Leonardi Cozzandi Brixiani De magisterio antiquorum philosophorum libri 6. illustrissimo ac ornatissimo Hippolito Fenarolo dicati

발행: 1684년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

MAGIsTERIO Amiquorum

ARCHELAUS ATHENIENSIS

Vel, ut aliis placet, MiIesius i sto-xuit Olymp. Lxxxiv. Is ex Ioniti scholam Athenas traduxit, cujus gratia dictus est physicus. Quamvis alij eam ainpellationem eb detorqueant, ut velint, quod rudem adhuc sub Anaxagora phylicam expolierit. Alij quod in eum Physica desierit, cum ejus auditor, atque successor Socrates Athen. Ethicam, hoc est, moralem, introduxerit. Capuae III.

ATHENIENsis Α' O SOCRATICI. Socrates primus fuit, qui a rebus occultis , & ab ipsa natura involutis, ut Varro ait apud Ciceronem lib.pr.Acad. quaest. in quibus omnes ante eum Philosophi occupari fuerunt , philosophiam

avocavexit, do ad vitam communem tradu.

62쪽

traduxerit; ut de virtutibus,& vitiis omninoque de bonis rebus, εc maliS quaereret. Aliqui tamen volunt, quod non illam partem practicam omiserit, quae rationem in cognitione rerum dirigit , hoc est, logicam. Hanc enim praecipue excoluisse, vel illud argumento esse potest, quod Galenus, siue AEtius initio libri de sectis Philosophorum ei inventi nem Ethicae, & Logicae tribuit. Et Ap

Iejus a Socrate, Platone, Rationalem, a que Moralem philosophiae partem accepisse scribit lib. pr. de Philosophia. Non

quod integra earum systemata conscrip- is ferit, ut bene Hornius lib. 3. Histor. Phi-'losoph. cap. xiii. scribit; sed quos eas

non leviter excoluerit, & amplificaverit. . Nascitur ocrates Olymp. LXXV l. an. IV,

obiit septuagenarius a n. pr. Olymp. nonagesimae quintae,quemadmodum Apollodoru4 in Chronicis,& Demetrius Pli Iercus tradiderunt. Vir fuit acutus, mstibtilis , festivus, laborum patiens , &qui non tam praeceptiS, quam vitae exemplo doceret. Non in alium ejus aevi

scriptores plurimis summisque laudibus conspirant , quam in Socratem. Cicero B χ

63쪽

De MAGIsTr Rio Antiquorum lib. 3. de Oratore. Is Socrates omnium eruditorum iesimonio, ioitusque judicis Gracia, cum prudentia,'acumine, oenustate, subtilitate, inm Mero eloquensia, . quarietate , copia, quam se quamcώnque in partem dedistit, omnium 'it facile princeps. Horatius lib. pr. carm. Od. XXlX. Socraticam domum pro usurpavit Philoso Phia. eadem mente loquitur lib. 3. OL

Non ille quamquam Socraticus madet Sermonibus , te negliget horridus. Nec sollim Gentiles, verum etiam

Christiniani ejus velificantur honori , Iustinus martyr , & alij scribunt Ap

logia ad Antoninum Pium,& Senatum , R Socratem vixisse , Ω - μἐ sagnoviste Christum. Quam rem alibi pluribus expendo. De Socrate qtla-tuor libros Xenophon .scripsit. De Cindem & Lycurgo tres Spherus Bosphoranus. De Socraticis vero IdomenaetiS; &Phanias seu Phaenias plures dixerunt. Ex iis habemus , juniorem adhuc , SOCratem incredibili naturalis scientiae Cupiditate flagrasse. Hoc idem ipse testatur apud Platone libro de anima. PraecePlor

64쪽

illi ante Arehelaum Damon. LaertiuS lib. 2. Sc cratem, & Euripidem Anaxagorae discipulos facit. De Euripide sentio ProrsuS , cum ortus sit anno primo Olymp. LXX. sub Calliade,ut tradit loco

est. Laertius. De Socrate temporis ratio repugnare videtur; cum enim Anaxagoras, ex hac luce decesserit an. pr. lymp. I xxv m, ut diximus supra, & Socrates an. . Olymp. I xxvri. sit ortus, ut Apollodorus tu Chronicis, & Dc metrius Phalereus tradiderunt, qui Anaxagorana Socrates quartum nonnisi a Ceas annum

Potuit audire λ Qtiin si Eusebium in

Chronico audias, qui Socratis orti m stagnat anno a. Olymp. LXXVIII , quo anno Themistocles interiit, post Anaxagorae mortem Socrates prodiis et in lucem. Aspasiam item Milesiam Axiochi F. quae nupsit Pericli, doctissionam mulierem , Socrates audivit, ad cujus ludum cum discipulis etiam frequenter divertebatur. Diotimam Mantineam , a qua artem amatoriam , Connum Metrobij F. qui Socratem musicam, δή fidibus docuit , cum nobilissimus fidicen esset :Enaeum , a quo poeticam : Iconomλ-

65쪽

3o M A ci set E Ri o Antiquorum chum, a quo Agriculturam, & Theod rum, a quo hausit Geometriam. Adde Prodicum Chium , ut scribit Ticinus orat. vi. in Convivium Platonis. Praeterea Euthydemum, & Dionysidorum.FR. patria Chios , siue Thurios, sapientissimos viros. Enimvero summa, par est , doctrina eluxisse doctorem, qui summOS viros ad nominis informaturus erat immortalitatem. Si rivulis tanta doctrin Tum ubertas. quae in fonte facultasλQuid igitur mirum non solum hominum conis sensu , verum etiam Apollinis oraculo , doctissimum, & sapientissimum omnium eva 1sse λ Socratici dicti sunt sectatores,

qui mirum dictu lin quam in dissentien-' tes inter se , & multum disjuncta S , a que dispares abierint familias,constitueritatque placita. Plato a quo vetus Academia. Antisthenes, a quo Cynica. Aristippus,a quo Cyrenaica. Phaedo, a quo Eleatica. Euclides , a quo Megarica a quibus aliae proseminatae sunt sectar,ut in progressu patebit, ac pluribus docet Gerardus loannes Vossus in libello de hoc argumento. Quod ex variis SoCratis, & diversis, & in omnem partem diffusis

66쪽

PAILoso PHORUM. Liber I. 31 fusis disputationibus , quin ortum sit, negari minime potest; cum tamen Om-nc S se philosophos Socraticos , & dici vellent, di esse arbitrarentur , ut optime Cicero lib. 3. de Oratore, di Aristoteles apud Eusebium lib. xi. cap. I. cujuS ea sunt verba: Socratis successores vari , atqne contrari sibi jsis fuerunt e ali3 enim humιli-ιatem , ct rurbationum sedationem laudabant: al, Coluptatem sequuti sent e ac nonnulli omnium scientiam. Hi arrogabant ononnulli nihil se scire profitebantur et ali mei cum infimis coneterjabantur: al, e contra asscites, Iorisecum OiCebant. Quale

de Philosophia vere dici potest, quod de discordia a maximo poeta dictum eii

Ei scissa gaudens cladii discordia palla Quod quidem ipsam et idem, & vere dixit, & amare conqueritur apud Severinum Boctium lib. pr. de coniolatione Philosophica prosa 3. Qubetiam spectat

LactantiuS lib. vii. divin. instit. cap. VII. Facile es docere pene universam veritatemper philosopbos, is sectas esse dioisam. SO- cratis Xenophon Atheniensis Grylli F. discipulus fuit, qui Irimus philosopho

67쪽

rum scripsit histoliam, & Mina Attica

dictus est, ut Laertius in cjus vita refert

vel Attica Apes, ut Colle laneis Suidae legere est , propter illam ferinonis dulcedinem, quam & hodie in libris ejus

sentimus, ut eam Gratiae videantur finxisGe. M. Fabius Quintilianus lib. x. cap. I. Crator. Instit. cum veluti catalogum

teXcret corum, quod ipse potissimum i gendos duceret, Xenophontem non inter Oratores , nec hiltolicos, quod ip- , sum tamen iure, mul Orum exemplum securus , facere poterat: ὶ sed in eorum numero recensuerit, qui recte vivendi rationem securi, philosophi nomen me uerunt : ut pote in quo dubites , elo- quentiae, an philosophiae potiores deferas reperi Spassim illorum omnium non adumbrata, scd luculenta quaedam, atque expressa vestigia, ut non temereant uitus creditum iit, propter inaff.-tatam ejus iucunditatem, quλm tamen nulla affectatio assequi queat, ut Fabius locc cit. huius ore Mutis locutas , ut

Tullius ipse in Oratore ait: ita ut illud de Pericle Eupolidis testimonium, quod Ilaulo ante attulimus, in hunc rectissime

68쪽

transferri possit, in labris eius inseditie quandam permuadendi Deam, qua facile quicquid in mentem venerat, effecerit : Vixit Xenophon Olymp. XCV , ut Eusebius in carronicis te batur. Quo cum convenit Laertius, qui floruitie ait anno

nophontem clogium yxtat apud Dionem Chrysosto inum,orathone de dicendi exercitio, & apud Eunaplum in proe- , mio vitarum Philoi pholum, & Sophis-diatum. Sed laus illa lane prsclara habo; tur , quod cum d hucydidem supprime. 're poliet, Primus ejus monumenta in lucem prolaxerit, ut Laettius testatur lib. 1. Quo vel solo nomine, quantum illi debent omnes literarum cultorcs , nemo non intelligito Docuit Xenophon . Cratisthenem Phliasium, auctore Athe. naeo lib. pr. Dipnosoph. cap. x l V. Agesilaum, qui Rex Lacedoniis praefuit , resque magnas gessit, quae fuse a Plutarcho narrantur ; deque illius laudibus Xenophontis etiam extat orario. Xenophonti summus, &.constantissimus , amicus fuit Agatias Stymphaliu S. AELchines Socratis discipulus fuit ; sed

69쪽

3 De M A ci s T E Ri o Antiquorum chines multi . ut Laertius, atque SuidaS, e re nostra duo Socratem jactant docto- rem ; Atheniensis unus philosophus Ly- saniae F., qui & Socraticus passim scriptoribus nominatur : Alter ex Arcadia profectus. Criton Atheniensis Socratis discipulus fuit, ac familiarissimus, cum quo usque ad extremum philosophatus est, ipsiusque liberi Critobulus, Hermogenes,Etesippus , Epigenes. Simon Atheniensis, Cebes 4hebanus, Agathor , Phaedrus, Autolycus , Chaerephon Atheniensis , c heresicrates, Glaucon Athmniensis , Siminias Thebanus, atque Phaedondes, Astydamas senior At: leniensis primus, qui cx auditoribus Socratis ad , poeticam se convertit. Miccus, qui S

cratis socius, ac discipulus fuit, ted admodum Sophiila, ut in Lyside Plato.

Cheremon comicus Socratis discipulus fuit Gyraldo tibicine. Democritus Abderita , de quo infra suo loro. Praeterea Theigerum, Eutyphrona,Lysidem, Lam- procneni F. Glauconem Platonis FR. , Charmidem Socrates instruxit,& unumquemque monitis suiS, atque praeceptis,

maxime juvit: Sicut & Iphicrati duci

animos.

70쪽

PB rLOSOPHORUM. animos lici jecit, ut docet Laertius , qui etiam aeodem libro 1. in Anayagori re' seri Anaxagoram quendam professione Oratorem, alium omnino, ut patet , at Clago mento , de quo modo, qui philosophiis , Socratis adjutorem fuisse. Quibus omnibus adde Alcibiadem pro- pinquum Periclis Principis Athenien- sitim , cui & pupillus relictus est, omnium mortalium perhibetur formosissi- mus, idemque ita geniosissimus, & maxu' mar in re militari indit striae. Nullius unquam uni us homini S ad res diversissimas maxima vitia, L ma Ximas virtuteS,

flexibilius ingenium fuit. Ejus vitam dc gesta scribunt Plutarchus , de AEmilius Probus, & Iiastinus, xulgares satis Auctore S. Illum autem solum Socrates docuit, sed & se amare simulavit, ut ab

amoribus aliorum , qui impudici plane

Crant, averteret. Blandis & suavibus , cum haberet obsequentem, verbiS, duc bat : contra asperis saepe,&acribu S,cum ferocientem videret, sibique placentem impendio coercebat. Ante Socratem , cum adolescentulus adhuc ei set Alcibiades, Antiphontem adiit unum e decem

SEARCH

MENU NAVIGATION