Origines, et occasus Transsyluanorum seu erutae nationes Transsylvaniae, earumque vltimi temporis revolutiones, historicâ narratione breviter comprehensae. Authore Laurentio Toppeltino de Medgyes

발행: 1667년

분량: 326페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

13 8 Reuolutiones seu occ/fus

ios, Gallos & Germanos olim se jugauere, & historia praeclarum est , Germanos Vngarorum tributarios fuisse aliquando,quos tamen Henricus Auceps memorabili clade deuicit repressitque. Verum jam amissa est Ungaria pace magis , quam bello, & portiuncula, quae restat , Angaria seo quod perpetuo agitur angore in rectius diceretur. Quo autem pacto regiones istae eb miseriarum deuenerint,quibus a

thoribus perierint, & quomodo , Turcis debellatae sint & subjugat ,

breui narratione , clara tamen &libera, expediam. Annum circiter trecentesimum

octogesimum tertium supra mill simum , Ludovicus Ungariae Rex Transsylvaniae populis, Moldauis, Valachis , Transalpinis , Moesiae utriusque gentibus , Dalmatis, & IS clauis longe lateqtie imperitabar, consobrino ipsius, vel, ut alii volunt , fratre , Andrea , Apuliae regnum tenente ἱ quem paulo post

202쪽

uxor Ioanna,vi totius Obscoeno indulgeret genio , per Italos amatores necari iussit.Quo prae tristi nuncio Ludovicus, multorumque agri Neapolitani Procerum literis,haud

difficile persuasus,vltricem in perduelles illos suscepit expeditionem. Ea autem felicitate rem gerebat , ut, profligata Ioanna, primo eius aspectu reluctantes Italos dicto secerit audientes. Deleuit mox obstinatos, clementissime ve in horrendi facinoris auctores animaduertit. Quum pacatae res prae se tiam eius amplius non desideraret,

reditum parat ei relicto ibi Stephano,vayuoda Transsylvano,alii spiritus viro, cum validis equitum peditumque copiis , ut regnum itilud ab Ungaria remotum , & d fendi & in ossicio comode cotineri possit. Absente Ludovico, alius se regio opponebat praesidio Ludovicus,Tarentinus videlicet, quo cum Ioanna secundum inierat matrimonium , & recuperandae dignitatis

203쪽

r o Reuolutiones seu occasustis causa nullum non mouebat lapide. At inuicta Transsylvani prudentia , incredibilis in Regem suum fides , facile impetum ipso-ς iam sustinuit. Clementis tandem septimi huius nominis, Maximi Pontificis intercessione,bellum hoc sopitum est. Iisdem temporibus Franciscus Carrarius , Patauinus Princeps , amicitiam Regis & auxilia demeritus, Venetis negocium facesiit, Duce praesertim Stephano supra memorato;ad Riuoaltum usique primus mortalium penetrasse sertur. Magnam hominum opinionem sibi Vayuoda peperit, postque

tot pericula & labores, praemia non exigua expectabat ; Verum, secus ac sperauerat, Rex omne ei abdicauit imperium, quod alienam in regno potestatem periculosam sibi suturam iudicaret. In eius locum surrogatus est Nicolaus Be-beci filius; Π nssylvanus tametsi non mediocriter Ludovici confusus ingratitudine , rem tantisper

dissimulauit,

204쪽

Transsi norum. I I

dissimulauit, dum fato suo Rex defungeretur. Voto tandem potitus

suo, Mariam Reginam , Ludovici filiam, Sigismundo Bohemiae Regidesponsatam, solio turbandam statuit. Praecipuos Vngariae Proceres ad suas pertrahit partes, qui beneficiorum defuncti Regis immemores,mulieris regimen abominabantur , dc, misso Zagabriense Antistite, Carolum paruum Andreae Ap , liae regis filium prolixa oratione inducunt, ut ad capessendum auitum Ungariae regnum veniret , Accepit oblata Carolus , & non contemnenda manu Budam versus coxendit. Nec Maria cum amicis, Nicolao Gara praesertim, regni Palatino , suis rebus deerant. Verum Stephanus Vayuoda Transsylvanus injuriam viturus antiquam, rejecta Regina, Carolo regnum tradit.

Breve autem c ut solent violenta adepti gaudium erat imperi j, quippe Palatinus per Blasium Forgais noui Regis caput ingenti machera sindere

205쪽

1 1 Reuolutiones seu occasus

findere curauit; atque sic, euocato

Praga Sigismundo , Regina in integrum restituitur , hostes vel caeduntur, vel in gratiam recipiuntur, aut profligantur. Stephanus cum suis sectatoribus, extremis compulsus , ad Bajazetem , Turcarum regem, tabellarios mittit, clamque de filiae nuptiis agit, ea quidem conditione,ut generum, ad eij ciendum Panoniae regno Sigismundu, opibus & auxiliaribus copiis iuuaret. Rem per inter nuncios eo deduxit , ut sub spe assinitatis oblatae, quam tantopere profanus ille Barbarus appetebat, nonnullas Turcarum legiones, ad labefactandas Sigismundi vires , inter Savum &Drauum induxerit , Vnde magna Vngariae appendicibus calamitas inferebatur. Atque hic primus est Turcarum inferioris Pannoniae ingressus, non minus Ungaris, quam - Graecis , nisi improuisa Stephani caedes anteuertisset , exitio futurus. Sic, inquam, uno errore & Graecia

206쪽

& Ungaria petiere; ista quidem incautior, quod funestis vicinorum euentibus doceri noluerit ; illa vero imprudentior , quod ciuilibus suis confusionibus auxiliaria insuper Turcarum arma addiderit, nes.cia , in euocantem cui Florentinus ait) alienae potentiae copias , nunquam non else perniciolas et quandoquidem iis fractis, euersum ; victricibus , captiuum te senties. Sigismundus postea Rex, ut Bajaze-

tis componeret insolentiam , justo in eum proficiscitur exercitu, temeritate autem quorundam mercenariorum Burgundiae militum,intempestiue hostes aggredientium inferior euasit, & castris exutuS,cum paucis fuga salutem inuenit. Albertus primus Austriacae domus Ungariae Rex, Sigismundi successor , memorabile contra Turcas

nihil egit ; Mors eius sine liberis, tametsi grauidam reliquerit Elisabetha, cruentissam uetiuile Ungaris est operata bellisi; Hinc orti sui Hugari

207쪽

I Reuolutiones seu occasus

gari Germanici Quidam enim Pr cerum, quos inter Duxerat Iohannes Hunnyiades Corvinus, & Nia colaus Vinachi, incerto puerperio diffisi , Ladis alim , Casim iri Poloniae regis fratrem , euocandum arbitrantur. Quidam vero dilati nem rei urgent. At obtinuit pars prior, & splendidam decernular Legationem, quae La dissao Regni οὐ ferret habenas. Nondum Cracco- viam milli venerant, quum felicis Reginae partus nuncium habuere,& a praecipuis Elisabethar asseclis Ladisiao Gara , Banato , Iohanne Philippo , Corago, Andrea Both,& Henrico Thamasti, Vayuodae filio , abrogatione suscepti muneris,

reuocantur. Aduersa autem parte animati, tantae rem opinionis finiunt , & Polonum Budam deducunt. Inter ipsa mox inaugurandi solemnia Reginae 3c pupilli fautores hostiliter quasdam regni prouincias ingressi, Ioannem Hunyia - ,

dem Nicolaum Vilachi, qui

compescendae

208쪽

Transsis an orum. I S

compescendae seditionis causa illuc prosecti erant) offendunt; fit acris ibi pugna,& multo sanguine inclinantur illi, palantesque caesi fugatique , regiis praeda fiunt amicis. Amurales Turcarum Rex, qui primus Iani Zerorum ordinem , maximo nostro malo,inuentauit,ex mu- tuis Ungarorum armis occasioneriacta, Albam obsedit, urbem Pannoniae haud postremam, virtute tamen praesidii , & Ioannis Ragusini

viribus uniuerso sere amisso exercitu,repulsus est. Maximam opum Turca hominumque perpessiis jacturam repetita expeditione , quacunque licet parte , Ungariae Regnum incursat, & tantispec se, ro 3c flammis grassatur, dum Ioannes Hunnyiades Corvinus , locorum praefectus, instructa acie obuiam ei processit, unoque impetu infestissi- ninna protrivit hostem.Non exigua res ista Corvino peperit momenta,

quo iam formidabilis non modo intra fines coercendo sed cladibus

209쪽

146 Reuolutiones seu occasus

etiam afficiendo Turcam represserit. Neque Amurathes suis defuit, quod Isaachum , callidissimum &multae audaciae hominem virtuti illius opposuerit, qui cedere Christiano inglorium esse ratus, perpes tuis Ungaros exercuit velitationiabus. Similiter Mezethus, rei bellicae clarissimus , e Moesia squam , deuicto Georgio Despota , Turcae ceperant) erumpens Transsylia niam multis legionibus invadit, incendio & direptionibus cuncta

complet. Ioannes,audito illius aduentu, in prouinciam properat, at in tanta militum trepidatione n que cogere copias, neque inhibere

validissimos hostes poterat. Ad Albam tandem Iuliam confugit, ubi cum Georgio Lepen Episcopo, deliberanda patria consultatur, dc

placuit, tumultuario exercitu fortunae periculum facere. Iam Turcae . appropinquabant, qui lustrata maxima regionis parte , praeda tam hominum quam bonorum onusti, cunctan

210쪽

Transfluanorum. Is

cunctantius iter faciebant. Quum Ioannes cum Pontifice ex urbe quoquoversus praeter incendia &eiulatus nihil prospectarent, miseria pietateque ad pugnam succens , Turcis stametsi temere Oc- cur surum se uterque intelligeret, pulcherrime tamen mori, quesnprouincialium caedes, & calamitates tolerare , maluit) obuiam prodeunt. Incauti prae nimia ulcisce di libidine iter faciunt , nullis speculatoribus neque celeribus prae missis equitibus,quadrato agmine, ad Diui usque Emerici villam perueniunt. Callidius rem Me Zethus egerat, in proximas , quae circum-sdebant, convalles , equitatum dimi serat, insidias item clandestinas intenderat, quum ad insidiarum loca peruenisse Vngaros , in convallibus delitescentes sensissent, ex improuiso consurgunt, ingentem in eos impetum faciunt,quem tympanis ac clamoribus iuxta augent. Ioannes & Episcopus, visa circum

SEARCH

MENU NAVIGATION