Vita Joannis Mabillonii Presbyteri & Monachi Ordinis S. Benedicti, Congregationis Sancti Mauri, a Theodorico Ruinarto ejus socio olim Gallice scripta, nunc vero ab alio ejusdem Congragationis Monacho in Latinum sermonem translata, rerumque nova acces

발행: 1714년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

51쪽

dilucidavitque Mabillonius, vix. ut huic illustrandae . historiae. quidquam reperirin c queat aut praeclarius , aut opportunius . nihilo minoris aestimanta vid tur haec. Actorum ordinis nostri Collectio ob eruditissimas, notisque passim &observationibus illustratas, quae in. cujusque voluminis fronte leguntur, ' Praefationes. ibi namque praecipua cujusque saeculi historiae momenta site juxta lac concinne inserta, atque aecurate collecta:: ibi cum religionis tum ecclesiasticae , ac monasticae disciplinae passim elucidatae dissicultates legentibus non sine magna Scriptoris admiratione , ac laude Occurrunt.

Frataclo . Et quidem in prima prioris saeculi Benedictivi praefatione , exposito propositiaictini. sui ordine, nonnulla expendit, quae, cum diligentiorem tractationem exigerent, in quosdam articulos apposite distribuit. in quorum primo strictim agit de monasticae vitae origine ac prc re su in Regionibus occidentalibus , in Italia videlicet , Gallia, Gothia , Hibernia, Issirico , &Hispania et quae solae ex Europa nationes Monachismum ante S. Benedictum suscepisse videntur : dein de regulis , illic observatis, deque variis in Italia , Africa , Galilisque constitutis Monachis: ex quibus celeberrimi sane fuere , apud Ιnsulam Barbaram Lugdunenses, apud Le- Iinum Lerinenses, apud Massiliam Μas

52쪽

silenses , duce ac institutore Ioanne Cassiano, qui taculo quinto in civitate Maiasiliensi inclytum Asteterium aedificavit:

ac quinque millia monachorum rexisse memoratur : Condalescenses in locis Iurensibus , Autlsiodorenses a Beato Germano instituti , Divionenses Sancti Benigni , Ternodorenses apud Burgundiones , Menatenses apud Arvernos, Μicia- censes Aureliae, Grinniacenses Viennae apud Delphinas , Agaunenses octoduri. a. inquirit de tempore obitus Sancti B nedicti, de quo non una semper fuit omnium sententia; de regulae suae promulgatione & propagatione saeculo sexto feliciter facta ; ubi mentem suam de vulgata ipsius ad Sanctum Remigium Remorum Episcopum Epistola aperit . 3οῦ de Sancta Scholastica disserit, quam

Virginum Benedictinarum ducem , magistram, &antefignatiam libere pronunciat , deque Benedictinae Regulae usu etiam ad Virgines Deo Sacras transmisso, atque in Gallias a Sanctimonialibus per Donatum Vesontionensem Episcopum circa annum DCXX recepto. 4. de Sancti Placidi missione in Siciliam, ac de mjusdem Martyrii tempore disserit. s. eraponit Sancti muri legationem in Galliam a recentiori quodam autore ut te mere , ita infeliciter impugnatam . 6.

regulae progressum in Hispania. 7. Gregorii

53쪽

gorii Magni studium in Sancti Benedi 'l

institutum o ubi Benedi'inam ipsius professionem contra Cardinalem Caesarem Baronium adserit. 8. de Augustino Monacho , aliisque Gr*orii discipulis in Britanniam missis disputat , quibus omnibus observationes quasdam de rebus cum Ecclesiasticis , tum Monasticis notatu dignis subjicit; in aliud saeculum reis mittens fusiorem Germaniae Benedictinae

tractationem.

nefatio In Secunda posterioris aureique plane c. si κ. taculi Benedictini praefatione, ut praesti- nedictini. a se ordini ac dispositioni insistat , quaedam argumenta sibi tractanda assumit, quae subsequentibus Sanctorum ordinis Actis non parum lucis afferre videntur . quorum primum est de Sancti Columbam Regula & Instituus: an a Sancti Benedicti Regula diversa sint , an cum illa aliquando consenserint . a. de Μο-- nastici status antiquitate in Belgio , ejusdemque per Amandum propagatione . de Sanctimonialium & Canonicarum Virginum origine itidem in Belgio . 4. observationes varias ecclesiasticas & monasticat complectitur. s. denique obse vationes historicas & chronologicas: quae omnia antequam latius explicet, nonnulla prius diluit , quae adversus consilii ac propositi sui rationem saeculo primo stabilitam opponuntur.

54쪽

Io. M AB ILLO Nil. In hac praefatione duas in partes diis stributa , quemadmodum saeculum aerae Benedictinae tertium , Christianae octavum, alternantium rerum varietate, Dactisque memorandis insigne fuerit, potis. simum ostendit . Europa siquidem, cujus fere limitibus historia nostra continetur , pene tota motibus quassata solitis, novos dominos , novamque formam subiit . Fuit in primis Hispaniae luctuosum fatum , quae V Vitizae & Ruderici pravorum regum contaminata flagitiis, proditore Iuliano duce , in murorum potestatem venit; tumque Visigothorum imperium , quod trecentis & amplius annis steterat , ab immani ac feroci gente extinctum est . Sardinia insula idem fere infortunium experta ; uti & Sicilia misere a Saracenis devastata . Paullo felicior extitit Italia , non tamen a ma snis conversionibus immunis r nimirum mperii portio, quae per Exarchas Ra Vennates administrata diu fuerat, Imperatoribus Graecis erepta , Romanis Pontificibus cessi : & Longobardorum regnum annis ducentis validum , Francorum demum armis succubuit. Nec etiam Gallia ipsa mutationum eXpers :quidquid enim a Pyrenaeis jugis ad Rhodanum usque maritimi soli est , id a Mauris occupatum saevitumque persa pe ab illis igne &. ferro in finitimas re-C gi

55쪽

vingiei generis postremo Francorum reis ge, ad Μajores- domus devolutum est re

gium nomen , quod eis solum deerat; nam regia potestate jamdudum gerebandomnia . Pippinus alterius familiae caput rebus sortiter gestis S populi studio S lium conscendit e illudque postea Caro. lus ejus filius re & cognomine Magnus Imperatoria dignitate extulit , Germaniae provinciis plerisque subactis.

In tanto rerum turbine quam afflicta publica res fuerit docent nos , inquit Mabillonius , qualiacumque monumen'ta, maxime historica, quae veluti qui. busdam pannosae imperitiae centonibus ala divulsis constant . ex hoc autorum sordidorum numero ocipiendos monet

Mabillonius viros pro illa aetate summos , Bedam Venerabilem, Paullum V Uarne-fridum, Ambrosium Αutepertum, i Albinum seu Alcvinum Flaccum , aliosque non paucos . Carolo imperante debitus Musis honos restitui coepit, rediitque aviata celebritas , paullo post Norimann rum tempestate rursus infeliciter violata. - Postquam Mabillonius Christianae, ac Monasticae Reipublicae faciem sic exposuit indicavi tque , cura in primis Summorum Pon tificum Gregorii junioris , Gregorii item tertii, & Zachariae restauratum per Petronacem fuisse Casmense

56쪽

Coenobium Longobardorum furore dudum solo aequatum , fusius subinde explicat ; tum schisma Scotorum occasi ne Paschatis & Tonsurae mortum , ac per Benedictinos sublatum ; tum Geta manorum ad fidem accessionem ; tum Ecclesias cathedrales , & litterarum Α- cademias in Germania institutas, cultumque Germanici soli per nostros. Ιis

succedunt observationes nonnullae ecclesiasticae , monasticae simul oc historicae, de decreto videlicet celebrandae Missae uotidianae in Ticinensi Synodo editore Pane Sacrificii , qui noli erat panis cibarius & usitatus , sed formulae quaedam instar oblatarum , quibus modo in Sacris utimur , ex quibus , aliae ad Sa . Crum, aliae ad communem usum adhibebantur : de Eulogiis, deque pecuniarum pro Missis eleemosyna , quo tempore S qua ratione introducta : de Pane azymo, ac Praediorum donatione pro materia Sacrificii: de Communione laicorum sub utraque specie, atque Eu-- charistia manu accepta : de Altaribus

mobilibus , editis , & cavis : de Sacem dotum, Monachorum, &Sanctimonialium confessionibus , deque illa potissimum , quae Confirmationi , peregrinationi , vitae monasticae ineundae, militumisque initiationi , ac pugnis praemitti o

57쪽

saecultamquami Be nedictinu.

Societatibus pro Suffragiis : de Reliquiis

super altare exponi solitis : de Romano Ritu , deque organis in Ecclesiam Gallicanam primum inve stis r de Abbatibus diaconis , ac saecularibus , de interdicto denique -minis ingressu in Monachorum Ecclesias. In altera praefationis parte , subjectis quibusdam quoque obtervationibus de Childerici regni tempore , deque Dago-berti filiis, de Chilperico, nec non Thm- dorici regni initio, ac Dagoberti Secundi restitutione, aliisque rebus historicis, monachos illos vindicat, ordinique Benedictino adserit, qui sexto septimoque saeculo fortiere , contra eruditissimum Carolum Cointium oratorii Presbyterum , Francorumque Λnnalium parentem, qui eos pene omnes ipsi detractos volebat. Praefationem hanc in saeculum ordinis nostri quartum, Ecclesiae Vero nonum non parum commendant quam plurima eaque egregia ecclesiasticae historiae capita e in ea namque post descriptum haud ineleganter Europae simul & Ecclesiae statum ; Gallimum sub Carolo cognomento Magno , sed animi rerumque gestarum praestantia sane maXimo , amplitudinem & majestarem erecta ab eo regali plane munificentia , & autoritate Templa , Episcopatus , & mnasteria restauratam denique opera Benedicti Α-

58쪽

IO. MABILLONII. 37niariae Abbatis collapsam regularis disciplinae observantiam et moX de gravibus , quae ea tempestate Ecclesiam perturba- .runt, controversiis mirum in modum edisserit; & primo quidem de haeresi Feliciana, seu adoptivorum, quae Felicem, Urgelitanae sedis Episcopuin auctoreini habuit, quaeve Narbonae primum, tum: .Francolarii ad Moenum biennio post subinde in Synodo Urgelitana cui Benedictus Anianensis, Abbas a Carlomanno legatus intersuit, ac demum in Synodo Aquis granensi, ubi ab Λlcuino confutata est , damnata legitur . a. agit de Symboli additamento, nempe a Gallis primum facto; cujus occasione eX-ἰ

orta quaestio est de processione Spiritus. Sancti ; ac ventilata , modo in Synodo, Gentiliacensi , modo in Collatione Romae sub Leone Pontifice habita , cui Α-dalhardus veteris Corbejae Archimandrita jussu Carlomanni interfuit. 3. de Sacrarum imaginum cultu , de quo gravis ac diuturna orientales inter & occidentales Ecclesias contentio intercessit : - cujus rei argumentum , ut fuse, ita erudite ac luculenter prorsus illustrat Mabillonius. - Hanc de imaginum cultu concertationem excipit altera de prima rUularis disciplinae in ordine nostro remissione, deque ejusdem restauratione per Benedicium Λnianensem : quam restauratio-

59쪽

nem, haud primariam esse ut quibusdam visum est regulae Benedictinae propagationem in omnia Galliarum Coeno. bia , invicte demonstrat: contenditque

regulam Sancti Benedicti ante saeculum Octavum ubique Galli uni fuisse recopiam : quod ut facilius exequatur ; &quibuslibet adversariorum objectionibus effugiisque aditum praecludat; multis ,

iisque validis argumentis probat neque Benedictum Anianensem , aut LudoVi-Cunc Augustum se neque Carolam Magnum , . aut Pippinum Regem, Cari mannumque ejus fratrem generalis Benedictinae regulae propagationis auctores,

sed ejusdem potius observantiae restauratores fuisse . Ιd argumenti aliud haud Contemnendum sequitur de Benedictinis Scholis saeculo nono celebrioribus : ex quibus aliae Parisienses , quarum initia majoribus nostris honnulli accepta reserunt : aliae Palatinae in palatio Caroli Μagni , quae a clarissimo Alcvino nostro aut institutae aut excultae memorantur ; in quibus pueri nobiles ac monasteriales litteras docebantur . Inter Palatinarum schoIarum iactores , non sne laude nominatur Alcvinus pr ime laudatus , moderatorum omnium doctrina perinde ac pietate facile princeps: quem iubinde excepere viri clarissimi Scottus , Amalarius Diaconus, Thomas, ad quem hoc

60쪽

IO. MABILLONII.

hoc nomine VValafridus Strabus carmeri edidit, Remigius Caenobii Sanai Geta mani apud Antisiodorum monachus, Imannes denique Scottus , . qui iri Palatici quoque Caroli Calvi scholas instituit, discipuluimque snter alios habuit Uribaldum postea Episcopum Antisiodorensem. Praecipua subinde Coenobia studiis littea

rarum saeculo nono insigniora cum Tria thentio nostro enumerat i, Fu Idense, Sania

rigallense , Augietisse s Hersialdense Hiria saugiense; Sanehi Albani, Moguntinense , Corbejense , Prumiense , Mediolanense , Sandionysianum, Parisiense , SaMaximini Trevirense , Stabulense , &VVeisenbergense, Remense; Antisiodoarense , Turonense ; quibus adjunguntur Anianense . Floriacense, Sangermanen se, Ferrariense , GorZiense Insulae barbarae , Sancti Michaelis Virodunense ιFontanellense , Sithienses; apud Italos denique Cassinense Ticinense , 5c alia

bene multa . quibus viri omnigena eruditione perinde ac pietate conspicui diversis temporibus floruere , variasque do

cuere scientias o i

Alteram praefationsi hujus partem haud

minoris pretii momentique faciunt, illustratae in ea Eucharisticae saeculi noni controversiae ex libro Paschasii Radberti de Eucharistia exortae . Gotescalci sortuna, turbae ab eo eXcitatae, modus praeter-G 4, ea st

tionis ter

iii saeculi Benedicti

SEARCH

MENU NAVIGATION