Sacrosanctum Concilium Tridentinum cum citationibus ex utroque Testamento, juris Pontificii Constitutionibus, aliisque S. Rom. Eccl. Conciliis, ultima hac editione quam absolutissimum cui accedunt ad calcem 26. juris antiqui Constitutiones, quae nomi

발행: 1758년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

D. Provideatia Papae Quarti . . mper executione Concilii , & litterarum eiusdem Sanctis contra Archiepiscopos, & Episcopos, Praelatos, & alias personas Ecclesiallicas non residentes in eorum Ecclesiis.

Motu propria, &c. cum tam per sacrosanctum oecumeni eum Concilium Tridentinum, quam etiam per nostias litteras sve bullas, etiam dela per emanatas, & inter alias sub Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae I 364. 7. Kalend. Decembr. Pontificatus nostri anno quinto mandatum sit omnibus Episcopis , Archiepiscopis ,&aliis, quibus

animarum cura commissa est, oves suas agnoscere, pro eis sacrificium offerre ; verbique divini praedicatione, Sacramentorum administratione , ac bonorum omnium exemplo pascere , pauperum , aliarumque miserabilium personarum curam paternam gerere, & signanter munera pastoralia,&eis diligenter incumbere, &assallere , aliaque facere , quae in dicto sacro Concilio,&in dictis nostris litteris, sive bullis continentur. Quae Omnia nequaquam ab eis praestari, & adimpleri possunt, cum gregibus non invigilant, neque assistunt, sed mercenariorum more oves deserunt,& propterea debuissent, & deberent omnes. & singuli Episcopi, Archiepiscopi, & alii in dignitatibus Ecclesiasticis constituti,& praesecti , & quibus animarum cura existit , iuxta divina

praecepta, &praedicti Oecumenici Concilii, ac praedictarumn strarum literarum, seu Bullarum vim . formam, continentiam , i& tenorem ad eorum respective Ecclesias, Dioeces ac alia beneficiae, quibus personalis relidentia requiritur ad effectum in eis personalem residentiam faciendi, sese contulisse, ac omnia,& singu-Ia in eisdem praeceptis, Concilio, & literis , sive bullis respective contenta adimpleu;sse, &obseruasti. Attamen, sicut accepimus, multi, & multi praefatorum praeceptorum , & mandatorum contemptores,animarumque suarum, propriaeque salutis

immemores, in dictis dignitatibus Ecclesiasticis, quibus cui animarum imminet,ac Episcopalibus,& Archiepiscop. te spective R 4 csu

292쪽

'conitituti praemissa facere , & adimplere hactenus minime curarunt, sed distulerunt, & differunt in grave animarum suarum, gregiumque sibi commissorum periculum,& ovium suarum

perniciosum exemplum,& scandalum sententias, censuras,& pa nas propterea sibi inflictas temere . & damnabiliter incurrenda . Quae omnia cum non sint conniventibus oculis, aut impune prae-etermittenda, sed graviter, ut caeteris transeant in exemplum, cum iam per tot menses inobedientes fuerint, censuras praefatas

sustinendo , Motu proprio , & ex certa nostra scientia, deque ρο- testatis nostrae plenitudine ; Dilecto filio nostro Alexandro Riario

Camerae Apostolic. generali Auditori, cui alias etiam , seu prae decesseri suo vivae vocis oraculo commisimus, ut dictos Episco- vos, Archiepiscopos, & alias personas ecclesiasticas animarum curam habentes , non residentes, poenas praefatas in dicto Concilio , & literis si ve Bullis nostris contentas incurrisse declararet ,& ad illarum effectualem executionem , aliaque gra Viora pro- Cederet : tamen quia nonnulla monitoria contra certos Episcop. &allas personas praefatas in vim ae mmissionis nostrae huiusmodi sibi factae tunc decreverat, & relaxaverat, ne in posterum de illitis jurisdictione dubitari contingat , denuo eidem Auditori nostro nunc officium Auditoratus exercenti auctoritate nostra commitetimus, & mandamus; quatenus statim contra Epis. Archiep.& alios quoscumque Prelatos, tam in Urbe , quam alibi, & ubique locorum existentes, & in propriis Dicec. non res de n. constito

ibi quantum lassicere videbitur summarie, simpliciter, & de plano , sola veritate inspecta, & manu regia de inobedientia propriatisque ad sententiam exclufive procedat, & deinde nobis reserat, ut nos in Consistorio nostro secreto,de fratrum nostrorum consilio ut moris est,ad sententiam privationis,&depositionisPraelatorum inobedientium hujusmodi procedere valeamus , prout procedere intendimus: quo vero ad alios curam animarum habentes usaue

ad sententiam inclusive procedat , & exequatur iuxta formam , & tenorem dict i concilii,&literarum nostrarum praedictarum, cum eisdem facultatibus, ut se p. ac alia faciat , &exequatur, prout in dictis literis, sive bullis continetur , cum votestate citandi , inhibendi, excommunicandi, suspendendia divinis, declarandi , interdicendi, aggravandi, re aggravandi, carcerandi, & brachium saeculare decernendi, relaxandi, & exe. quendi, aliaque faciendi necessaria quomodolibet, & opportuna, .

contrariis quibuscumque non obstantibus,&quod praesentis nostri

Motus proprii sola signatura iussiciat, ac ubique fidem faciat, in

293쪽

- . . BULLA PII IV.

Iudicio. & extra; regula contraria , & aliis quibuscumque, quibus omnibus expresse derogamus, non obstantibus. Placet Motu proprio I.

Praesentetur P. Amerin. Reaeens,

BULLASS. D. N. D. PII PAPAE IV.

Eevocatoria privilegiorum , exemptionum , immunitatum . facultatum , conservatoriarum , Indultorum , Confessionali- . um, Maris magni , & aliarum quorumcumque similium gratiarum quibuscumque loeis, & personis concessarum , in his, in quibus statutis, & decretis laeti Cone illi Tridentini

ta Contrariantur.

Pius Episcopus, ferυus ferisrum Dei , ad perpetuam

rei memoriam.

JN Principis Apostolorum Sede meritis licet imparibus, divi

na dispositione constituti,nihjl nequa universali Ecclesiae curae, L solicitudini nostrae commime salubrius . neque injuncto nobis Apost. servitutis ossicio decentius praestare possumus , quam 'uod providentiae nostrae ministerio oecumenicum Concilium ridentinum , sicut nostris potissimum auspiciis, summaque sanctarum Patrum concordia per Dei misericordiam feliciter absolutum fuit; ita per universos qui Christiana pietate censentur, ubique suscipiatur,& remotis quibuslibet obitaculis, ab omnibus lae qualiter observetur. Cum itaque in eodem Coneilio quam plurima salubria , & ad universalem morum resormationem valde uti lia decreta , atque statuta , maturo Praesentium ipsorum examine Praecedente , sint edita, quibus multa, atque diversa privilexi , exemptiones, immunitates , dispensationes , facultates, conservatoriae, indulta,&, ut vocant, Confessionalia ,&Mare Magnum, & aliae gratiae, quae variis tam Cathedratibus etiam Metropolitan. quam Collegiatis Ecesesiis , Monastem s.

294쪽

Conventibus, & aliis Religiosis, etiam Fratrum Mendicansum domibus, & ordinibus, nec non sancti Spiritus in Saxia, Sancti Ioannis Lateranensis, ac in curabilium de Urbe , Sancti Antonii. Viennen. & Sancti Bernardi, Iure n. aliisque Hospitali, Μilitiis, eorumque Capitulis, & Conventibus , ac Universitatibus, etiam Stumorum generalium Collegiis, tam *cular. quam Ecclesiasticis, Confraternitatibus, Societatibus, &tami Principis Apostolorum de Urbe quam aliis Fabricis, S. Cruciatae, aliisque piis locis, operibus, necnon Patriarchis , ArchiepiscOPis, Episcopis, Pr latis, Abbatissis, Prioribus, Prs positis , Maliis Ecclesiasticis , tam stcularibus , quam diversorum ordinum, .& militiarum, regularibus, ac etiam laicis cujuscumque dignitatis,. & ilatus, ac gradus, & excellentiar, ac etiam Ducali, Regia ,& Imperiali dignitate fulgentibus utriusque sexus personis, necnon aliquibus Notariis, o etiam de Latere Legatis, atque Nunciis, tam perpetuo, quam ad tempus per plur SROmanos Pontifices pωdecesseres nostros, ac nos, & Sedem.Apostolicam, ejusque Legatos hactenus etiam Μotu proprio ex certa

scientia , ac de Apostolicς potestatis plenitudine , seu etiam Im- Peratorum, Regum, Ducum & aliorum Principum contemplatione, & intuitu, etiam de Fratrum consilio, diversimode, variisque temporibus in genere, vel specie, ex quavis honesta causami cessae, & etiam pluries confirmata , & innovata fuerunt, in plerisque contrariantur. Nos, quibus in primis cordI est tam sancta , &Ecilesiae Dei saluberrima decreta, suos, ut puest, effectus ubique consequi , & ab omnibus obedienter observari, Privileg. Exemptionum, Immunitatum, Facultatum . Conservatoriarum , Indultorum , Confessionalium, Maris magni , & aliarum gratiarum praedictarum , ac quarumcumque Apostolicar. & aliarum literarum desuper confectarum , processu umque', decretorum, & aliorum inde secutorum tenores, ac si de Verbo ad verbum insererentur, presentibus pro sum cienter

expressis, & plene insertis habentes , Motu proprio ,& e X certa scientia, ac de Apostolicae potestatis plenitudine, quod eadem omnia & singula privilegia, exemptiones, immunitate S, facultates , dispensationes, conservatoris, Indulta, Confessi ualia, Μare magnum,& aliς gratis in his omnibus, & singalis, in quibus illa ita tutis,&decretis Concilii huiusnodicis

tramantur, ipso iure revocata, cassata , & annullata, ac ad ipsius Concilii termicos atque limites reducta sint, & esse censean tur, nec quidquam adversus ipsa decreta, di statuta , quominus

ubique , & apud omnes observentur, in aliquo suffragari posse,

295쪽

A ULLA PII IU. 267

posse , sed ea perinde haberi & reputati debere, ac si nunquam

emanassent , auctoritate ApolL tenore praesentium declara mus, ac etiam statuimus, & ordinamus, decernentes nihilominus omniae & singula, quae vigore privilegiorum xemptionum , immunitatum, & dis pensationum, facultatum. Conservatoriarum , Indultorum , Confestionalium ,&aliarum quarumcumque gratiarum hululniodi mit id tempus, quo Conci l. obligare coepit, sadta , & gella quomodolibet fuerunt , & in p. iterum fient, in his, quibus dicti Concilii decretis adversantur,

nulla, invalida & irrita esse , censeri, ac nemini, etiam quantumlibet , ut prς fertur, qualificato, tam in soro quod aiunt) Bri, quam conicientiae suffragari posse , & debere. Et ita per quoscumque locorum ordinarios, aliosque Iudices. & Commissarios quavis aufforitate fungentes, etiam S. R. E. Cardinales , sublata eis, di eorum cuilibet quavis aliter judicandi facultate, in utroque foro judicari, & definiri debere . ac quidquid lacus a quoquam quavis auctoritate scienter, Vel ignoranter attentari contigerit, irritum , di inane decernimus . Non. obstantibus praemissis ac constitutionibus , & ordinationibus Α- poliolicis, ea telisque contrariis quibuscumque . Nulli ergo h minum liceat hanc paginam nostri declarationis, ita tuti , Ordinationis , & decreti infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri,. & Pauli Apost. ejus se noverit incursurum . Dat. Rom. apud Sanff. Petrum, Anno Incarnat. DOm. 1363. I . Kal. Martiti Pont. nostri anno sexto .. Caes. Glorieriug ἀP Episc. Narnien..H. CumFuωAnno, a Nativitate Dom. I 363. Indi ει 6. die vero et 4. mensis Febr. Pontificatus Sanct. in Christo Patris, & D. N. Pii, Divina Providentia Pape IU. anno ejus 6. Retroscript liters fi post. astixi , & publica is fuerunt in Acte campi plorς ,& valvis. Cancellaris Apollol. per nos Nicolaum de Μatthgis, & Camillum Cherubinum , Sanctis. D. N. P. C

Antonius Clerici me ister Cursorum ..

296쪽

ORATIO

Habita in Sessione nona, & ultima lacti Concilii Tridentini.

Celebrata duobus continuis diebus I. oe 4. Decemb. is 63. sub Pio Quarto Pont. Max. A. R. D. Hieronymo Ragaetetono . Veneto, Episcopo NaZianzeno, & Coadjutore Fama gust. Hic summatim recensentur omnia in Concilio Trid. deinfinita , quae ad pie credendum, m ad bene

Diυendum pertinent.

A Udite haec omnes Gentes, auribus percipite omnes, qui habitatis orbem, rridentinum Conci l. iamdiu coeptum saliquando intermissum , distractum varie . atque divulsum , hune demum singulari Dei omnipotentis beneficio , summa , atque incredibili omnium ordinum , ac nationum voluntatἐconnectitur ,atque perficitur. Dieς hare quidem felicissima Chrisiano populo illuxit, in qua templum Domini disturbatum frequenter, ac dissipatum reficitur, & absolvitur: & nivis hae

una honorum Omnium ex maximis, ac diuturnis turbinibus, atqde fluctibus tuta in portu collocatur , quam utinam conscendere nobiscum ii voluissent, quorum in primis gratia haec ipsa navigatio instituta fuit . atque aedificii hujus construendi participes extitissent , qui luc nobis negorium exhibuerunt tmajoris nunc profecto laetitiae causam haberemus. Sed nostra id certe culpa non accidit.

Nos Urbem hanc in Germaniae faucibus , id est, in domibus illorum sere liminς positam elegimus , nos custodiam nullam nobis, ne suspicionem illis aliquam minus liberi loci daremus, adhibuimus: nos eam fidem publicam illis concessimus , quamsbi ipsi composuerunt : nos hic illos perdiu expediavimus,

neque hortari, ac rogare unquam destitimus, ut ad veritatis lucem cognoscendam accederent. Uerum illis etiam absentibus satis , ut puto , a nobis consultum est . Etenim cum duo essent, in quibus aegris, atque infirmis illorum animis medicina fuit adhibenda . alterum fidei Catholicae , ac vere Evangelicat illis in rebus, quae in dubium ab ipsis vocantur, quaeque oppor

297쪽

ORAT. R. D. HIER. RAGAZZONI. 160

tunae his temporibus viderenturi, explicata , & confirmata, disjectis omnibus , ac disspitis errorum tenebris , doctrina , alterum disciplinae ecclesiallicae , cujus potissimum depravatione illi te a nobis defecisse assirmant, restitutIor utrumque, quantum in nobis suit , pro temporum horum ratione , cumulate praei Itimus .

Principio enim sancta haec Syn. facta ex laudabili majorum

noli rorum consuetudine suae fidei professione ) ut quoddam quasi fundamentum futuris actionibus poneret . & quibus testimoniis, atq; praesidiis in dogmatibus sanciendis nitendum esseti, Ostenderet, veteris, ac novi Testamenti libros, qui essent sine ulla dubitatione recipiendi, antiquorum Conciliorum probatis simorum exemplo pie, & prudenter enumera vl t, ac , ne de ver bis quidem ulla ex variis versionibus oriri posset difficultas , certam , ac definitam de Graecis , & Hebraeis translationem approbavit . Hinc omnium haeresum caput, atque arcem aggrediens , de humanae naturae corruptis initiis ea statuit, quae veritas

ipsa , si loqui po set, exprimeret . De justificatione deince es

res magna , & cum ab antiquis , tum a nostri temporis haereticis mirum in modum oppugnata ea definivit, quibus& per uiciosissimis eo in genere Opinionibus Occurreretur , &recte sentiendi ratio miro quodam ordine , atque admirabili sapientia ut in illis Dei spiritum facile agnoscas demonstraretur. praestantissimo hoc post hominum memoriam decreto haereses fere universae jugulantur &quasi caligo Sole , discutiuntur, ac dispelluntur , eaque claritas , isque splendor veritatis apparet , ut tantum lumen , quin videat, dissimulare jam nemo possit - Subsecuta est salutaris septem divinorum Ecclesiae Sacramentorum tractario ,' primum simul de omnibus, post de unoquoque separatim . Hic vero quis non videt, quam distincte, explicite , abundanter illuminata, & quod caput eit vere tota coelestium horum my steriorum ratio contineatur Quis in tam magna, multiplicique doctrina, quid aut sequendum, aut fugiendum sit , pote it ullo modo desiderare ρ quis in illis Omnibus errandi locum , aut Occasionem inveniet ρ quis denique de Sacramentorum horum vi, atque virtute dubitare impo Ierum poterit, cum gratiam illam, quae illis ipsis, quibusdam quasi ii illicidiis , in fidelium quotidie mentes illabitur, tunc nobis anuisse tam copiose perspiciatur Accesseruat ad

haec de sacrosancto Missae sacrificio, & de Communione sub utraque specie , & baptismo parvulorum decreta, quibus quidem nihil sanctius . nihil utilius, ut de caelo lapsa, non ab hominibus

298쪽

C ONCIL TRID. - composita videantur . Adiungitur his hodie certa de Indulgentiis, de Purgatorio , de sanitorum veneratione , inUocati ne; imaginibus; & reliquiis doctrina qua non solum haeretic rem fraudibus , & calumniis obsistetur , sed piorum etiam

Catholicorum conscientiis plane satisfiet. Haec de rebus ad salutem nostram pertinentibus ψ que dogmata appellantur, fauste, ac feliciter erant perasta : neque aliud quicquam pri terea eo in genere a nobis hoc tempore expectabatum In eorum autem quibusdam aqministrandis cum nonnulla eiulant, qus non rite omnino , ac reste servarentur ι accuratissime Patres amplissimi curastis; ut pure illa,&caste atque ex more, initi tutoque majorum tractarentur. Ita omnem supersitionem , omnem quantum, omnem ut dicunt irreverentiam

a divina Missarum celebratione abstulistis , vagis, i notis. &'criminosis sacerdotibus sanctum hoc offerre lacrificium interdixistis, rei huius sacratissim g usum a privatis domibus, & pr fanis in sacra, . & religiosa loca revocastis e molliores tahtus &symphonias, deambulationes, colloquia , negotiationes a tem plo Domini summovistis: Ita Ecclesiastico unicuique gradui leges illae a vobis pr scriptς sunt, ut tradito illis divinitus ordine abutendi nullus utique locus relinquatur. Ita nonnulla Matrim nil impedimenta, quς ansam quasi quandam ad violanda Eccle- sis prςcepcidare videbantur removistis: facilem veniς consequendi viam minus legitime connubii foedus ineuntibus inter- vlusistis. Quid de fortuitis , tenebricosisque matrimoniis cod memorem Equidem ita sentio, si alia nulla causa convocanai

Concilium fuisset qus: multς; & maximς fuerunt) propter una clihane id omnino fuisse faciendum . Nam cum res h c ad omnes spectet, neque ullus in Orbe terrarum universo angulus repe-xiatur , quem labes φςc non invaserit; curandum merito fuissedi, ut communi huic malo csmmuni etiam consilio provideretur. Innumerabilium ; Patres sanctissimi , & gravissimorurn delictorum ad scelerum occasio prudentissima ista Vestra i. ac prope divina sanctione penitus ablata est ι & Christianς Rei p. gubernationi sapientissime consultum. Accedit ad hic utilis in primis, ac necessaria multorum in Purgatorii. Sanctorum venerationis. invocationis, imaginum , & Reliquiarum , atque etiam Indulgentiarum ratione abusuum interdictio, qui ipsarum pulcherrimam faciem inquinare , atque tu

pare mirum in modum videbantur . .

Δltera vero pars, in qua de labeati, ac prope cadenti eccle-

299쪽

fasica discipljna fulcienda erat agendum, diligentissime etiam absoluta fuit, atque perfecta . Eligentur in posterum ad Ecclesi

stica munera Obeunda, qui virtute, non ambitione praestent, qui que populi commodis, non suis inserviant,& prosint potius,quam praesint. Enunciabitur, atque explanabitur frequentius, & studiosius Verbum Domi ai , omni ancipiti gladio penetrantius. Aderunt suis gregibus , & invigilabunt Episcopi; caeterique quibus animarum cura commissa est, neque extra creditam sibi custodiam vagabuntur. Nihil cuiquam proderunt , aut ad impure & flagitiose vivendum, aut ad male , & perniciose docendum privilegia , nullum sine poena crimen, nulla sine praemio virtus relinquetur. Pauperum, & mendicantium sacerdotum multitudini optime provisum cst e certae unusquisque Ecclesar, statutoque Operi, unde ali possit. adscribetur. Avaritia, quo nullum vitium est tertius h pr sertim in domo Dei, ad ea omnino tolletur .' gratis Sacramenta omnia , ut par est, conserentur. Exlana Ecclesia plures , ex pluribus una, ut populi commodum,& ratio postulabit,constituetur. Eleemosynarum Qugllores ut appellant qui sua, non quς Jesu Christi

quaerentes,magnum nostrae religioni damnum, magnam infamiam

afferebant, ex Omni hominum memoria quod summae felicitatis loco ponendum est penitus evellentur . Hinc nostra praesens calamitas sumpsit exordium e hinc serpere infinitum malum , manareque in dies latius non desistebat, neque occurri illi adhuc multorum Conci l. cautionibus, ac provisionibus potuit. Quamobrem quis non nisi sapient: ssime factum dixerit. ut membrum hoc , in quo sanando diu, ac multum frustra laboratum est, ne reliquo corpori noceret, excideretur PPorro Deo cultus tribuetur purius , & accuratius, atque ita qui ferunt vasa Domini, mundabuntur, ut ad sui imitationem alios trahant. In quo praeclare illud fuit excogitatum , ut qui sacris essent initiandi , iis moribus, atque literis in unaquaque Ecclesia a prima aetate instituerentur, ut quoddam quasi virtutum omnium Seminarium illud existeret. Iam vero provincialibus Syn. resti tutis, Uisitationi b. ad populorum utilitatem, non ad querelam. & sumptum revocatis, tradita Pastori b. regendi suos, Rique pascendi commodius facultate, Poenitentia publica in usum revocata ; Hospitalitate tum ecclesiasticis hominibu s, tum

piis locis indicta; In curatis sacerdotiis conferendis, memorabili, ac pene coelesti ratione constituta , Beneficior. ut aiunt pluralitate sublata, haereditaria sanctuarii Dei possessione prohibita, modo excommunicationibus imposito, ac terminato, primis

300쪽

Judiciis iis in locis, ubi lites oriuntur, a stignatis, singularibus cem a minibus interdictis: omnium hominum, ac sacrorum in primis luxuriae, cupiditati, atque licentiae fraeno quasi quodam, quot excuti non facile possit, iniecto, Reg. ac Princi p. sui muneris diligenter admonitis, aliisque rebus hujusmodi prudentillima

sancitis, quis non videt, vestras vos, PP. optimi, hac etiam in re partes cumulatissime executos AEtum fgpe est in superioribus Conciliis de fide nostra explicanda, moribusque corrigendiς, sed nescio, an unquam diligentius, atque distinctius ' Hic pra sertim hoc biennio, ex omnium populorum, ac nationum, in qui. hus catholicae Religionis veritas agnoscitur,non solum Patres,led, Oratores habuimus . At quos viros P Si doctrinam spectemus,

eruditissimos, si usum , peritissimos, si ingenia, perspicacissimos, si pietatem, religiosillimos, si vitam, innocentissimos. Nu merus is quoque fuit, ut, si praesentes Christiani orbis considerentur anguillae, frequentissima haec omnium, quae antea fuerunt, Synodus appareat. Hic singula omnium vulnera detecta , mores expositi fuere, nihil dissimulatum est, nostrorum adversariorum

argumenta, & rationes ita tractatae, ut eorum tum causa, nota

nostra agi videretur . Tertium nonnulla, atque etiam quartum discussa , summa saepe contentione certatum , eo scit. consilio, ut quemadmodum igne aurum, ita quibusdam quasi iustitionibus Veritati& vires , ac nervi probarentur . Quae enim inter

idem sentientes , idemque spectantes discordia potuit existere Quae cum ita sint, licet optandum ut initio dicebam snmmopere fuisset, ut una cum illis haec agerentur,quorum potis.smum causa tractata sunt, absentium tamen etiam incolumitati,

atque saluti ita provisum est , ut alia ratione provideri, si a&fuissent, non potuisse videatur. Legant illi, quae de fide nostra statuimus, ut Cristianum hominem decet, humiliter ς dis lumen eis aliquod fulserit, ne laciem avertant, &, si vocem

Domini audierint, corda sua non obdurent. Ac si ad communem matris Ecclesiae complexum , unde se illi distraxerunt redire voluerint, clementiam sibi omnem misericordiamque tribuendam non dubitent. Sed praecipua illa ratio est, P. A.dissentientes a nobis animos conciliandi, consentientes in fide , atque ossicictretinendi , si quae hoc in loco verbis sancimus, re ipsa in no stris Ecclesis praestemus .Leges, etsi optimae sunt,muta Iamen res

est. Quid Hebraeo populo Dei i psius ore latae leges profuerunt Quid Lycurgi leges Lacedaemoniis , Solonis Atheniensibus ad

libertatem retineudam,quam ob causam erant conscriptae,utilitatis attuleret Sed cur lxterna, atque antiqua nimis commemor.

SEARCH

MENU NAVIGATION