장음표시 사용
291쪽
kot2io Statibus Turcisque commendatos recipitur cofirmaturque. Iuvenis iste Princeps aperte gloriabatur, se per artes Politicas senem Rahotaium delusisse , ac vanis minis Regni fasces ei extorsiste.Quum multa tribueret ingenio , primo in
confidentiam sui , dcin' in soluti pudoris sentinam delapsus passim
Magnatum matrimonia inuolauit, violauitque virginitates nobilissi-rnarum puellarum ; ad speciosae formae sceminas expugnandas suos habuit emissarios ; adeo ut viles. etiam rustici Principe iter faciente, in templa aut loca munitiora filias suas absconditum irent; quod, quum ad aures suas appelleret, e si is , cachinno sibi gratulatus est, tantum abest , ut erubuerit. Cibinium nil tali ciuibus somniantibus dolo cepit, unde Viros , quoS numero suorum superauerat eiecit urbe, impie retentis ipsorum V Xoribus ad abusum ; Foeminae enim Ct iniensitim amantur ut bene paru
292쪽
lidae. Increpantibus illum Theologis, praetexuit injurias Andreae Ba-: thori, quem acie fusum Cibimenses intra moenia recipere recusau rant, Clemens, inquiens , vindiet egenus est, propter dc sertum & trucidatum Fratrem multiplicare urbem. Q ium autem Proceres diui na humanaque in Patria confundit viderent , conceptis in illum odii; ad Portam Ottomanicam questum mittunt ; quo percepto insidias metuens, Vara dinum secelsi, ubi extra arcem recreandi animi cauta carpento vectus paulo post a Duo
bus Nobilibus est nter semis. Atinque sic ignobili clausula nobilissimam & Illustrem Bathoriorum familiam finij t. Huic suffectus est in Impetin Bethlen Gabor Hungarismus praenomen nomini postponiti Princeps magnanimus & felix. qui terrorem δί exercitu ad Viennae usque moenia duxit,quum Turcarum indulto Boliemis fidei suae cognatis opem
293쪽
ferret, ac Hungariae Regnum Austriacis eriperet, restitueretque gloriosis proficuisque conditionibus. Pacati vir ingenij descendit unde multi malunt deiici. Obijt anno viis gesimo nono summo Regnicolarudolore. Post aliquot contentiones Medgyesimi , Catharina Princeps domus Brandeburgicae consignauit Regnum Stephano Bethlen, defuncti Principis fratri, Qui & eximia pietate suffragia Statuum,& ingenti erga Turcas fide, confirmationem, diu meruerat. At ingenuitate suam caterua ambitiosorum
simplicitatem rata) contempsit Ipse etiam in sinu serpentem deprehendens , spreuit magis , in tanta hominum perfidia , quam projecit fasces , 5 sine sanguine Rahotetios admisit. Saepe illum dixisse ferunt, Poenituisse A sopicas ranas , quod pro trabe Rege flagitassent in paludes angue. Itaque Georgius Ra-kotai qui sub Gabriele Bethlenio Dux fuerat haud obscurus, aO ea
294쪽
parte Hungariae valde potens, principatu obtinuit rita inauguratione. Regnum suu mira dexteritate auspicatus est, ingenti aliquandiu periculo suspensus, dum in eo se co- firmaret; Fudit, fugauit, & in perpetuos carceres inclusit suar dignitatis praecipuos Authores, ingrata quidem gratitudine , sed optimo suas res stabiliendi consilio. Expeditiones in gratiam Protestantium in Hungaria egregie finiit, utilitatis consecutub parum ; odium Ferdinandi sibi conflauit ingens,quod filium suum successerem oppressit, commendauitque ob id Bizantij ;armauit affectus suos prospero eue- tu;modestiam sibi naturalem ad co-trarios fines coegit ; ut jam non obscure anhelaret Coronae Poloniar ;propter detentum Suecis Ferdinandum etiam speraret. Anno quadragesimo octauo tot periculosis meditationibus in melancholiam demersus, shanc frequentissima venatione distellabat) expirauit. Ei: surrogatus
295쪽
et 3 a Reuolutiones seu occasus
surrogatus est in Regno Filius natu maior Georgius, Princeps erecti
sus, qui totam Europam nostris calamitatibus & suo fato compleuit. Iste Patris consiliis instans ami- cos quaerebat in Polonia ; In adjacente Moldauia bellum felicitet intulit Basilio Principi : qua victoria, gradum maximum ad Diadema Polonicum se superasse existimabat ; atque adeo quidam Procerum coeca spe eius animum impleuerant, Vt, postquam Matthiam Principem Valachiae , periculo seditiosorum , stipendiariorum S gementorum liberasset, commessationibus magis quam consultationi bus indulgeret, ignarus Principales honores mediis in ignibus esse, ignemque multo li ore extingui. Tandem quum Suedi premerent
Sarmatas, occasione arrepta, con-
, festim expeditis armis coductisque Cozahorum copiis, cum plerisque Nobilibus in Polonia se cum Carolo i
296쪽
toto Gustauo Rege coniunxit; Ubi, quod fecit scribent Poloni ; quod
passis est Trans sylvani centum an nis lugebunt. Praecipua Daciae Nobilitas deuenit in compedes saeuissimorum Tartarorum , quibus Poloni & Cozahi ipsos tradiderant. Raho Eius cum paucis lectissimis - Vix Tartarorum manus elapsus a Polono Duce vitam & libertatem multis precibus dis indecora pa- ctione obtinuit. Transsylvaniam
redux inuenit eam viduam , lacrymantem , confusam, dc quod erat maximum Turcarum indignationem , qui Statibus repudiandum Raholetium imperabant i, quibus se explicare desperans , suppressit dolores & assensit in Francisci Re dei novi Principis electione. Quod iterum retrectans Medgyessini coegit Status coeptis de istere ac se Principem coli ; Hinc orta ardens Turcarum ita vindictaque i hinc bella ciuilia atrocissima ac discordiaei dum alij Patriam, alij amarent Principem.
297쪽
Principem,quidam e communi miseria sortem & fortunam sperarent; Ita mirum non est,si,rebus in hunc modum confusis, inenarrabiles ruinae euenerint, imo maxime mirum quomodo extremae afflictiones deuoliti potuerint. Igitur Turci vi Transsylvanos dicto facerent audientes , post multas minas a Roxoletio &eius amicis contemptas, cum octoginta millibus Tartarorum, Anno quinquagesimo octavo, per Valachiam irrumpunt, caede, incendio , praeda , maximam Proinuinciae partem deuastant, Urbes taxant, & , quod maxime deplorandum, quadraginta millia Transsylvanorum in aeternam captiuitatem
abducunt. Postquam autem Achatius Barcetai & Ioannes Lutsch Tartaris occurrissent , supplicatum ; desisterent ab internecione afflictae gentis, paratos esse Reg-nicolas imperata facere ; ita deflexerunt a Patria inauditas aerumnas. Ibique nominatus in Principem Barc Zaius
298쪽
Barcetatus, & absente Rahoigio, qui appellente periculo in Hungasiam profugerat , a Statibus etiam eligitur ratiliabeturque. Rahotzius inglorium ratus pati in sede sua, eum qui Patri eius in vili ministerio fuerat, Barcetato illusit, & recessis Turcis aperto marte illum persecutus est , Vicissim iste audax& in Turcarum tutela certus , dc, ut aiebat, legitimae electionis conscientia innocens , Vbi pollet, Ra-korianis oberat. Quum autem Barcetatus Princeps in exhausta Pa- ista iustos exercitus alere non vellet , ac eapropter insolens Rakoetius vane multas victorias sibi promittens, hostem suum fundere non posset, ac in tanta hominum expectatione coepta nunquam deserere nisi mortuus constituisset, decreuit
aggredi Barcetatum insidiis. At istexe intellecta cum mille quingentis Genietaris & praecipua nobilitate suarum partium in Cibinium urbem
299쪽
bem mu ni ti ssimam se includunt. Quam exteplo Rahotrius obsidi ne stricta cinxit; ut, expugnata Vrbe , ac sperabat, & hostes suos in compendio trucidaret, & inexpugnabilem belli sedem, si in suas manus deueniret, magno animo teneret. Cibinienses ob insperatam rem attoniti , & parum praeparati ad alendos tot hospites , quae in arbitrio ipsorum amplius non erant, malui sent praevisa. men Amplis, simi senatus consilio, praecipue Vigilantissimi prude tissimique Con- stilis Andreae Melteteri de Verth, . industria, cuius virtutes gener ego per modestiam aliis stringendas re- . linquo) ciuium etiam sortitudine, ingenti constantia , tanto periculose explicauerunt; quod a sapientibus erat desperatum ; dum intra moenia haberent mille quingentos
hostes naturales Turcas, foris autem ingentem coronam famelicorum Hayducorum, totam insuper
300쪽
Transfluanorum. 23 7 Transsylvania infensam ; quae aegre serebat Genigeros Cibinium admissos, cuius possessione s uti des peratis omnia facilia sunt ) toti Transsylvaniae jugum imponi potuisset. Dum ad Cibinium sex menses haereret Raholetius , missus est SEeydi Bassa cum exercitatissimis Turcis liberatum obsidione fratres ac Barcetatum Principem ἱ quo appropinquante RakotEius nocte obsidionem soluit & hosti aduentanti ad Claudiopolim occurrit, consertoque proelio atroci post qua egregie aliquandiu pugnasset, inclinatus clade magna amisit exercitum, ipse vulneratus , Varadinum ded chiis , post aliquot dies extinctus
est. Ferunt ante mortem , quoniam
irreconciliabilem sensisset Portam Ottomanicam, Filium Franciscum comendatrasse tutelae Leopoldi Imperatoris imo subolfacto, Turcae, ad leues suspiciones prompti, crediderunt Varadinum arcem ab Austriacis