장음표시 사용
341쪽
thagoram audiere Hippasus Metaponti nos vir doctissimus , qui tamen nihil sc ripsit, ut ait Demetrius in Homony. lmis. Alcmaeo Crotoniata , qui primus, physica scripsisse phavorino in omnimoda historia videtur , ac Clementi Α- ilexandrino lib. pr.strom. animam im- lmortalem dixit, moverique perpetuo iinstar solis. Meminit pluribus in loci ' Cicero , sed maxime lib. pr. de natura lDeorum quo loci habet: Crotoniates: Alcmao , qui soli , ct luna , reliqu qua Bderibus animoque praterea divinitatem, dedi non fessi sese mortalibus rebus immoris
litatem dare. usitatem una cum Pytha- lgora jam sene egit Aristotele teste. Asto litem Crotoniata Pythagora audivit,at- sque Epicharmus Siculus, Tityri, ut Suiu das scribit,vel Chimari F. nieminit ejus. Cicero lib. pr. Tuscul.ubi virum acutum. leum appellat; & lib. pr.epis .ad Att. De
petitione vero consulatus ad M. Tullium. Fratrem praeclaram ejus memorat se tentiam dicens : Epicharis illud remio, neruos , atque aram esse sapientia , non ι mere credere. Ex ejuslibris complura Plato transcripsit,ut apud Laertium lib.3.
342쪽
Pnixos o PHORUM: Li V. 3ur in Platone Alcimus testatur, fuit . enim Epicharmus vir doctissimus , quem olim velut solem inter sydera, & in re inter amnes, ita excellere inter homines eruditione fama tenuit. Quod epigramma ejus statuae inscriptum, relatum a Laertio lib. viii sane exprimit
Quantumsol vineis Dblimis fisera caeli amavis pelago major ins fluuij Tantum ego profiteor sephia prasara
Epicharmum, Cui Syracusa comis patria serta dediti.
Calliphon Cronotiata Pythagorae fuit auditbr, de quo vita functo, Hermippo
apud Fl. Iosephum lib. pr. contra Api nem, referente, Pythagoras dicere solebat: illius animam secum degere die noctuque. Lysis Tarentinus, qui Thebanum Epaminondam erudiit, citharizare doctum a Dionysio, carmina cantare ab Olympiodoro, & Orthogora , ut scribit, Athenaeus lib. 4. cap. xxv. Iustinus lib. Vi I. vocat Epaminondam summum Philosephum , ct Imperatorem. De eodem ante dixerat lib. vi. Iam Iiteraruis M. Hum , jam Philosephia doctrina tanta , uι
343쪽
3ox De MAGIsTER 'o antiqiuorum mirabile sideretur und. tam insignis -- lilia' scientia homini inter literas nato.
Eius,5 Pe Jopidae philolophi item Pythagorici, vitas conscripsit Xenophon Atheniensis Pythostrati illius FR ; qui Thcseidos poema composuit. LγfS , &Archyppus, teste D. Hieronymo, Thebis in Graecia scholas habuere, memoriterque doctoris praecepta tenenteS, ingenio utebantur pro libris. I sidis sunt aurea carmina , quae Pythagorae aliqui tribuunt , alij Philolao. In ea pulcherrimus superest Hieroclis Hyllari- mensis commentarius , qui Boicus quidem fuit , sed Pythagoreorum mentem optime expressit: Lysidis vero pulcherrima est ad Hipparchum episto la , quae extat apud Bessarionem lib. pr.
contra calumn. cap. 1. Ocellus Lucanus
Pythagoram audivit, cujus de universi natura librum e graeco in latinum vertit Lodovicus Nogarola comes Veronensis, annotationibusque illustravit. Philolaus Crotoniata, qui in Pythagorica disciplina, doctor fuit Platonis, ut lib. s. in Platone scribit LaertiuS, quique Igno
344쪽
dogma, tribus libris aperuit, quos Plato centum minis sibi per literas emi curavit, A. Gellio auctore lib. 3. cap. Xy II. Cicero lib. tertio de oratore docet : Philol m Crotoniatam Archytam Tarentinum audisse, ejusque discipulum fuisse. Philolao auditores Amyclas, Clinias, quem Xenophon adamavit, ut Aristippus apud Laertium lib. 2. testatur. Ambo prohibuere Platonem Democriti quae collegerat, commentaria combu-' rere. Pythagoram ite ira audivit Philolaus alter patria Tarentinu S, cujus auditores Planion, Echecrates. & Diocles,& Polymnatus Phliasij omnes , qui tamen & Tarentinum Eurytum audiere. Philolai praeterea, & Euryti Tarentinorum auditor fuit Xenophilus Chalcidensis ex Thuria, biennio minor Gorgia Leontino, quiculi. vixit annos , sed felicitate non inferior; siquidem Aristoxeno auctore, omnis humani incommodi expers in summo perfecti ilanae splendore doctrinae extinctu . Meminit Plinius
345쪽
3o Deν Acis TEMO Anιtquoriem plinarum genere illustris, ut ejus praeclara ingenij monumenta satis declarant , philo phica, musica, historica,
quae librorum numerum efficiunt C CCcLIII, auctore Suida. Pluribus in i
cis memoratur Porphyrio in Pythagorae vita , in qua illud inter coetera commemorat, ut Aristoxenus ipse Dionysium juniorem, qui Siciliae tyrannus is
rat , audierit narrantem ea, quae de v
dimonio Damonis pro Pythia, vel Phintia praestito tam multi veterum prodidearunt, quorum aliquoS supra memoravimus: inter tot tanta que in genij monumenta , nihil celebratius opere de vitis, illustrium virorum , ex quo variae vitae a Graecis scriptoribus laudantur; uti A chytae, Socratis, Platonis , Thelesti, X nophili, &praecipue Pythagorae. Neque tantum Xenophilum audivit Arist Xenus , sed etiam, ut vidimus supra Patrem, & Lamprum , ac Aristotelem sub cujus disciplina coadiscipulum ha- ,huit Dicaearchum Messenium, quorum uterque, & Eurytum audivit Iarentinum Pythagorae auditorem,cui aliquando , ut diximus, & Plato adhaesit. Tis
346쪽
tr maeuS Locrus, qui de Pythagorae vita li- a brum scriptum reliquit, ut ait Suidas , id Pythagorae fuit auditor, Platonemquet Pythagorae sacris initiavit testibus Cicei rone v. definibus, Valerio MaX. lib. vii I. cap. vii. Petracha , Guarino , & aliis passi in , quamvis utriusque tempora Macrobio non videantur congruere. Libellum scripsit Timaeus de natura & anima Mundi, Dorica scriptum dialecto; eumque Plato loquentem inducit in dialogo
suo, cui inde Timaeo nomen. Pythagorae auditor, & Milourotoniata perhibetur Athletarum celleberrimus, de quo fama est, columna quandoque in Philosophorum contubernio laborante , Milonem subeuntem salvos reddidisse universos, dein seipsum extraxisse , ut Strabo scribit lib. xvi. Zamoixes Geta servuS, auditor Pythagorae fuit, ut apud Herodotum in Melpomene legitur, hoc est, lib. iv. utii cum a domino, & praeceptore scientiam rerum coeles jum hausisset , eamque in patriam exportauset suam, regni particeps factuS ex praesagiorum celebritate Deus habitus est ,
ut Laertius in Pythagora lib um, atque
347쪽
3os De MAGisTERIO Antiquorum ex eo C.RhodiginuS lib. xviii.Antiq.lectis cap. XXIII. Plato eum inter Magiae auctores ,& e Tracta oriundum fuisse, refert, teste in Apologia Apulejo' Praet rea literis proditum est, ac inter coeteros id Herodotus scribit: Getas, sive Thraces, cum ex hac vita discedebant ad Zamolxim pergere , hoc est , ut ex lingua Getica quidam exponit , ad salutis auctorem , qui eos collecturus foret. Abaris Scγtha , &, ut Harpocrationait, Scytharum ad Athenienses Legarus , Pythagorae secundum Iamblichum discipulus fuit. At antiqui omnes de Mbari loquuntur, ut non Pythagora modo, sed Solone etiam antiquiore. Vt ut
philosophus fuit illum is & singulari
eruditione, ac continentia claruS. Vt non aliqui desint jure mirari gentes adeo barbaras, & immaneS, qualeSScythae virum tam praeclarum protulistse, ut & Αuaesi arsim , qui & ipse ex Scythia oriundus. Coetcrum mirabitur nemo, qui sciat Scythas justos, fortes , temperantes,bencncos extitisse: multaque singularis virtutis exempla dominorisque edidisse: Prorsus ut admirabile 'idσa-
348쪽
PHILOSOPHO RVM. Lib. V. 367 Mideatur Iustino lib. Σ , hoc illis naturam
dare, quod Graeci longa sapientum do trina, prareptisque Philo horum consequi nequeunt , cultὸ ue mores inculta barbaria collatione superari. Scytharum philosophiam egregie commendat illa ipsorum Concertatio de antiquitatis praerogativa cum AEgiptiis , de qua Iustinus loco cit. Herodotus enim, qui citatur in Eute Pe, hoc est, lib. 2, eam contentionem
de vetustate originis fuisse Misit inter. AEgiptios ,& Phrygas unde singularem
quandam rerum naturalium cognitionem 3cythis fuisse apparet: Abaris meminit in Melpomene, seu lib. . Herodotus, Suidas, Strabo lib. uri. Gregorius Theologus in oratione funebri in laudem Basilij Magni, at ex his C. Rhodiginus lib. xv. Antiq. ledi. cap. XX, &lib. XVII i. cap. xxiv. Vulgaris est etiam
opinio Numam Pompilium secundum Romanorum Regem Pythagorae auditorem, sectatorem fuisset at vulgaris opinio. Cicero quidem lib. pr. de Ora tore Numam significat duobus saeculis Pythagoram praecessisse. Dionysius Halicarnasiaeus quatuor pene aetateS ante vitise
349쪽
vixisse Pythagoram, erudite probati Alij apud Plutarchum saeculis sere qui
que affirmant. Alij etiam uno duntaxati Illud plane certum est Numam annis permultis ante fuisse Pythagoram: Nec pluribus opus in re aperta. At unde ea inquies , habuit ortum opinio λ Prob bilis est Ciceronis conjecturalib. 4. MDCulaaatam suisse in tota Italia de Pyth
goraeudoctrina,& sapietia,famam,&e timatione,ut cum quis sapiens,is continu. Pythagoraeus diceretur, haberetur. Cum ergo Numae Regis aequitatem de s pientia a majoribus suis accepisset,aetates aute, & tempora ignorarent propter Vetustatem, Pythagorae Numam audit rem dixere. Quam quidem Ciceronis coniecturam planε confirmant ea, quae Plinius scribit lib. xxxiv. natur. histor. cap. vi , Cum eium bello Samniti,consultus a Romanis Pythius Appollo, jussisset
duobus Graeconim gentis, uni sapientussimo, alteri fortissmo, statuas in urbe, celebri loco dicari, Romanos unam pythagorae , alteram Alcibiadi dicasse: ut mirum sit, eos vel sapientia Pytilagoram Socrati, ejusdem Dei sententia sapientissimo omnium pronuntiato , vel
350쪽
sortitudine ; Alcibiadem Themistocli, praetulisse. Pythagorae item auditores duo illi celeberrimi Legumlatores fuere Zaleucus, & Charondas , de quibus Seneca epistola xci, Iamblichus in vita Pythagorae lib. pr. cap. 3o ; quos in It ' lia a Pythagora institutos assirmat Laer- tius. De quorum patria legendus I Odovicus Nogarola in epistola de viris illustribus Italis , qui graece scripsere.
Quamquam,an Zaleucus unquam suerit, non careat apud aliquos dubitatione; nam Timaeus acerbissimus in i omnes conviciator Theophrastum acriter repraehendit, quod Locrorum legislatorem Zaleucum fuisse scripserit. Meminit Cicero lib. 1. de legibus, & lib. VI. ad Att. dicens : Zaleucum tiges Locris conscrimisse non a ii Num igitur jacet
Theophrastus , si id a Timao tuo familiari
reprehensim est ' Legum autem quas Charondas Thuriis tulit, meminit Valerius Max. lib. vi. cap. v, & Diodorus lib. xii. Bibliothecae, ex quo nonnullas exscripsit Stobaeus. Pythagorae tandem
auditores sibi gnati suere. Mnesarchus Arignates, Sara, Myia, & secundum aliquos Damo, ipsaque uxor Theano pa-
