Vita Joannis Mabillonii Presbyteri & Monachi Ordinis S. Benedicti, Congregationis Sancti Mauri, a Theodorico Ruinarto ejus socio olim Gallice scripta, nunc vero ab alio ejusdem Congragationis Monacho in Latinum sermonem translata, rerumque nova acces

발행: 1714년

분량: 297페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

so ' . UITAN ., ac ea Omnia tibi polliceri poteris , quae ad ejusdem Congregationis, tuique ipsius commodum pertinere istelliges . Hactenus prae- laudatus Pontifex.

Di . Μabillonii praefationem in priotionem 'edimam partem tomi tertii actorum in h. :i,is, qua inter Caetera disseruerat de materia ει fermen- Sacrificii Eucharistici; probaveratque contra Sirmundum , perpetuum fuisse solius azymi panis in Ecclesia latina usum; nec a tempore Photii adhiberi coeptum l gisset Eminentissimus Cardinalis Bona ;suamque de panis agymi & fermentati usu, quem promiscuum, & indifferentem suisse ante Photii schisma contendebat , sententiam oblique saltem impugnatam vidisset : scripta ad Μabillonium epist Ia , non gravatus est promere quid sentiret de argumentis ab eo propositis: quibus etiam responsiones suas cum eximia dignatione reposuit. subindeque submissor Eld ephonsi Hispaniensis Episcopi pusculo, quod eatenus inquisierat Mabillonius, autoritatem in eo suam interposuit, quo totum aZymi argumentum novis commentariis eXplanaret; accuratius& enucleatius pertractaret ; residuosque scrupulos eXcuteret . Votis libenter annuit mOXque adornatam atque anno

NDCLXXIV. publici juris factam de pa- De Eucharistico disquistionem laudato

Cardinali nuncupavit . In ea resumpto

toto

72쪽

1o. MABILLONI 1. 3 toto argumento, dissicultates longe ubearius expendit; sententiam suam novis rationibus & auctoritatibus communivit rrem demum ut erudite sic luculenter m re suo tractavit e ostenditque in primis , ut non ita pridem annotavit vir doctrina perinde ac pietate conspicuus, quantum seret veri sincerique amans Μabillonius, atque ab assentando magnatum animis longe alienus . Qua de re inbillonio, cujus probe noverat morum animique canis

dorem , gratulatus non semel est candidissimus ipse Cardinalis : neque enim Crat eX eo genere hominum , quibus id unum sapit quod sentiunt atque inde prosecto nata mutua eaque religiosissima utriusque consuetudo ; inde reciproca cujusque operum communicatio ; inde de mum jucundissimum atque ad mortem usque assiduum , quod indagandae aut illustrandae veritatis studio simul inierant,

litterarum commercium.

Nonnullis post evulgatam de pane Eucharistico dissertationem interjectis annis , Norisius Augustinianae Familiae a-lunanus , praestantis ingenii vir, ac prae, clari in tota Republica litteraria nominis, quique non ita post ab Innocent. XILPontifice Maximo Sacra Purpura insgni ri meruit , suum ann. MDCLXXXL sub Augustim Ffei nomine elucubratum Oopus Μabillonio nuncupatum voluit. Pars D a quo-

Quata litis

teratorum in eum e

73쪽

.3I VITA

v, sh o. quoque honore eum non ita post digna- p a Na- tus est spectatae apud omnes doctrinae &risietip a. pietatis Thomasius Clericorum Regularium Sodalitii Presbyter, incredibili bonorum omnium plausu ac gratulatione renunciatus Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis , nec minori omnium maerore , totiusque Reipublicae cum Ecclesiasticae , tum Litterariae jactura nuperrime nobis ereptus, cum suum ipsi de Theologicis veterum Patrum Institutionibus indiculum Romae ann. ΜDCCI. editum inscripsit . Quid memorem Eminentissimum totiusque Benedictinae Familiae decus & Ornamentum Iosephum Aguirareum , qui illum & versibus eXornare , suamque Hispaniae, & Americae Conciliorum collectionem ad eum in Gallias transmittere , atque illi hoc pacto gratia ficari non est dedignatus Θ quid virum inter Germaniae litteratos eruditissimum , qui suum Argentinae ann. Μ DCXCVI. impressum opus eidem Mabillonio dedicavit λ caeteros, eosque sane non eXiguos taceo , quos variis in locis a Germanis, Hispanis Italis , & Gallis accepit, sed pro innata sibi modestia hominum notitiae subducere 1tuduit delatos sibi honores . Nulli enimvero ignotum arbitror, apud incinae mem. Aleliandrum VIII Pontificem Maximum , de Sodalitio S Mauri praeclare meritum , fuisse Mabil- Ionium

74쪽

Io. M AB ILLONII. 33lonium in magno pretio : sed pauci norunt , voluisse Pontricem de rebus ab eo litterariis assidue per epistolas erudiri; atque ut ejus modestiae, qua id certe muneris refugisset, aliqua ratione consuleret, cipuum curiae suae administrum, qui tuas hac in re vices ageret, delegisse. Idipsum insuper cum Ferdinando de FurstombergPadebornensi simul & Monasteriensi Antistite. epistolarum commercium habuisse, opera Patris Oversham alumni Benedictini , nulli quoque adhuc compertum putaverim . Eum doctissimus ille princeps , ac eruditi quique suis interdum . operibus non solum litteris cohonestabant. Caeterum ab ignotis, Iongeque ab eo positis litteras accipere , adeo ipsi novum non erat, ut pene esset quotidianum. a

Principibus , Episcopis, , Abbatibus veniebant undequaque litterae; illum Galli , illum Itali, Germani, Scoti, Angli, Batavi, Helvetii , Hungari, quin etiam clarissimi Hispaniarum Praesules litteris dignabantur suis : ex iis Indiarum Patriarcha ut sibi res mitteret litterarias, non semel precibus invitavit r Litteras miste, ro.

labat Hispanus Episcopus, doctrina conispicuus, mitte ut oblecter , idque misi, quaeso , ob grassantia bella , Galliae libris deis stituto solatii tribue. imitus insuper mitto assiduam, quam multis ante obitum annis necessitudinem inierat cum eruditis

Principum

75쪽

VITA Parisensibus , aliisque omnium pene Europae gentium praestantissimis viris ; qu rum per epistolas de rebus cum eo litterariis agere, non mediocris oblectatio erat . Hos ipse consulebat viros doctissimos; & ab iis vicissim ea fiducia consuistebatur , ut, quidquid in re potissimula ' antiquaria probatum ipsi fuisset, mox publica luce dignum existimarent . &. quidem ea erat apud omnes Mabillonii' fama , ut quotquot in aliqua disciplina

nomen comparaverant , aut comparare

sibi cupiebant, ad eum undequaque confluerent . ex iis Herovallius, Bigotius , Cangius , Faurus , BaluZius , Herbelo. tius , Renodotius , aliique cum superioris, tum aevi quoque nostri spectatissimi viri e quin etiam Praesules clarissimi in Sangermanense Coenobium crebro conis veniebant , de propriis, ac etiam alienis recens editis operibus simul cum eo sermonem habituri. Cum adornandis Sanctorum nostrorum Analecta actis animum intenderet , eoque consitoti: .est ' Galliarum Belgiique Bibliothecas diligentissime perlustraret Mabillonius ; multa

eaque ad rem litterariam , nedum m nasticam peropportuna , foruloS ccutienti occurrerunt Veterum Scriptorum monumenta r ex quibuS ea, quae rerum

antiquarum illustrationi profutura visa sunt, accurate selecta, subindeque quattuor

76쪽

tuor in octavo tomis miro delectu colle. eta sub Veterum Analectorum titulo in

lucem emisiit : quo quidem nomine non antiquorum modo operum fragmenta , quae decessorum curam ac diligentiam fugerant , sed plurima quoque haud exigui

pretii monumenta, quae ad sacra religionis mysteria i spectant, intelligenda veniunt. Talia in primis sunt nonnulla Patrum , Veterumque auctorum opera, instrumenta publica , opuscula Theologica , fragmenta Conciliorum, Chronica, λndationes Ecclesiarum ac mnasteriorum , epistola: Imperatorum , Regum , Summorum Pontificum , & Episcoporum, inscriptiones, acta, nascentis Gallicani imperii formulae , & aliae id genus religioni cic historiae perutilia documenta,

quibus pretium ac lucem afferunt collectoris notae , & observationes, nonnullae' praeterea disquisitiones in aliqua historiae capita pbscura ante , nec satis accurate discussa. cujusmodi sunt, nonnulla Venerabilis Bedae s mul & Flori commentaria , fidei confessio Alcvino adscripta , iterati P ccatorum lapsus ., celebris Berengarii poenitentia , quaeque in Monasteriis fieri solebant puerorum oblationes. Accedunt insuper aliae dissertationes, ex quibus nonnullae sejunctim editae sunt, qualis ea est, quae Hadriano Valesio inscripta legitur de Gregorii Magni monacha-D tu,

77쪽

tu , quam duae aliae excipiunt Domino Abbati Galesio nuncupatae in quarum altera de Dagoberti primi, & Clodovaei Secundi Galliae Regum epochis , in altera vero de Sancti Desiderii Cadurcensis Episcopi obitu edisserit . Primus autem horum Analectorum tomus ann. MDCLXXV. in lucem prodiit; huncque subinde eXcepere reliqui, quibus plura alia in scriniis Mabillonii reperta ejusmodi

monumenta, addi suo tempore poterunt. xxiv Prae caeteris porro , iisque praeclaris mi elebi tui peribus , Mabillonii nomen toto litter ' ploma - rio orbe commendavit, illustravitque sane plurimum celebris nullique non probata elucubratio de re Diplomatica . Siquidem subiit eruditorum animos stupor, quod ad artem ac praecepta tam scite feliciterque redigere potuerit , nullis ad eam diem regulis, ac legibus subjectum argumentum . Rei diplomaticae notitia intimis Archiviorum recessibus eatenus conclusa tenebatur, nec e tenebris emeringere valebat, nullo manum porrigente rvetus etsi ac vulgaris foret ejus professio, utpote quam omnes sectantur hominessorenses , & historici, docti pariter Mindocti; jacebat tamen illa inculta, sine

regulis , sine legibus , praeter eas quas Rei diris pro suo quisque captu ac ingenio confin-kh: .u gebat . hinc nata confuso ingens , falsa utilitas. plerumque judicia de veris instrumentis,

78쪽

IO. MABILLONII. Inanes passim conjecturae de falsis , Sanactorum diplomatum reverentia viX ulla, nulla pene autoritas , nisi apud aequiores& magis eruditos, qui animum a moroia sis pseudocriticorum praejudiciis repurga tum habebant. Hanc indigne ferens Mabillonius rei litterariae plagam tentavit remedium , & quidem opportunum: oopem ferre constituit , Archiviis praesertim Gallicanis , quibus maXime clades haec imminebat . In hunc campum aleae plenum descendit, ut desertam illam ac propemodum neglectam rei litterariae partem pro modulo illustraret, rei diplomaticae adferret lucem aliquam , suam restitueret Sacris Summorum Pontificum reverentiam, ac praecipue Regum nostrorum diplomatibus auctoritatem postliminio vindicaret . Hoc igitur in opere Ueterum Francorum Regum eruuntur , illustrantur . vindicantur diplomata , elucent pia illorum gesta , exprimuntur imagines , itinera, stationes, fgilla, an nuli, formulae , subscriptiones , ac subscriptionum testes , anni denique principatus studiose explicantur , probatur non Pontificiorum modo ac Regiorum diplomatum , sed Monasticorum quoque cum diplomate privilegiorum antiquitas , indicantur varia Scripturarum Veterum genera , diversi generis atramenta , Variae

denique ad scribendum olim adhibitau

79쪽

13 v liT A rmateriae . quae omhia quantum ad illustrandam Regum nostrorum historiam conferant, nemo non intelligit . propter- ea . quasdam i regulas legesque proposuit non pio suo arbitrio confictas, 1ed ex variis diplomatum sormulis erutas pro temporum varietate , ut in veris distinguendis a falsis , deinceps juventur studiosi1 . quod ut clarius intelligant, Veterum exposuit cujusque saeculi Scripturarum in aes incisa specimina ; quibus accedit Veterum multorum diplomatum selecta collectio , ac quod scitu dignum est, egregium de antiquis Regum nostrorum palatiis commentarium . In hoc demum opere unde curiositati simul & eruditioninat satis , unde optima quaeque discantur , abunde reperiri profitentur periti quique Antiquarti . Idipsum uno ore. testati sunt litterati omnes , ac ii potiss-mum, qui concinnandis Parisiensibus ephemeridibus praeficiuntur . siquidem breviter memoratis cujusdam in hoc opus adversarii objectionibus, una cum blabillonii responsis, sic in laudem estantur diplomatici operis . In eo , inquiunt , ij

sicillaribus ac morosioribus criticorum animis mirum is modum facit satis Mabillonius ' omnibus respondet , argumenta omnia dilucidat.

jusque responsa non vanis conjeElinis , aut ratiociniis vagis , sed factis poti imum bistoricis

80쪽

IO. MABILLONII. 39 innituntur , validisque confirmantur ex rei υLseribus deductis argumentis . Sub haec explicatis quae in posteriori laudati operis parte continentur, ista subjiciunt . De Bis omnibus miro ordine nec minori perspicuia rate edisserit, ea eruditis passim observarissibus illustrat , sepultam scribendi artem susciarat, restituit viis teratas litteras , revocat anistiquos apices , vera audacter asserit , dubia dubie proponit , ubique demum iacet aut mae ceritas , effusque sudium veritatis. Huic tam praeclaro edendo operi non parum contulit assiduum quod elaboran

dae ordinis historio studium impendit Ma

billonius . Cum enim hu jus causa rimandis sorulis , Archiviis scrutandis , revolvendisque chartis ac diplomatibus totus assidue versaretur; tantam eX earum re rum usu ac studio prope singulari, potissimum vero ex innata animi sagacitate, peritiam assecutus est, ut omnium in se moverit litteratorum admirationem , nedum universalem ubique applausum. Ann. I 68 I. publici juris facta est prima eximii hujus operis editio; jamque sub vitae finem alteram praelo maturam, multisque locupletatam diplomatum ac

rerum accessionibus paraverat, praeter ejusdem operis supplementum ann. I7ΟΣ evulgatum , de quo nobis moX occurret sermo. Haec autem propria ac propemodum singularis diplomatici operis laus est; quod

Prima re diplomatiis eae editio. Disiligo: by Coos

SEARCH

MENU NAVIGATION