiasticam meritis, virtutum ae doctrinae splendore , hunc, quem ipsi deserri cupis honorem , si relminimum improbaturus : honorem, inquam , tanto magis demortuo debitum , quanto viventi semper ingratum fuisse testatus ipse non semel est : Enimvero
23쪽
s VITA ob singularem , quae in eo potissimum eis minuit, animi modestiam, caeteris sodalibus liberalius haberi detrectavit; ac saepe etiam ipsis longe inseriorem se gessit; talisque ut haberetur , vehementer studuit.
Si quid igitur , Vir Amplissime , quominus voluntati tuae morem geram, me
teneat; id unum erit, quod tantae suscipiendae provinciae viribus me longe imparem sentiam profitearque : at timorem simul & pudorem tollere ipse videris :quandoquidem praeclara, quae vel ipse vidi, vel ab aliis accepi Mabillonii gesta simplici nec fucato stylo me tibi narrare jubes . Nec certe difflebor, cum ab ineunte mea aetate sub tanti viri magisterio eruditus, sexque supra Viginti annos rerum ab eo gestarum testis fuerim ocula- tus , quin etiam multos ejus aequales, a quibus non pauca accepi, familiariter noverim ; me si non caeteris ingenio parem, at in praesenti negotio fide digniorem videri . Caeterum in hoc compendio , uti iam
inter nos convenit , ea potissimum meis morabo, quae ad Virtutes , eximiamque
Mabillonii pietatem pertinent si quid vero aut de iis, quae in lucem emisit, operibus , aut quae Christianissimi Regis , Praepositorumque jussu suscepit itineribus, obitet attingam I id certe ad illustrandas atque
24쪽
IO. MABILLONI l. 3que adstruendas esus virtutes, teXendamque narrationis seriem a me dictum velim .
Ad sui suorumque decus, nec non BG inedictinae atque Ecclesiasticae Reipublicae ostia.' ornamentum in Campaniae finibus ortus iest Joannes Μabillonius die XXIII. Novemb. MDCXXm ortuque suo Vicum Sancti Petri de Μonte Remensis Dicece-6s , duabus circiter gallieis leucis a Mussi ponte supra Mosam , Beluallensem Abbatiam inter & nominatissimum Cartusa, norum Montis-Dei Coenobiuin positum, mirum in modum illustravit. Ibi sacro fonte ablutum, quam in eo hauserat vitae . . finnocentiam, ad mortem usque illibatam custodisse cum ex morum integritate, tum
ex assidua gratissimaque baptismalis fanis ctitatis memoria , ac ne illam pueri viola- ient, sed continuo in Deum adfectu stu, diose foverent , singulari propemodum sollicitudine , tum denique eX piis quas ea de re passim adhibere Iblebat adhorta, tionibus haud temere conjici potest Fuere inbillonio parentes Stephanus Μa billonius, &Ioanna Guerin , ambo honesto loco prognati; atque hoc uno maxime insignes , quod insignem adeo filium in lucem ediderint, omnibusquσstudiose curaverint imbui Christianae vitae
'documentis e ex quibus eorum in primis memor erat ,- quae ab optima sed praem Λ i tura
25쪽
4 v ITA . tura sibi morte erepta matre adolescens acceperat. Vixerat Μabili ii Avus sexdecim supra centum annos ψ Pater vero quem anno laetatis centesimo non sne stupore vidisse me testor exquisito judicio, roboreque florentem , annos viXit cenis tum circiter Octo. EX multis porro quos iste susceperat liberis, superues illi reis amansit Μabillonius noster, cum alterro fratre, qui morum ejus suavitatem , vitaeque innocentiam mirum in modum referebat; quique ut pie admodum vixerat , pie similiter quinquagenario pro
Rhmo, parentum Oculis primis litterarum stlidioruin elementis , duce potissimum ac Magistro ς'us' M x' avunculo, cujusdam vicinae Ecclesiae P rocho , mimum instituitur Mabillonius subinde provectior factus , cum eum uinterque parens litterarum peritum ac imgenuis artibus perinde ac Virtutibus=eX- politum vehementer cuperet, Remos litterarium eursum peracturus mittitur I u-hi non pecunia modo, quam pater ad idi i ' paraverat, sustentatus est, sed opibus e iam Clarissimi Abbatis Boucher Remensis Ecclefiae Praeposti, simul & Regis ab eleemosynis, qui illum ad studia pergen
tem & domo & sumptu , & quod plus
est, animo liberaliter excepit . In .hac et uentiae palaestra mox praeclari ingenii specimen dedit, brevique caeteris 1
26쪽
dalibus longe antecessuit . Iam tum ire inbillonio elucebat singularis illa quam postmodum tantopere suspexere omnes mentis sublimitas sagacitasque ingenii .
qua magistrorum captabat amorem, simul & existimationem sodalium , nullam istis s ea erat ejus modestia, 'animiaque moderatio invidiam concitans ilialos vero, quorum ipse nonnullos novi, ob magnos ad studia progressus itaredi. hili laetitia afficiens, adeo uti ab iis velut virtutis ac doctrinae assequendae exemplar caeteris ad imitandum proponi siseret . unde haec ei, rara caeteris, felicitas contigit, ut ab omnibus eX aequo probaretur & amaretur : neque lenim aut existimationi officiebat livor , quem eXLmii ingenii dotibus superabat; aut am ri odium, cujus causas propensissima de omnibus bene merendi voluntate procul amandabat. Necdum humaniorum deposuerat litterarum tirocinia , cum primam publice dixit orationem; quam sub. .
inde non sine auditorum applausu excepere aliae non paucae: in primis vero
ratio illa gratulatoria , qua , ut sertur,& ab ipsomet , ni fallor , accepi, Do- minum de Nemoura post initam Remensis Ecclesiae Metropolis possessionem, Academiae gymnasium perlustrantem Pr . secutus est : quo in commisso sibi prae his munere obeundo , Archipraesulem
27쪽
In Semlinnarium Remensecuseipitur, arisque de.
ε V I T A. modo laudatum , omnesque auditores in sui admirationem convertit .
Iis animi dotibus, quibus omnium ad se studia animosque rapiebat, Ornatus adolescens Μabillonius, de gra- vissimorum virorum consilio aris devovetur; hujusque rei gratia a Georgio de Rubusson per tonsuram clericali militiae adscribitur vII. Ianuar. ann. MDCLI. in Ecclesia Sanctimonialium Benedicti- .narum Parthenonis S. Petri. Anno proxime sequente , ineunte Iulio , Magistri artium laurea insignitus , Theol igiae dat operam in Academia Remeniati; subindeque cum Sancti Patricii, tum Sandionysiani Coenobii magistros audit . Haud ita pridem locum obtinuerat in Remensis Ecclesiae Seminario , quod e Concilio Tridentino redux Cardinalis Lotharingius , illius instar Sancti Caroli Mediolanensis , efformandis ad pietatem ac disciplinam ecclesiasticam Clericorum animis, institui , extruique curaverat . Horum munus est in Ecclesia Metropolitana chori ministerio pervices interesse ; ex iisque deinde non pauci ad varia Dioecestos obeunda murinia deputantur . Id porro officii eo. libentius obibat Mabillonius quo divinis inde officiis saepius adesse cogebatur ; in que vitabat continua lascivientis juventutis discrimina . Diebus a schola seriatis ,
28쪽
IO. MABILLONI s. 7 eos unos frequentare solebat studiorum socios, quos noverat optimis vitae moribus institutos ; cum iisque lectitandis libris , qui vel ad pietatem vel ad studia
juvare magis poterant, libenter animum relaxabat . Suo muneri juκta ac Ecclesiae ministerio intentus , ejusdem discendis ritibus , rebusque in ea decantari solitis sic animum adjecerat, ut ea pene
omnia extremis etiam vitae temporibus memoria teneret . id a me nuPer ann.
MDCCIII. non sine stupore observatum in Assumptae Deiparae festo; cujus prolixo licet ac solemni prorsus ossicio me cum adesse voluit; cujusque ne verbum quidem aut ceremoniam ullam praetermisit . Porro suspiciens quanta cum diognitate , splendore simul & religione cun-Ea ibi sacra peragerentur, incredibili pietatis sensu Deo optimo Maximo gratulabatur , quod etiamnum perinde ac Superioribus saeculis foret haec conspicua Metropolis , caeterarum Galliae Eccle- .siarum norma & egemplar, sive ministerii maiestate, sive ministrorum modestia '' prope singulari . Nec ossiciebat is , quo in Renetensem . IvMetropolim tenebatur, amor ac sollicitu-': '' do, caeterarum urbis Ecclesiarum frequentationi , & earum maxime , quae in eX- celso Remensis civitatis vertice sitae sunt, quasque Flodoardus ob locorum celebri-Α 4 tatem
29쪽
thtem Basilicarum regionem nuncupare solebat. Quaecumque ibi aut scitu aut veneratione digna sunt, plane noverat; nec umquam ea loca sine pio quodam mentis adfectu aut brevi oratione pertransibat.
Ea in primis erant, sepulchra Martyrum Eccleua S. Timothei, ubi ingens adsese vatur reliquiarum copia ; subterranea S. Mauri cella , in quam, ut fertur, prisci
Christiani convenire solebant; Sancti Nicasii tumulus; locus Martyrii Sancti Ar-nulphi; aliaque id genus monumenta Variis in urbis regionibus , in miraculorum S. Remigii memoriam collocata . Clarissimum hunc Remensis Ecclauae . Antistitem praecipuo pietatis cultu Venerabatur Μabillonius ; opem patrociniumque quotidianis precibus implorabat . nec perperam sane: ejus enim tumulum frequentanti primum Deo inspirante menti occurrit ineundae vitae religiosae consilium.& quidem Remense Archicoenobium , in quo sacra Antistitis hujus offa religi
se adservantur , adeunti ita placuit quae ibidem ducebatur religiosae vitae ratio, ut tunc eamdem amplecti, spretisque mundi illecebris Congregationi nostrae nomendare constituerit: ad id potissimum consilii adductus fervore ac singulari prope Tyr num modestia, silentio, solitudine, morum integritate,prςsertim vero tenero quodam, quem in ipsis mirabatur, quove, ut ipse te-
30쪽
IO. ΜΑBILLONII. sstatus non semel est, summopere movebast' tur, nascentis pietatis adfectu. Ne in hoc porro tanti momenti negotio temere quicquam moliatur Μabillonius , prius probare se, atque etiam eXplorandae vocationis causa, ab iis quibus jam mentem aperuerat suam , probari voluit. nec diuturna probatio fuit. Siquidem Remensis Archimonasterii Prior Mabillonii consilii conscius , ejusque cum eniXis precibus , tum ardenti quo flagrabat ineundae vitae monasticae studio, tum demum assidua nunc Ecclesiae , nunc Coenobii frequentatione permotus, illum brevi admissum voluit . Quis tum fuerit inbu- Mab libri ilonii servor, vel eX eo, quem quinqua-ginta post annis ostendit , abunde col- Iigi potest . mihi enimvero Remis cum
eo moranti, atque eκ murorum horti monasterii, quos una circuibamus, aspectu commotum advertenti , ingenue aperuit, incredibili se voluptate captum quod ibidem accepta a Deo beneficia mente recoleret, sibique videretur, ut a-jebat, Remense Archimonasterium tunc primum adire, vitae religiosae consilium
In hoc Remensi Archicoenobio inter V vitae monasticae Candidatos, seu Postulantes , ut vocant, adscitus die Sancti suscipit
Ioannis Baptistae Decollationi sacro quem ideo quotannis tanti beneficii naemor pia
