Ulrici Huberi Institutionum historiæ civilis. Tomi tres. Quorum primus est ab ortu imperiorum, ad præsentem imperii romanogermanici statum, anno Christi 1356. stabilitum. Insertus est tractatus se temporibus ante Cyrum olim editus. In calce hujus tom

발행: 1692년

분량: 733페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Belgica ab anno 16 I ad Is φ. - III pania nuncuparetur, ut pote qui bonam Hispaniae partem: in Pori allia ct Catalonia amisset: Portu allis se quoque Hispaniae Regeses effraedicantibus. Sed Princeps adulto Junio

arcem oppidumque Gennepense circumdedit acqbsedit Iulioque desinente redegit in potestatem. Inae quidem in Flandriam, rogantibus ita Gallis trajecit, verum autum*I praecipitante nihil, quam ut Hispanos in gratiam Gallorum distraheret , praestire potuit. Neque multo pos , nono die Novembris obiit Bruxellar Rrdinandus Infans Hispaniae, Carrinalis & 'igii Ui paniensis Gubernator. Cni successit in armorum ossicio Franciscus de Areto, cum Marchione Veladensi & Comite Fontano. Quibus adiuneti sunt Archiepiscopus Mech liniensis, Rosa praeses 3c Andreas Canielmus ad civilem maxime administrationem. 2. Quemadmodum superior fita hic etiam annus desit in Sponsalitio contractu, quo Ennoni Liviovi , Utrici Comitis Frisiae Orientalis primogenito desponsata est Henrica Catharina, Principis Arausionensis filia tum natu minima : Partibus utrimque adhuc impuberibus usu venit,

quod saepe in ejusmodi Sponsalibus accidit, ut

eventu destituantur. Etenim Ennoni Comiti, ut hoc, tempore licet posterius occupemus, vitardissolutioris postea vi b , Henrietta Princeps conditionem remisi & Principi Anhaltino nupsi ; gaudentibus Frisiae transamasianae Ordinibus & maxime Embiano quibus Sponsalia

412쪽

o . TOMUS III. LIB. I. SE IO VII. non immerito mali ominis ad possessionem libertatis suae tuendam visa fuerant. 3. Sed redeamus ad propositum. Post coniunctionem Gallici foederis inde ab annom Dcxxx IV. nullum operae pretium, excepta

Breda, ὲ scederatis Belgis esse factum colligi potest E superioribus ;'et si Princeps Phaolanensis nihil quod ad gloriam suam Gallorumque satisfactionem pertineret, aut Ordines prorogandis sumptibus omiserint. In eadem continuatum est anno seculi XLII; Castris Arausi nensibus apud Rhenum, Bercam inter & Orsorum majori a statis parte si xis; decreta expeditione defensiva, quoniam Galli apud Hispaniam distracti , in partibus Belgicis praelio superati sunt

apud Inchium, haud procul Honecourtio, ubi Gui ius Comes & Franciae Marescallus, cum Franc Zo de Z lo congressus & fusus mille ducentos in loco'. ortuos γ duo millia captivos amiserat. Qua re nuntiata, Princeps ct Ordines h ste victorioso & praevalente, nihil cum fructussi pose ; bene agi, latere tecto si abire lic ret , existimarunt: Galli tamen subsidia pecuniae consueta , sicut anno si periore , praestiterunt; addito , ut Ordines tria suorum peditum millia transderent Comiti Guebriano in vicina Germania pro Rege militanti, quos, intra vel statim post: annum vertentem ordinum signis restitu rent. Haec quoque ratio diminuti exercitus justam excusandi rationem, ne quid majoris mo

413쪽

Belgica ab anno Ic et ad 16 os . Sed non est praetereunda, pertinens a Ghunc annum x Lir. notabilis disputatio inter Pori allia Regis legatum & Ordines foederatos ut Patronos occiden alis Indicae Societatis. Qui 'pe , cum Induciae decennales cum Lusitanis pangerentur, placuerat, earum initium a Rati habitione facta publicataque duci; quod secundum climata sub Indicis Societatibus comprehensia . longum satis erat futurum. Occidentales Socii Mauritio Comiti praeceperant, ut quicquid interim armis belli capere posset, id aggredi mi

nime cunctaretur. Huic obsecutus mandato Mauritius, famosum maris ni resectum Plium, cui notius a crure ligneo cognomen, cum numerosa abundeque instructa classe misit in An lam, ubi Lussitani tenebant tractum terrae, cui nomen a Fano Pa ui de Loandar arcibus aliquot munitum, quas mutebeenius vi armata relegit

in potestatem; cum Lusitani ut hostem Philippum Regem habentes communem , hac parte securi primitus illos ut amicos recepissent. Idem de infula Dioo Thomae sacra & regione Mara haniae cum suis castellis fecerant, nec insolentia hostili, quod in talibus usu venit, abstinuerant. incolis in deserta.sylvasque fugatis. Hisce de

rebus acrem copiosamque orationem Latinam,

etsi parum latinam , in Ordiuum Generalium Consessu habuit Franciscus Andrada Leitam Doctor 2 Professor Puris; cujus argumentum duplex erat, Puras ct e quitatis ; De jurcduplexerat contentio. Prima vim illam adverbus ami-

414쪽

o , TOMUS III. LIB I. SECTIO VII. cos nullo jure belli' factam & se amicos ipλjure, sine ullo tractatu, postliminio esse factos,& amicos jam cognitos fama, adseverationibus invaserum gentium & nuntiis ad ipsos in adentes E patria sua delatis. Altera, si max me verba Tractatus induciarum , aliquem stricti juris praetextum , ad defendendam vim transitoriam darent, loca tamen occupata post ratiliabitionem incontinenti esse restituenda , jure postliminii moribusque Gentium. Haec de jure, quibus addebat iniquitatem & deformitatem fraudis adversus socios maligne captatae & crudeliter exercitae. Sed cum ocii occidentales ea loca non cepissent , ut redderent, ordines , etsi inde ab initio, ne quid tale decernerent , eos mi sis legaris monuisseris, re tamen commissa destituendos non putarunt. Ergo responsum Lusitanis prolixe, nec quicquam juri Gentium adversum a Sociis admissum suisse, de iure quidem facile demonstratum. Quia gens Lusitana sexagint4 et ampla, annis Belgarum hostis, Rege mutato, non deserat esse hostilis, cum idem corpus, eadem Resipublica maneret; opus fuisse tractatu pactoque ad4statum belli commutandum speciali.

Nec ullam esse aquitatem, quae a claris tracta- tuum verbis recedere juberet; Ita vero convenisse, ne status ceriandi per vim ante rati biti

nem publicatam cessaret : Ita in omnibus Pacis tractatibus serWari inter Gentes; ita sine contradictione partium hoc ipso tempore in Ddiis Orionsalibus esse servatum: non obstante, quod orO-

415쪽

Belgica ab anno 16 I ad IM . MI orex manus , Praesecto Generati Visdiemenio

missis legatis rem uti se haberet, significasset, ipsique Belgae jam e Patria rerum in Lusitaniag starum pactionisque apud Hagam initae certiores, sed, privati in , facti essent: Prudenter tamen illos consulere visos, quod statum belli prira quam Ratthabitio publice ad illos pervenisset, desinere passi non fuissent. His rationibus additae Querelae reciprocae, de iLusitanorum in Belgas maleficiis & prolixae ossiciorum reciprocationes deinceps oblatae Sed Pori alti solertiam illam nimis rigidam Societatis neutiquam oblivioni darum, in tempore longe auctiore perfidia ulti sunt , majore cum fructu , quam Belga, quos omni Brasilia expulsos ad incitas redege- ruit, ut infra dicendum occurret. 1. Finita est etiam hoc anno Societas Goω-landica , elapso tempore privilegii illis indultot nec id renovatum, eo quCd omnes fere civita tes & nationes foederatae , cum prior e paucis constitisset, admitti peterent. Quibus cum negari non posset, visa non fuit ratio, Monopolii constituendi; omnibusque ab eo tempore promiscue facultas piscandi capiendique balaenas permissa fuit. 6. Hoc tempore de robus externis nihil frequentius aut molestius ordines exercuit, quam res Anglicanae , Regina in Batavis agente, Principe Regi favente, caeteris Partamento ad-

ctioribus. Et hujus quidem Legatus Stri andius Principis respectu ab Ordinum Generalium, Cc Col-

416쪽

Collegi' nunquam audientiae secultatem impe trare potuit; ab Hollandis aliarumque singularum Nationum ordinibus auditus est benevo- .le, quando non plebs tantum & Conesonat res, sed etiam Proceres ab Aula non dependet-tes studiis animisque Partamenti magis quaa Regis partes probabant; idque donec calamitas victum & prostratum redderet favorabilem Anglique modum omnem excederent, continaatum est. Initia Regi adversane quidem Regina, ejusque silia vel honos adfinitatis mitigare potuere; quin ostentatione cultus Pontiscit, quem palam & pene jactanter exercebat, animos populi Pastorumque exacerbari videbantur. Idque animadvertens, ingratam non minus hac causa praesentiam sui esse, quam fuerat in Anglia, disces m media quoque bruma festinavit, isitio anni 16 3. exhausto oneratoque supra modum Principis aerario impensis , etsi hac parte a Republ. levaretur, & mutuas pro facultate prorogando pecunias; quando ipsos ordines ad nullam auxilii partem adducere poterat, ut ipsaliteris ad Regem maritum scriptis, a Partamento interceptis publicatisque querebatur ; Laudans Principem affectus & generositatis causa. Scriptis

ejusmodi literis stylo , qui ab uxoris adfectis

non Scribae alicus us ingenio prosectus, vim praestantis ingenii in semina raram demonstraret Ut vel inde colligi posset, nihil esse mirandum , si quid in Rogis praediti bonitate singulari animum valeret; eamque metuerent ic

417쪽

Belgica ab annuo Io I ad I Q cyodissent adve rsarii. Arausionensis Princeps invidiam participabat neque fructum ex adfinitate speratum quamdiu vixit, repraesentari vidit; sero a divina providentia , Patriae cr imprimis Angliae universoque Protestantium Orbi cum scenore praestitum & inculcatum. σ7. Principio anni'ΜDcxLI I r. renovatae sunt ab Hollandia ordinibus instantiae, de contrahendis sumptibus, dimittendis recentioribus militum cohortibus adserendisque Reipublicae agrorum hostilium contributionibus & id genus aliis rebus, causis identidem repetitis suae necessitatis: Ita enim serebatur, R editus milandia e tria butis & vectigalibus undecim esse missionum. Usuras inde solvendas adseptem milliones, Belli onera constare duodecim missionibus. Ergo quotannis octo missiones in expensis esse plures quam in acceptis: quod si continuaretur, in ruinam publicam , etsi privatorum opes augeri viderentur, esse desiturum. Sed hae querelae quotannis repeti solitae surdis auribus accipiebantur , etsi reliquae Provinciae non minus pro sua facultate coarctarentur. Verum Principis auctoritas & aemulationationum , ne querelas suas cum Hollaudis iungerent , erant impedimento. Quod autem reliquae nationcs in terrestri militia faciliores erant continuanda, secit, ut rem maritimam, quae ipsis ad rem animumque minus pertineret, haud aeque curarent; non exhibentes quae illis adsignatae fuerant naves, neque partes suas pecuniae exundecim centenis forenorum millibus in istum usum

418쪽

to TOMUS III. LIB. I. SECTIO VII. postulatis. Non poterant illi negare suum hac parte desectum neque pudenda Reipubl. detrimenta, quae' continuo a Dunkercanis patiebantur. Sed erat in promptu instantia, de locandis; licem ct conductuum vectigalibus , quod Hollandi ἡkardarent, deque novis quibusdam ve-ὲ ctigalibus rerum exoticarum , quae absque no-l tabili mercaturae detrimento recipi possent; Quo

ita maritimi sumptus ex re maritima quaererentur ; Neve gentes sola agricultura subsistentes h fructibus agrorum suorum bellis maritimis suppeditarent : Dum Hollandis cives opibus e libera mercatura abundarent. Sed hujusmodi di L. . putationibus non supplebatur quod deerat Clalsi

nec etiam exercitui, cujus numeri superioris anni reductione valde imminuti , centurionum fraudibus , quas desectu solutionis excusabant, magis exhauriebantur. Adeo ut-Princeps in exi-

tu Iunii mensis Hulstam petiturus, hosti impar nihil ausus incipere. sub arce Philippin E porro

otiosus castra habuerit, nec quicquam omni resta- te gestum, nisi quod pridie nonarum Septembris , wILHELMUS Princeps, Arausione os filius, pulcher in armis apparuit, primo spccimine belli cum fama defunctus, cui Pater&Procereses usis praeconiis vel ificati sunt. Post murici Cas miri Frisiae Gubernatoris obitum, Equitibus dignitate magis quam Imperio praecellens interfuerat. Duxerat Ipse cum Sta enbroebra Legato generali equitum, partem in hostem Eo crhouti haud procul Foederatos observantem. Hispani illoS

419쪽

illos confusus repellentes insidiis 1 Stasenbrauhopositis excepti sunt &. magno numero caeli captique, Jnter eos multi notabiles. Quod filii sui auspicium Princeps per literas ordimbus signis cavit, hi ad caeteras nationes legatosque apud exteros agentes perscripsere, matrique adolescentis Principis gratulati sunt magnificeque ut omen futuri celebraverunt. Ita per opplausum finis expeditioni impositus. Hollandi Zeelandique rei maritimae diligentius incubuerunt, instructis suo sumptu,salva tamen cum reliquis nationibus compensatione, aliquot navibus , ad mare puretandum piratis &arcendos a Flandricis portubus exterός, consi Dcando res bellici usus , restituendo caetera. Querentibus opposita juris Gentium ratio, quae hosti quovis modo, id est, etiam cum amicorum incommodo, nocendum dictaret. Jus facile utrimque versabant; sed virium res fuit, quia tum nulla Europae natio pares Belgis sced cratis mari vires habebat. Neque tamen praedationibus arcem poterant Dunhercanos, mari vasto, piratis multis& minoribus navigiis Belgicas cludentibus &omni die in mercatorias, quibus nunquam magis increbuit Hollandia , incidentibus, parat & divite praeda. CAP.

420쪽

in TOMUS III. LIB. I. SECTIO VII.

C A P. VI. '

De Fel iris rebus ab anno 16 q. usque ad Pa eem Monasteriensem anno I 6 8.

IN Principium anni rancx L v. incidit bellum

Sueco-Danicum, de cuius causis, progressu &exitu in Danicis & Suedicis amam a nobis, quod huic satis sit insituto r In hoc etiam tempus inciderunt initia Pacificationis Monasteriensis, de qua sequenti capite, quantum ad res Beloicas attinet , seorsim agere constituimus. Per hycmem renovatae sunt cum Gallis conditiones solitae de subsidiis in expeditionem proximam. Domi Societates magnae Navigationis Orientalis &Occiden- talis, cum prior floreret, haec ad inopiam rediger tur, inter se contenderunt: Occidentales inter alia urgebant conjunctionem utriusque Societatis ; Eo modo se conservari posse, quibus alio- qui magno Reipubl. & privatorum incommodo pereundum foret. Aliae quoque Provinciae, inprimis Frisii in Orientalem Societatem , cujus privilegiatum tempus essi uxerat, admitti cupiebant : Sed utrumque Orientales pecunia & potentia praevalidi facile eluserunt , non obscure indicantes, se vel absque ordinum privilegio sibi' sussicere vindicandis, si modo res societatis, ut cuique sua patrimonia, liberae & illaesis relinquerentur. Occidentales, autem Mauritium Comitem, qui rebus eorum aliquot annis praefuerat,

industria quidem acri bellica , sed nimio sumpi, tu

SEARCH

MENU NAVIGATION