Sacrosanctum Concilium Tridentinum cum citationibus ex utroque Testamento, juris Pontificii Constitutionibus, aliisque S. Rom. Eccl. Conciliis, ultima hac editione quam absolutissimum cui accedunt ad calcem 26. juris antiqui Constitutiones, quae nomi

발행: 1758년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

ὶ ae ad bene , beateque vivendum instituta, atque praecePta ex unius Christi Domini nostri vita , atque doctrina , desiderare aut possumus, aut debemus ' Quid autem fuit a maioribus

nostris omissum , quod eum ad recte sentiendirin , tum ad praeolare agendum pertineret Medicamentum quidem salutare compositum, ac paratum jamdiu habemus. Uerum, si morbum tibet expellere, sumendum est, ae per venas in omne coIpus diffundendum . Poculo hoc salutis nos primum inebriemur, Charissimi, α vivae, atque I quentes leges simus,& norma, aequasi quaequam regula. ad quam aliorum actiones,& studia dirigamur, atque ita sibi unusquisque persuadeat. nihil e Christianae Rei p. commodo , ac dignitate successiarum , nisi, quantum in se sit , studiose praestiterit. Id curandum nobis cum antea fuit, tum multa erit in posterum aeeuratius. Etenim si magistri nostri, ae Salvatoris exemplo Beere prius debcbamus, quam docere , Post Quam doguimus, quin faciamus , quae esse poterit excusatio Quis serrenos, ac pati poterit, si, cum non furandum esse demonstraverimus ipsi furemur Z si, cum non moechandum, moechemur Sanctos a Sancto Concilio. in noeentes atque integros integrita is Praeceptis,& innocentiae, firmos in fide, atque eonstantes a fidei nostrae firmata doctrina discedere minime eonvenit . Ac tales

quidem expectant nos populi nostri , qui nostrum iam diu re ditum sustinentes , ea se ipsi ratione consolabantur fore , vehanc temporis usuram maiori praesente studio sarei remus . sed fiet id a vobis, ut spero, Patres Sanctiss. diligenter, & quemadmodum hoc in loco secistis , ita etiam domi satis Deo, atque

hominibus facietis. Nune quod huius temporis est Deo

primum ipsi. maximo, atque immortali maximas, atque immortales gratias & agamus,& habeamus, qui non secundum Peccata, quae fecimus nos, neque seeundum iniquitates nostras retribuit nobis, sed diem hune laetissimum , quem videre multa concupierunt, nobis non solam videndum, sed etiam eelebrandum incredibili eum totius Christiani populi assensu, atque approba tione, sua magna benignitate concessit. Pio deinde IV. Summo no stro, atque Optimo Pontifici , gratiae perpetuae, ac singulares habendae sunt; qui, cum primum Beati Petri sedem ascendit, tanto Synodum hane instaurandi desiderio exarsit, ut in eo luas omnes curas , & cogitationes defigeret. Nuneios statim viros pro batissimos ad indie endum illis Nationibus , atque Provinciis Concilium misit, pro quarum in primis salute convocabatur. Hi Aquilonis partes prope omnes peragrarunt, rogarunt,obsecrarunt, obtestati sunt, tuta o maia , atque amica promiserunt, atque id

302쪽

etiam egerunt, ut in Angliam traiicerent. Legatos postm ilum Pietate , ac doctrina praestantissimos , cum interesse ille synodo, ut mirum in modum cupiebat, non posset, huc misit , ex qui hus duos quorum memoria in benedictione est ) statuta die . tametsi nulli fere Episcopi convenissent , hic esse voluit. Hi, atque additus ei paulo post tertius , novem menses, atque eo amplius ju- sum ad Synodum instituendam Episeop. numerum hoc in loco ni hil agentes expectaverunt,cum Interea nihil aliud Ponti sex ipse aut

ageret, aut meditaretur, quam ut Patres quam pIurimi, quam optimi, & quam primum huc accederent, & Christi ini nominis Reges

omnes , ac Principes suos nunc Oratores mitterent, ut eommuni omnium voto, atque consilio communis hare causa gravissima omnium, atque maxima tractaretur. Quid vero postea omni cura, se

Iicitudine, sumptibus praetermist,quod ad Coneilii huius amplitudinem, libertatem.& commodum pertinere aliquo modo videreturvo singularem Pastoris ac patris nostri pietatem, atque prudentiam summam etiam e iusdem felieitatem, cuius auctoritate, atqΗe auspiciis jactatum hoc diu , & agitatum Conci Ilum constitit, & eonis quiescit. Te Paulum III. te Iulium , mortuos appello , quamdiu , quantoque studio videre,quod nos videmus,exoptastis quot in eam rem sumptus,quot labores insumpsistis λ Quamobrem vere tibi, alisque ex animo, pie, sanctissime, ac beatissime. gratulamur, quod tantam tibi laetitiam,tantam tuo nomini laudem id quod maximum divinar in te benevolentiae est Dominus reservavit. quem nos precibus omnibus, & votis supplices oramus, ut te nobis incolumem, Pro Eeclesiae suae sanctae commodo, atque ornamento & quam et tissime reddat, & quam diutissime conservet is Serenissimo etiam Imperatori gratias agere,&gratulari jure optimo debemus.Ille potentissimorum Carfarum , qui propagandae Christianae Religionis miro quodam desiderio flagrarunt, animum, ut locum , referens, ur hem hane ab omni periculo liberam conservavit, & nos ut tutam , tranquillamque paeem traheremus, sita vigilantia perfecit, magnamque nostris animis seeuritatem assidua trium suorum Legat Ium summorum virorum praesentia,ac prope pignore attulit. Ille de nostris his rebus pro sua eximia pietate soli et tus mirifiee fuit,ille a se, atque a vobis dissentientes homines ex obscurissimIs, in quibus versantur , tenebris eruere, atque ad sanctae huius Synodi clarissimam lucem aspieiendam ad dueere, maximopere laboravit. R gum praeterea Christianorum , ae Principum in Conellio hoeamplissimis suis Legationibus ornando. ac suos vestrae auctoritati se se es submittendo, pia maxime voluntas prata nobis memoria prosea

quenda est. Iam vero quis est, Illustrissimi Legati, &Cardia qui is

303쪽

. obIs debere plurimum non fateatur Vos nostrarum actionum duisces optimi, ac moderatores extitistis. vos,ne nostra aut in dieendo, aut in decernendo libertas violari aliqua ex parte videretur, inereisdibili patientia, ac diligentia eurastis. vos nulli eorporIs labori ,

nulli animi contentioni pepere istis,ut ad optatum res exitum, quod alii multi vestri similes frustra tentaverunt,quam primum perdueeretur . in quo praecipuam quandam , ac propriam laetitiam habere , tu Morone Illustrissime , atque ornatissime , debes ι qui eum vigeissimo ab hine anno primum praeelaro huie aedifieio lapidem posuetis, extremam nunc manum, post alios multos huic operi arce hi tectos adhibitos , feliciter pro summa tua, ae prope divina sapientia, impones. Factum hoe tuum egregium, ac singulare omnium sermone perpetuo eelebrabitur, neque ulla unquam aetas de tuis laudibus contice seel. Quid de vobis di eam, Patres sanctiss. quam bene de Christiana Repub. vestris his praestantissimis ais et ionibus meruistis λ quanta uestrum uniuscuiusque nomini eommendatio, quanta g loria a Christiano populo universo tribuetur Vos vere Patres, vere Pastores& agnostent omnes, & praedicabunt; vobis suam unusquisque vitam , atque salutem aeeeptam libenti iasime reseret. o diem illam populis nostris iucundi stimam . atque laetissimam , in qua primum revisere illis ncs , atque amplecti a templi Domini aedifieatione redeuntes contigeriti Sed ne, tu Domine Deus noster, ut tam eximiae de nobis optinnioni egregiis factis respondeamus , ν semen hoc, quod in agro tuo seminavimus, uberem fructum afferat , fluatque , ut ros , et O-quium tuum I atque, quod fore aliquando pollicitus es , fiat tem poribus nostris , ut unum sit omnium ovile, M unus pastor, atque

s potissimum Pius IV. in tui nominis gloriam sempiternam e Amen . i

. . . a ' - . .'

t. Disitir Corale

304쪽

D. Providentia Papae Quinti De veritate exprimenda. 8 e. In dispensationibus matrimonia'

libus, & aliis gratiis, sub poena falsi. PIUS PAPA V.

Motu proprio, &e. eum, se ut aecepimus, nonnulli su aeeonseientiae prodigi , ac propriae salutis immemores , ut saei lius a nobis &Sede Apostolica dispensationes matrimoniales ,& alias gratias & concessiones obtineant gradus consanguinitatiS, vel assinitatis, aut cognationis spiritualis,aescientiam ii Iorum alia ter . quam eis a principio ab ipsis partibus signi ficatum , vel narra tum fue it, exponant, & si matrimonia huiusmodi adhue contra cta non fuerint, pro contractis narrent irae alias diversimode veram facti speciem, tam in ipsis dispensationibus matrimonialibus, quam pro aliis qubuscumque gratiis.& concessionibus obtinendis immutent:ac proterea cum non solum in impetrationibus hujusmodi sal sitas narretur, vernm etiam in partibus plerunque pro verificatione. gratiarum huiusmodi veritas immutetur, & falsitas committatur: Nos igitur huiusmodi abusbus , & erroribus obviare cupientes, Motu proprio, &e. omnes, & fingulos Procuratores tam osse ii sacrae Poenitentiariae, seu conria dictoriarum, quam alios quoscunque sol lieitatores , & lcriptores , quos Copistas vocant, qui veritatem facti a narratione , quam ab ipsis partibus habuerunt, quoad substant talia, & qualitates necessario exprimendas, diversam faciunt, seu quoquo modo invertunt, aut immutant, depravant, & per subreptionem , dc obreptionem gratias a nobis extorquent,p nam falsi incurrere, & ea puniri omnino debere decernimus, & declar mus; Mandantes propterea Almae Urbis Gubernatori, amerae Ap stolicae Auditori , & Vieario . quatenus in prsmissis reos , di culpabiles repertos paena falsi , ut praemittitur, puniant, cum pol state citandi etiam per edictum , constito summarie de non tuto ac cessu aliqua dicendi, & faetendi in praemissis necessaria,seu quom dolibet opportuna ; non obstantibus praemissis constitutionibus, de ordin attonibus Apossoli eis. e terisque eontrariis nequaquam o

stantibus: irritum quoque.& inane, dic.disique judicari, dein

finiri

305쪽

liniri debere,&sublata,&c. decernentes. Et quod p82sentis Motus proprii, &absque data,®istrata ,sola signatura suffetat, Se ubs que fidem faciat in ludicio,& extra, regula eontraria non obdiei utique transumptis manu alicusus Notarii publiel subseriptis,& sigillo alleuius personae in dignitateEeelesia silea eonstitutae munitis,ea dem prorsus fides adhibeatur,quae praesentibus adhiberetur, si serene exhibitae. vel ostensae;quodque Camerae,& Cancell. Apostol. ac Au.dientiae eausarum Palatii Apostollet valvis, & in acie eampi Florae dimissis , inibi copiis affixis omnes ita assiciant, & arctent, ae si illis personaliter intimatae fuissent. Placet Motu proprio M. Die 3. Deeembr. I 166. Supra se. literae Apost. assxv, &publieatae fuerunt in Ioeis supra seriptis , dimissis in eisdem loeis copiis assi xis, per me Nicolaum de Matthaeis Curs

SS. D. N. D. ΡII

Divina providentia Papae v. super deela ratione deereti Conellii Trident Ini de ongnatione

spirituali inter maritum , vel uxorem suscipientis . & baptiga. tum , baptizatique patrem , & matrem, & quaseumque alias ersonas tam cx parte suscipientis,quam baptizantis,& baptizati. PIUS Eρ separ, Iervus servorum Dei , ad

perpetuam rei me noriam.

C Im ill Ius vleem, iseet minime sustragantibus tuerit , gea

ramus interris, de euius vultu prodit iudieium, &vide ne Deuli aequitatem, ossicii nostri debitam prosequimur alitonem , si obseuros sacrorum Canonum sensus ita aperire studemus, ut piis Christi fidelium mentibus nulla dubitandi oecasio relinquatur. sane lieet ex eo,quod in Concilio Tridentino decretum fuerit cognati nem spiritualem inter eos tantum contrahi,qui suseipiunt baptiz tum de Baptismo, ae baptizatum ipsum, & illius patrem, &matrem, nee non baptirantem,& baptizatum, baptistatiq; patrem,& matrem; in reliquis personis quae per antiquos anones seeasione tognationis huiusmodi eontrahere prohibentur,omne impedimentum sublatum esse videatur; adhuc tamen ab aliquibus dubitari accepimus,an

s s saltem

306쪽

saltem Impedimentum cognationis spiritualia huiusmodi inter

maritum, vel uxorem suscipientis baptizatum , nec non inter maritum , vel uxorem suscipientis, & patre m, ac matrem baptizati vigeat . propterea quod prohibitum de uno conjuge, de altero etiam prohibitum esse videatur. Nos piarum mentium quieti ,& matrimoniorum favori quantum ex alto nobis permittitur consulere volentes, a praecisis verbis Concilii minime diste dendum in praemissis esse censuimus. Et propterea nullum amplius impedimentum ratione cognationis hujusmodi subesse decernimus, & de elara mus , quominus inter dictos maritum, vol uxorem suscipientis. Seba pii ratum, bapti ratique patrem. matrem, & quascumque alia Personas tam ex parte suscipientis , quam baptirantis , & baptietati, in dicto Concilio nominatim non expressas , matrimonium libere, & licite contrahi possit,&ita ab omnibus iudieari debere mandamu , atque statuimus , decernentes irritum, inane , si quid sicus a quoquam, quacumque dignitate,auctoritate, & pote. state praedito , contigerit iudicari; non obstantibus Constitutionibus,&ordinationibus Apostolicis, aliisque eontrariis quibuscumque. Volumus autem,quod praesentes literae in Cancellaria ni stra Apostolica , & la acie Campi Florae de more publicentur,& in inter Constitutiones perpetuo valituras describantur r& quia di scite foret, praesentes ad singula quaeque loca deferri. quod aarum transumptis etiam im pressis,mailu alicujus Notarii subscriptis, ac sigillo alicuius Prael hii munitis , eadem prorsus fides adhibeatur , quae praesentibus adhiberetur , si forent exhibitae, vel oss*nsae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nolirat dicta rationis, decreti, mandati, stariati ,& voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit , Indignationem omnipotentis Dei , ac Beatorum Petri, & Pauli δε postolorum eius se noverit incursurum. x Dat. Romae apud S. Petrum anno Incarna Domin. II 66. . Lal. Decemb. Potui fi c. nostri anno primo.

Visa da Curia Io.

Anno a Nativ. Domini 1366 Indici. s. die vero i9. mensisDecemb. P Dor. SS. D. N. Pii di vina PD vid. Papae V. anno eius primo, rete .

scriptae literi Apost. affixae, & rublicata: fuerunt ad valvis Caneeli. Apost. in Rei e Campi Florae ser nos Antonium Ct rici,& Io An. dxςδm Rogerium praei ii sanctissimi Domini nostri Papae Cursores

307쪽

BULLA

D. Providentia Papae Quinti super de elarat Ione Conellii Tridentini de Impedimento affinitatis ex fornicatione provenientis. IUS M scopas , fervus feνvorum De , ad perpe Mam

ν ei memoriam.

AD Romanum Pontificem spectat Canon Ieas sanctiones, quae

expressiorem sensum postulare videntur , re diligenter Por specta, ita declarare,& alias providere, ut omnis dubietas dopiis Christi fidelium mentibus evellatur. Sane postquam ex eo, quod Tridentia asynodus impedimentum affini natis ex fornicatione pro- eniens , per quod non solum Matrimonium contrahi prchibetur , sed etiam postea fastum dirimitur , ad eos tantum regrinxit, qui Primo , & secundo gradu con unguntur , in ulterioribus vero gradibus statuit, Matrimonium postea factum non dirimi , a pluribus Christi fidelibus, ut aeeepimus, est dubitatum , an licite in ulteri ribus gradibus hujusmodi Matrimonium contrahi prohibeatur. Et propterea nos omnem ambiguitatem tollere ,& animarum tranquillitati, ac matrimonii libertati, quantum eum Deo possumus, consulere volentes, declaramus, & Apostol. auctoritate decernimus, nullum hodie impedimentum remanere, quominus in ulterioribus gradibus hujusmodi libere M licite matrimonium ton trahi possit, & lta ab omnibus iudieari debere mandamus, atquastatuimus, decernentes irritum, & inane, si quid secus a quo quam , quacumque dignitate , auctoritate , & potestate praedito , contigerit iudicari; non obstantibus constitutionibu , SI ordinationibus Apostolicis, aliisque contrariis quibuscumque. Volumus autem , quod praesentes literae in Cancellaria nostra Apost. dc in acie Campi Flore de more publicentur , & inter Constit. perpetuo valituras deseribantur: & quia dissicile foret, praesentes ad ita. gula quaeeumque loea deferri, quod earum transumptis euam impressis, manu allevius Notarii subscriptis, ae se illo alieujus Prae. lati munitis, eadem prorsus fides adhibeatur,qua praesentibus ad hi heretur , si forent exhibitae, vel ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae declarationis, decreti, manda. ti, statuti,& voluntatis intringere. vel ei ausu temerario con-

308쪽

18o CONCIL TRID. Omnipotentis Dei, ae Beatorum Petri , & Pauli Apostolorum

eius se noverit incursurum. Dat. Romae apud S. Petrum , Anno Incara. DOm. Is 66. 4. Kal. Decemb. Pont. nostri anno primo. cas. Gloνierius. Vise de Cuνta Io. Ba evus. Retiarata apud Casarem Selyerarium .

Anno a Nativitate Domini sf6. In dict. s. die vero rs. Mensis Decem , Pontificatus S ractiss. D N. D. Pii divina Providentia Papae V atrio eius primo , retro scriptae literae Apost. a Exae, M publieaiae fuerunt in valvis Cancellariae Apostolieae,& in Aete ampi Florae, ut moris est, per nos Io. Andr. Rogerium,&Camillum Cherub. Cur L stipsanias de Olea Magister CuUονum.

DECLARATIO

CONCILII TRIDENTINI

. , . - .

S Anctissimus in Christo Pal. & D. N. D. pius , divina Proviis

dentia Papa V. ad cuius notitiam pervenit , quod , cum in deuexetis S. Concilii Trident. certa tantum personae enumerentur,inister quas dumtaxat cognatio spiritualis deinceps eontrahatur,ab a. Iiquibus revocatur in dubium . an qui ultra personas in dictis deiscretis enumeratas, quoquomodo eognatione spirituali, ante eonfirmationem dicti Concilii, coniuncti erant, absque dispensatione Apostoliea, Matrimonium post dictam confirmationem contrahere potuerint, ac hodie ,& de caetero contrahere possint, cum ante praedictam eonfirmationem id Beere de jure minime lieeret , Mao super, cum In eisdem deeretis statuatur, amnitatem , quae exfornieatione contrahitur . in illis solummodo attendi debere, qui primo, vel secundo affinitatis gradu coniunguntur, ab aliquibus pariter dubitatur , an matrimonia inrer Personas, quae ante eoΠ- firmationem dicti Concilii, tertio, vel ulteriori huiusmodi affinitatis gradu coniunctae erant,post eonfirmationem eiusdem Conei I ii absque dispensatione Apostol. contracta . &quae deinceps eontrahi contigerit, dirimi debeant, sanctitas sua ad tollendum omne dubium , eos , qui ante confirmationem praedicti Cone illi cognati nem spiritualem contraxerunt dummodo non sint expersonis in

309쪽

d Ictis deeretis enumeratis ,& inter quas tantum Concilium voli It deinceps contrahi hanc eognationem spiritualem matrimonii vi neu Io Inter se absque dispensatione aliqua libere . & Iicite e putari posse, ac matrimonia etiam post eonfirmationem hujusmodi , absque dispensatione Sedis Apostolleae . inter eas iam contracta valere , plenamque roboris firmitatem obtinere, Et similiter matrimo.nia post eonfirmationem Concilii absque dispensatione Apost. χ- cuta, & quae de caetero sequentur, inter perlanas, quae ante dictam confirmationem assinitatem infra tamen seeundum gradum ex fornieatione provenientem contraxerant, propter huiusmod i affinitatem dirimi non debere.sed valida , & effeacia exi stere deis claravit. Sicque per quoscumque Iudices. & Commissarios, e Iam s. R. E. card sublata eis quavis aliter iudicandi, Si interia pretandi facultate, iudieari, & definiri debere , ae quidquid seeus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter attentari contigerit, Irritum & inane decrevit.

Plaeet, publicetur, & deseribatur . Lecta, & publicata fuit supra seripta Regula Romae in Cane.

Apostol. an. In earn Dom. 3366. die vero Marti S, xo. Mensa Aug. Pont. praefati s S. D. N. D. Pii Papae V. anno primo. A. Lamevinus Custον -

DECLARATIO REGULAE

SAnctissimus in Christo Piter, & D. N. Piu , Divina Providen ἀtia Papa U. attendens per quandam constitutionem dudum per fel. reeor. Pium Papam IU. Sanctitatis suae prs decessorem editam, qua cavetur, quod in dispensationibus Matrimonialibus pro di ver. sis consanguinitatis, seu assinitatis ex eodem stipite provenientibus gradibus coniunctis, non remotioris solum, prout olim fieri solebat, sed etiam propinquioris graduum expressa mentio fieri de- at, alioquin dispensationes , ac desuper cos fectae literae nu Iius sint roboris,vel momenti; prout in dicta Constitutione plenius Continetur, a dispositione Iuris communis, & laudabili, ac antiquo Rom. Cur. stylo nimium recedi , ac favorem matrimonio debitum restringi, volensque propterea iure , de

310쪽

stylo prς dictis. nee non piae memoriae Gregorii XI. Cleme tis VI. Rom. Pont. etiam sanctitatis suae pret deeessorum vestigiis inherendo , Sacramento, & libertati matrimonii, quantum eum D o potest, favere, itatuit, & ordinavit , quod de citero in quibuscumque dispensationibus, quas pro matrimoniis contractis, aut contrahendis inter viros,& mulieres invicem diversis prohibitis consanguinitatis, seu affinitatis, aut mixtis ex communi , seu ab eodem stipite surgentibus, quicumque illi sint, dummo, primum quoquo modo non attingant,cum in eosanctitas sua nunquam dispensare intendat, gradibus conjunctos , ab eadem Sanctitate sua , & pro tempore existen te Rom. Pontifice , aut sede Apostolica impetrari, vel alias euneedi contigerit , ac in literis, commissionibusque desuper etiam locorum ordinariis faciendis,

gradus remotior attendatur, trahatque secum propinquiorem,ae ob id sussiciet remotiorem tantum gradum exprimere, obtentis tamen postea super propinquiore literas declaratoriis dux taGregoris

di Clem. pr d. huiusmodi constitutiones , quas quoad hoc Innovavit, de inviolabilitet observari mandavit, dispentatione que , seu dispensandi commissiones, ae desuper confectas i iteras. ει processus habitos, per easdem dispensari, sed his , cum quibus dispensari mandatur propter proximioris gradus, huiusmodi non expressionem, de surreptionis, vel obreptionis vitio, seu intentionis desectu notari non posse , sed in omnibus , dc per omnia suffragari, perinde ae si in literis, seu eommissionibus huiusmodi de proximiore, seu utroque gradu specialis , di expressa mentio facta fuisset, sicque per quoscumque Iudices, & Commissarios, etiam sanct. Rom. Eceles. Cardinale , sublata eis quavis aliter iudicandi, & interpretandi iacultate , iudieari, & definiri debere. ac quidquid secus super his a quocumque quavis auctoritat . scienter, vel ignoranter attentari contigerit, irritum,& inane de-srcvit , constitutionibus Pii Praed. hujusmodi , caeterisque sontrariis non obstantibus quibuscumque . e Placet, publicetur, & describatur M. . a

L cta, & publieata fuit supra seripta Regula Romae in Cane.

Apoit. anno Incarn. Dom. Is 66. die vero Martis, eto. Mensis Ru

SEARCH

MENU NAVIGATION