Origines, et occasus Transsyluanorum seu erutae nationes Transsylvaniae, earumque vltimi temporis revolutiones, historicâ narratione breviter comprehensae. Authore Laurentio Toppeltino de Medgyes

발행: 1667년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

opus erat 3 breuitatem sequor, qualem in semilibus optarem ipse , nauseamus enim ad codices in quibus plurimum verborum es, rerum parum. Vale,ct fruere issis , benigne Lector

cave.

NOBILI

22쪽

NOBILI M UT HORI.

ni aeterna columna,

Pontis & eiusdem vestigia caeca sub undis, Haec tria nos capiunt : capit& tua scriptio doctasTOPPELTI NE deas: quae summo e vertice Pindi,

Danubii ad ripas tibi vere

patria amanti Decernunt statuam, alta se fultante columna,

In qua sculpantur, libro quae promis in isto. Quis vero pontem hastaurabit ut absque perido Te demirentur populi, miretur & ipse

23쪽

Turca, nihil solitus mirari. O, si ille resurgat

Magnanimus vester Monachus, cui magna patrare

Ludus erat, quid non sperari possit ab ipso

24쪽

la Amicissimi es Generosi A UT HORIS

Librum x

EPIGRAMMA.

de Gentibus, ortum Eruis. Occasum sed simul ipse referS. Oeeasum, fallor i Nam nequicquam occidit, ortum Quae tenet, his Scriptis, Patria perpemum.

R. FORT.

MADRIGA

25쪽

MADRIGAL,

Par te metae.

26쪽

ORIGINUM

TRANS SYLVANORUM

CAPUT PRIMUM. De varia se multiplici Tranis sylvanorum, apud Hi fori

cos, commemoratione. NCON sTANT TAE omnia

subsunt: Actiones etiam humanae, quibus nil incertius ) tot mundi tempestatibus inuolutae , vicissitudini subsint necesse est. Huius saeculi quae facies Z Certe incognita prae cedenti ; Hoc iterum antelapsis minime quadrat ; Neque futurum istis respondebit. Vt res Variant

27쪽

subinde, ac cum ipsis sua nom narsic Gentium & Regnum appellationes , vel ipsi corruunt antiqui tale. TRANS SYLVANIA, & veteres eius indigenae , tot sere nomina habent , quot Scriptores: Sin

guli , parum abest , de illis prodi

dere diuersa ; incertum ignorantia vel aemulatione : Enimvero Veteres

plerique ignorantia magis quam ingenii malignitate de industria , salii sunt,& fefellerunt. Vnde etiam Flau. Iosephus contra Appionem,

Iudeae gentis antiquitatem probaturus, non csse mirum , ait, si Graecorum prisci nullam Iudaeorum mentionem fecerinr, cum vel vicinia illis ignota fuerit. Nam Gallos& Hispanos, aaeo Graeci ignorarunt , ut Ephorus , accuratiss mus alioqui scriptor, Hispaniam , vrbem vnnm esse putauerit. Antiqui Historici , in mutandis confundendi ve nominibus , praecipites, saepe Lecto ein stis pendu . t. Igitur scum Aram Marcell. l. 27. c. r. l 'unt )i

28쪽

Caput L 3

Parcimus opinioni magnorum Authorum , quos toties in contradictionibus deprehendimus, de ijs

tantum , quae veritati magis consentanea videntur, in piae sentiarum dicturi. Transsylvani olim veniebant generali nomine Scytharum.Τrebell. Poll. in Gast. Vocabantur Gothi , ibid Getae, Dion in Domit. Daci. idem in Trajan. Dacia mediterranea, Amm. Marcell. l. r6.c. 6.2Dacia Ripensis, Iustinian.m Nouer. I I. ct is i. cap. 3. Victophali, de Theruingi, Eutrop. Lb. 8. Illyricum , Moesia , Aurel. Vopisc. in siri cap. t t. Pannones , Bosphor accolae, Thraciae vicini , Barbari, Borani, Carpi, Zos. in Valeri ct Gal. Peucini, Trutungi, Austoc gilii, Sigi pedes, Heruli.Trebell. ' ol. in Claud. laetiges, latanastae, Cario lib. .ct ue. Chron. Thauro Scythae,

29쪽

4 Originum T ansfluan.

Threas. s. Thaisali, Paul. Diac. in

dali, P.Diac .m Theod.II. Gantunni Flau. Vopisc. in Probo. Amm ib. 33. Septemcastrenses. Philip.Melanchion. Frid. Taub. ad 2. Georg. Virg. Comani, Nic. Chon. de Imper. Manuel. Comn. lib. . Ardeli, Laon. Chalcocond. lib. 7.de rebatum. Ad postremum haud dubie referri debet deriuatio vocis Hungaricae Erdest, quo nomine Transsylvania venit. Patria, inquit Chal- cocond. Iohannis fuit Choniatas hodie Hunnyad J Ardeli , id est, Transsy luania, oppiὀum ; Cum

autem bellum arderet inter Pannones& Germanos, magna militaria

edebat opera. Vbi p sentia sua desiderabatur statim approperans fortissime praniabatur. Postea congregatis ad eum aliis pli rimis,ubique illustris apparebat. Eapropter Ardeli Regionis Princeps, Panno

30쪽

Caput L. S

num concilio decretus est; Cui regioni cum imperaret, Sabatinum interfecit, eiusque exercitum in fugam vertit. Hinc etiam vocabulum Tratillylvania enatum Conlecto. Hungaris namque Prouincia

ista idiomate suo vocabatur Erδε' , Scriptoribus paulo aliter , deli. Quum autem regione ni Istam Suluae & Alpes ab H ungaria distinguunt, & in Hungarica lingua, Erdo , sylvam significat, Prouinciam ista Hungari recte nomina

degentibus omnino transsyltiana erat. Similis appellatio orta est in Belgio, ubi Tranisulana Prouincia

dicitur, quae trans-i salam sita terminos notiores demonstrat. Sic Tt an fialpinam Valachiam vocamus , quia nobis ea trans alpes adeunda. Ant. Bonfinius,primus ut ego noui, Transsylvaniae vocabulum usurpauit, quem veluti Principem Historiarum Hungat lcallu,

SEARCH

MENU NAVIGATION