Leonardi Cozzandi Brixiani De magisterio antiquorum philosophorum libri 6. illustrissimo ac ornatissimo Hippolito Fenarolo dicati

발행: 1684년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

46 De MAs Is TERIO Antiquorum manum dedi ile. At id proiecto ins niunt, cum nondum ea secta vigeret. Siquidem vii. poli Platonis mortem annoS Laertilis Epicuri diem signat natalem. Vita itaque functo Platone Speusippo adhaesere illius auditores , ac quarum , supra meminimus mulieres, ac Heraclides Ponticus, ut Laertius ait. QuamviSenim in Platone dicat Heraclidem Platonis discipulum fuisse, quae est etiam Ciceronis sententia pr. de divinatione e Ponticus Heraclides , doditas i ir , auditor , est discipulus PIatonis: attamen lib. V , ubi etiam vitam eius describit ait: fge-raesides Eulyphronis F. Heracleotes e Ponto, uir diues Athenas concessi. Vbi primum

rhagoreorum auditorμιι, Platonem ue imirari nitebatur. Posremo ut Sotion in successionibus ait, Aristotelem audivit. .amvis ista facile conciliari possicit, si dic mus , apud Platonem , & Speusippuin philosophiae tyrocinium fecita: Aritio..telem vero eum perfecisse. Quare inter Aristotelis discipulos potius reponCn dus. Speusippo adhuc viventi, sed mombo membris solutis, ejus rogatu naagis

82쪽

terii munus sumpsit XENO IRATES CHALCEDONIVς '

,' i

Platonis, ut praedixi, auditor, eique per familiaris , & charus, ac in Siciliam prinfici scentis itineris comes. Quem tamen&audisse Aristotelem aliqui colligunt ex Cicerone lib. pr. de natura Deorum dicenter nec uero ejus scilicet Aristotelis P dissipulus Xenocrates in hoc genere prudentior ζSed hi profectb falluntur: quamvis enim aliqui textus eam habeant te tionem , ut & excerpta quaedam penes .me,quae Parisiis prodierunt an i 6.vero tamen germanaque ea lectio est o nec τὸ ejus condiscipulus Xenocrates in hoc genere prudenti.r. Quare vitiatus corruintusque codex. Gravissiimum Philolo. Phorum appellat Xenocratem Cicero v. Tuscul. QAid igiιur aut Critolaum pro hibet, aut etιam Xenocratem illum grauis μm philosophorum , exaιgeranιem tan

ropere Mirtutem , or extenuanIem ιαιera, abjicientem , in Mir ute non beatam

modo visam,sed etiam beatissimam ponere 'Tantae fertur frugalitatis fuisse, ut cumi

83쪽

48 De M A G i s T E RI o Antiquorum Legati ab Alexandro, eodem loco citi

referente Cicerone, quinquaginta ei ra- lenta attulissent, quaerat peιunia temporibus illis , Athenis rasertim , maxima'. adduxit legatos ad coenam in Academiam:

iis apposuit tantum quod satis esset , nulla apparatu. cum posridia rogarent eum , cui numerari juberet: Quid i uos hesterna

inquit, caenula non intellexistis me pecuniansn Ccreὶ Ouos cum tristiores uidi sset; xxx. minas accepit,ne asternari Regis ιiberalitarem Mideretur. Meminit Plutarchus de fortuna Alexandri. ValeriuS Max. lib. . cap.3. DiogeneS LaertiaS lib. . in Xeno. crate, De Sumntia eiuS apud omnes sua tempestate auctoritate legendus Plutarchus in vita Phocionis Atheniensis , qui ab ineunte aetate PlatoniS primum , deinde Xenocratis in Academia fuit auditor. Qui cum discendi bellicas ar.

teS , militaremque disciplinam . miro quodam teneretur studio , meruit adolescens sub Imp. Chabria. a cujus latere nunquam dis ccdebat. Susce , it Speusippi scholam Xenocrates , magistCriique munus obire coepit an. 1. Olym P. CX; ac xx V. praefuit anno De cuius

84쪽

ac Speusippi philosophia librum unum

scripsit Aristoteles, ut ex Laertio lib. V. in Aristot. habemus. Phocionis in Academia sub disciplina Xenocratis condiscipulus fuit Cleon Byzantius vir in patria , & genere , & virtute facile

princeps. Xenocratem praeterea decennio audisse, & Zenonem Cyttiarum , I Lmocrates prodit. Alius autem Xenocratis , item Chalcedonia antiqui admodum discipuli, & familiares Hec taeus Milesius, & Menecrates Elatia, qui de civitatum Originibus scripsitanon hujus, ut aliqui credidere. Clara sunt Strabonis verba lib. XII. Geograph. In pr1munuum laudaι fleeatai Milesi, ct Menecratis Elaitae opinionem , qui familiariter usiXenocrate fuere. Siquidem Hecataeus vixit, ut infra dicemus lib. v. cap. v. in Protagora , olymp. Lxv. Quem quidem Xenocratem leniorem sanguine cum discipulo Platonis con)unctum , ac eius Concivem , satis ostendunt Strabonis verba loco cit. apud Vossitim lib. . de Histor. Graec. cap. 3. Nam in exempla-xi nostro Basileensi Io: Valder an. M. D.

γπxix. plane desiderantur ea autem

85쪽

MAGIsTERio Antiquorum sunt: Hecataeum scilicet, & Menecratem non Xenocratis Platonis discipuli

discipulos fuisse , sed alius in Antiqui

admodum, O sanguine conjundi , civis Xenocratis ejus , do quo dictum. Porro Xenocrati Platonis discipulo , & de quom praesentiarunt sermo multum debet

POLEMO ATHENIENSIS

Discipulus, atque in Academiae administratione successbr. Siquidem cum initio male feriatus esset, mox a Xenocrate ad bonam frugem revocatus est. Uo Horatius allusit lib. 2. serm. 3.-----qκaro, faciasis quod olim Mutatus Polems 3 ponas insignia morbi,' Fasciolas, cubiωι, focalia, potus ut ille Dicitur , ex collo furtim carnisse cor

Post uam est impransi corruptus Coce Magistri. Lege Valerium lib. VI. cap. XI. qui pluribu 3 graviter, & eleganter Polemonis mutationem describit. Cujus rei meminit Cicero lib. . de fin. ac ali 3 ,

86쪽

. PHILOSOPHORUM. Liber I, si ut mittam Laertium , atque Suidam , ubi de Polemone. Docuit Polemo Zenonem Cyttiaeum, ut iv. de fin. Cicero: Dabit hoc Zenoni Polemonιiam magister eius ct tota tua gens reliqui, qui virtu

tem omnibus rebus multo anteponentea, ad-Jungunt. ei tamen aliquid summo in bona Diendo. Et Arcesilam, quos inter magna exorta est pugna, de qua in Acad micis quaestionibus Cicero plura. Eusebius de Praeparatione Evangelica lib.

XIV. cap. 2. D. Augustinus contra AcademicoS lib. III. cap. xvii. Insuper Polet monis auditores fuere

CRANTOR SOLENSIS, &

Qui praeceptori in Magisterij munere obeundo successere. Crantor plutosophus fuit illustris, & nobilis. Mentionem ejus Cicero habet cum in Academicis quaestionibus , tum in Tusculanis disputationibus. Crates autem dictus est Thrias, sive Thriasius, a pago Thria inter Athenas & Eleusina. Claruit sub Alexandro, di Ptolomaeo. Porro Crati, C 2

87쪽

set De MAGisTERI Anti uorum' Crantori, Polemoni, atque Xenocrati placuit scientiam dissimulare, nullique rei inter disputandum pugnaciter adhaerere. Legendus D. Augustinus lib. m. contra AcademicoS cap. XVu , atque ex eo Henricus Gandavensis in summa art. pr. q. 2. n. XViII. & hi quidem veteris Academiae novissimi. Auditores Theodorus cognomento Atheos , a quo

secta Theodorica, de qua infra in Cyrenaica, ac Bion Borysthenites, qui Cynicum elegit institutum, sumpto pallio, di pera, quae erant tesserae, quibuS Cynici se ab aliis sectarum alumnis discernebant , ut ex A. Gellio habemus lib. ix. cap. II.&lib. Xui. cap. viii. Hornio lib. vir. Histor. Philosopn. cap. xui. Deinde

Theodoria ; demum Theophrastum au.

dixit

88쪽

A Rcesilas sive, ut aliis scribitur , Archesilas) Arcesilaus lib. . Laemtio ac .Straboni lib. pr. & lib. xiii.) su-nior Autolycum mathematicum ci em suum audivit & Hipponicum Geometram; at natali solo relicto Sardis primum , deinde Athenas se contulit, ubi Xanthi musici Atheniensis, postea Theoprasti fuit auditor r tandem Polemonem adiit , & Crantorem. ut Strabo dcci lib. xii I. EPiιanas Arcesilaus Academicus , qui cum Zenone apud Polemonem didiciti Mediae Academiae Arcesilas perhibetur inventor , quae de omnibus dubitando , rerum certitudinem sustu- lit, & vel ignorantiam i vel incertit dinem invexit. Cicero a. Acad. quaest. eum Jam philosophorum disiplina grauissim e constitissent, Ium exortus', ut in optima Republica T. Gracchus, qui ocium per '

89쪽

3 'MAoisTERIO Antiquorum rurbaret , sic Arcesilas , qui consitutam

ritate delitescereι, qui negassent quicquam

sciri, aut percipi poli'. Atque hac de

caussa Laciantius lib.3. divin. Instit. cap. vi. Arcesilam ignorantiae magistrum appellat. An autem ejusmodi Philosophia recte dici possit constituere sectam, c- ne λ Quae Arcesilae motiva, ut in hanc pedibus abiret sententiam , cum fuerit auditor Crantoris,& Cratis, ac Poleminnis, qui veteris Academiae alumni, quae Platonica, quaeque decreta quaedam habebat , & ratas, ac definitas sententias, a quibus discedere nefas plane erat, pluribus in libris De percipienda uirtute ad 1,mem Platonis Interim Lacitantij Firmiani sunt maxime verba no- tanda , quae lib. 3. cap. 4. divin. Instit.

Nam de auctore Arcesila P duo phius.

phiagenera esse caverunt. Vniim illud Qeius, quod scientiam sibi uendicat. Alterumno dum repugnans, quod disrahit eam. Ex

quibus plane verbis colligitur, Arcesilam certam de veritate habuisse sentemtiam, quamvis illam in apertum proferre noluerit. Quod non obscure docet

90쪽

Pnitoso PMol V M. L I. I. S. Augustinus lib. Σ.contra Academ.cap. X, & lib. III. cap. xvii. HenricuS Gamdavensis ita summa art. pr. q. L. n. XVIII. Quare cum Arcesilas videret Zenonem

sibi sub disciplina Polemonis condiscipulum sola sensibilia in mundo ponere,

atque in eis sinceram veritatem reperiri omnino asthreret; novum hoc in Ac demia Arcesilas dogma induxit, negans contra Zenonem, coeterosque Stoic OS

quicquam sciri posse. Qua quidem in re

Arcesilas maxime Lactantio probatur lib. iii. divin. Instit. cap. VI. - . dis Aries s , arrogantes, potius sui- ιοι esse , qui uiamsectemiam Oeritatis, hoc est,notitiam sinceram, conjectura , hoc

est, ex sensilailibus, sensuumque ministerio , rise compreheaudi. quia non distinxit Arcesilas notitiam, qua percipi lux id, quod est verum in re, sive per sensum, sive per intellectum, a no- 'titia, qua scitur veritas ipsius rei. Neque item distinxit notitiam sinceram aphantastica, hinc factum est, ud poste- 'riores Academici Lacydes Cyrenaeus , Telectes, & Evander Phocenses , atque Hegesinus Pergamenus verba positionis

SEARCH

MENU NAVIGATION