Nicolai Vptoni De studio militari, libri quatuor. Iohan. de Bado Aureo, Tractatus de armis. Henrici Spelmanni Aspilogia

발행: 1654년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

In Hemicum Spelvi num Nota.

Monumentum hoc ad austrum In choro Ecclesiae Cathedralis Woreestriae m. situm, in marmore summa arte excisum. Ob antiquitatem cum ab Henrici tertii temporibus duraverit. quod ex habitu istius Lorninae, aliaque sculptura focile collegimus ) hunc Iocum meruit. Paterno genere ex familia Herdonorkm fuit& coniux cuiusdam Comitis Surriae. E rara nis ; vestis e nim interior Herd-ο-m nhabet insignia,exterior marre ra.per quem morem ortum,& conjugia Heroinae olim exprimebant. Nec vetustius usquam temere reperias, itaque huius loci merito est.

PM M. βη 3 - fg nc multri nec ignobilibus, milii sua δε- fuere insignia, etiam uris Henric exti atatem, ut viis dere est in Hasti larum cum Ruthino Sarone liti Amformulis, in quas juratus quidam e stirpe nobili re

spondit nihil ibi insignium accidisse , quia nec ipse,

582쪽

nec M ores sui in bellum unquam descendissent. 3

Li, illa; de titulo gestandorum Insignium Domini de Hastitas,Comitis Pembro chiae, paulo antea defuncti, a Nicae, nempeg ni a , m clypeo aureo, c0orta est inter Reginaldum de Grey Dominum de Anthen, A forem, de Edvardum de Ha-HAU Equitem, Partem ream, quae cum temporibus Uchardi secundi agi esset incepta , anno undecimo Henrici quarti super ea re latum est iudicium. verum provocatione ad Regem facta,temporibus Henrici sexti adhuc in Curia pendebat Quam nos ex Iurisconsultorum argumentis, causaeq; testimoniis, quae in librous. satis amplo ad Comitem Cantianum, a modo memorato Reginaldo oriundu'pertinente, & qui nunc in Summi Viri Johannis Seldeni bibliotheca habetur ex aravimus nec non ex variis chartis, rotulis ille membraneis, tunc temporis exaratis quae quidem ipsa sunt pr0t0grapha ) quas n0biscum c6mmunicavit Hamo Le Strange Equestris Ordinis Vir; & Baron et tus, nuper fato functus iet habet nunc penes se Nicho laus Le Stringe, Eques pariter & Baronetius, ejus filius & heres ab Edinardo Hasti s pcnus ducens. Baro de Grer ad hunc modum titulum suum asseruit. Primo. jure majorum, legitimaque & hereditaria successione, ut qui esset Johanni, Comitis Pembrochiae, fato apud modi hoc e functi, per feminas , heres proximus: quod ut palam omnibus fieret , suum Stemma commonstravit, ut hic habetur. Villierum de Walentia Hem cus de Hastitas Hugo te Desponser Comes pembr.

, Johannes 'i yuliana de s Uxor. 1 mer. Joha a. I abella

prima uxor

Reginaldus de GreT.

Secundo, restitutione 3c libertatione Domini j , & omnium terrarum ad prae dictos Dominos de Hastius pertinentium, quae praedicto Reginaldo Attori post mortem ipsius Domini Iohannis facta fuerat, qui sub tutela Regis Richardi secuniadi mortem obiit j qua facta liberatione Insignia sibi, aiebat, accedere, ut partem liberationis, hereditati inherentem , eique annexam & ab ea indivisibilem. Tertio, coutinuata possessione Quod nimirum de facto post liberationem, Aepossestionem hereditatis,Domini j terrarumq; praedicti Domini; de Hantings, ejus insignia gestasset. Adeoque conquerebatur quod Dominus Edvardus Hassius injuste istam Scuti tesseram ustirpasset, ejusque gestatione eum prohiberi, at sibi soli ad judicari orabat. Gestationem Insignium Edvardus Dominus Hastiris vindicat, & defendit Primo, jure Maiorum, & successione legitima, & hereditaria; utpote qui heressit nominis Hasti MAJ, & ejusdem Johannis Comitis Pembrochiae nuper defuncti, heres masculus: & Aflorem asserit jus tantum habere a latere materoo & faemineo, ideoq; titulum habere suo remotiorem. Secundo

583쪽

In Henricum Spe annum motae.

Secundo, jure & more gestationis insignium, Quo Jure & dominium & insia nia Hagi orum sibi aiebat deberi, tint qui legitimus esset heres masculus nomini; Hastita , perpetuo siemmate. Quod ut confrinaret, stemma hoc proposuit milii/In us de Valentia

Hemicus de Hastingi Joanna de Cantesve mer Joanna Isabella Joha; est primus.

Togeris de Gre' Eliet, aletha Morinalia, de Gre Regis sidus de

tertius.

Ioha es mari capitis

Tertio, quod sanguini, nomini,& heredi masculo insignia debeantur, quae nec ab astris, nec a liberatione dependeant Quarto, quantumlibet insignia agrorumpossessionem sequantur, ipse tamen ea debuerit gestare eo quod isti agri, aut eorum ma ima pars, nunc ad defenditem Jure devoluta fierit cartas licet & tabulas id probantesActor, Sc cum eo confederati sub duarant aut p0tius ad Guillelmum Beaucham qui istos aspos miuste quamvis quaesitos ) jam possidet. v a Quinto, quod restitutio, aut liberatio terrarum, frustra , & per errorem facta sit, cum ipse, & frater ipsius natu major infra aetatem essent, nec pro eis quisquam compareret qui causam eorum ageret, eoq; magis quod liberatio illa facta esset salvo jure cujusque. Sexto quod si secundum Jus Commune Anglorum ista liberatio bona sit, Iustamen illud Commune non debuerit locum habere in curia Coni abutari j &Mares calli , nec admiscer1, aut confundi cum legibus aut institutis illius

Curiae.

Denique se non decessirum a probatione juris sui per corpus suum, viva voce coram amrmavit, & quaedam verba ad Monomachiam Provocantia palam locutus est , quibus ut Actor ipse eodem modo responderet petiit, & Chartam sua manu scriptam , insigitiumque suorum sigillo obsignatam, Aditorem appellans, Curiae intulit. Titulum Defendentis Dominus de G partim admittebat, partim evitabat, fatendo eum sanguine quidem ortum Domini Ioannis de Halitas praedicti , sed Utique dimidiato. Nam cum haberet,inquitJoannes Dominiis de Hasti, ἰν quo uterque Originem ducimus, binas uxores, Ilabellam , nempe, de Calentia primam, ex qua Ioannem secundum, & Eligabetham, Actoris aviam, tantummodo si lucepit, alteram, Isabellam Despe er, e qua genuit Hugonem de Ham

584쪽

in te 'ti pro vum; Zam Π qui Ioannes secundus filius Ioannis primi &Isabel de is , & e)us heredes Insignia & hereditatem Ioannis primi actu

possedissent usique nullis relictis heredibus objissent, insignia, hereditatentu, potius ad Eligabetham integri sanguinis heredem,ejusque heredes, defendere debere affirmabat, quam ad Hugonem fratrem l OanniS secundi, ex secundo veutre natum qui ex demidiato tantum primi IoanniS sanguine esse credendus est, quemadmci' dum in praedicto stemmate . ιν exhibuerat. μLiberationem justam esse asserit ; pernegat de subducti0ne Chartarum se quicquam scire aut ullum seriptum fraude sustulisse. Defendens se nihil ad ea responsurum constanter assirmavit, nisi prius Charraquam ille Curiat Obtulerat, manu sua scriptam, & suorum insignium sigillo obsit q- natam , respondisset: & super ea re aliud scriptum in Curia dedit. 'Quibus lectis iam viva voce respondit, Defendentem falso mentiri . chartutarum contentaIaha Vse, cujus rei veritat cm, prout Cuma ordinaret, ipse vitae suae periculo e set comprobaturm ideoque, provocationis pignus, chirothecam deiecit. Desendens etiam palam respondit, Illum falso mentiri, ct ea auae alle asset verae se N eaje vitae periculo confirmaturum,&chirothecam prooecit. Unde ex tota litis con statione, duae quaestiones ortae sunt, de utraeque delacio. Prima criminalis, eo quod iis de scriptis fraude sublatis intendebatur Altera civilis, 1Z. Num Defendens ejusq; MaJores,prolis masculi nominis Ha L -giorum, ex dimidiato tantum sanguine essent Domini de Hastinσs Comitis P brachiae nuper fato functi; quam rem , cum Actor potissimum urgeret ut Curia probaret Defendens obnoxie petiit. Sed criminali Desendens praecipue institit,orans obtestansque ut,iuxta leaem moremque Curve se prius super ea re audirent, judiciumque ferrent, obtulitque 'iterum se armato corpore cum adversario dimicaturum. Sed cum hoc Curia non sineret, ad Commist arios rem detulere, & certos utrinque elegerunt qui ex restibus veritatem elicerent, & testimoniorum omne genus tam in criminalibus uuam civ1libus reciperent ; sed In ijs obiter, & tantum ad informandum conscienti- publicatis iuratorum testimoniis, aliisque probationibus, summa rerum utrinque confirmatarum huc recidit. Primum eX parte Antoris, ut evinceretur proximus heres Iohannis de Hastius nuper defuncti, Sc ex sanguine integro. Et hoc probare aggressi sunt In ibitionibus captis per Breve de Diem clausit extremum 2 Liberationibus terrarum, in tabulaS publicas relatis. Praeterea eX antiquis monumentis, chartasque manu scriptis Variis, Martyrologiis, Archivis, Registri sciue quae in Coenobiis supererant: i s Tertio, viva voce testium ; qui audivissent quidem, & obscuram quandam notitiam habebant rerum, sed tantum ad Laurentium memoria penetrare potuerunt; qui, uti utraque pars convenit, Iulianam de Le bourne uxorem duxerat. Et hoe de testibus illis memoratu dignum est, cum ab illis unde hoc illi; constaret quereretur : Acisor, inquieb1nt illi,ex inte ero sanguine esti ct heres prox imm, eo quod terras liberatione accepisset, ct accepise liberationem terrarum eo integro Janguine esset, ct Aeres p rox sy. 'Quarto, genealogiis: dc fuisse tantum duos Iohannes ante Laurentium, quorum prior duas habuisset uxores ,quod argumentis ex ipsa Prosapiat serie ductis ab inquisitionibus tabulis publicis,& icriptis antiquis ductis satis apparebat ex testibus etiam ex rumore ; praeterea ex eorum testimonio, quibus Iohannnes Laurentii pater notus esset. Quorum tamen testimonio ad hanc litem dirimendam non

nihil antiquitatis deerat. Quinto ex ore Comitis, Norfolciae , quae Comitis Pembrochiae ultimi avia fuerat ex eo, & eX Comite Pembrochre qui in itinere marino captus fuerat uuorum uterque Actorem modo ille Comes diem sine prole obiret) proximum 'heredem declaravere, & designavere. Sexto, Vose populi, &fama.

Ii Manifestum

585쪽

In Henricum Delmannum otae.

Manifestum etiam reddere enitebatur Iohannem fratrem Eligabethae, quae Rogero de Grer nupsiit, hereditate prius possessa & occupata , diem suum obijsse quo facto, Eligabetha, possessione fratris, titulum haberetque res lege Angliae necessaria est ut soror ex integro sanguine sit heres. Legis enim regula haec est, Pllesso fratris de feodo simplici facit foraron esse heredem d hoc factem est, per testem qui se hoc rumore accepisse , aiebat; & per Herveam quendam , qui hoc se vidisse in tabulis piablicis affirmabat. Per multos quoq; confirmatum est quantum tamen illis videbatur ad Actorem pertinere insignia, eo quod in

terrarum possessone per liberation m esset.

Interea scitu dignum est, quod per quaesida quae, Actoris testes illaqueantia , Defendens proposuit, palam factum est quod Actoris pene omnes testes sic enim fassii sunt o aut illi amnes, aut servire illi, aut Mau an io, vel eis aliquo modo esse obnoxios. Quod Actor & Beucham us ad mutuam defensionem in hac caussicon jurassent. uod Liberatio illla facta siti, Acto i durante minoritate Defendeu tis & fratris sui. & fraude Ducis Lancastriar, eorum Tutoris. Quod Defendet g Majores omnes,Huzones dicti, ista insignia gestarint cu lambel la argentea tricuspide. Quod ejusmodi lambella esset nota proximi heredis. Quod

Actor, Beuch inquis,& eorum amici multa Defendentis scripta fraude sustulissent :arcaae,inquit quidam,istorum plenam alius quot rheda p0terant componi, inter quae multae erant genealogiarum ceductiones, & alia monumenta. Nec parum ad negotium praesens conferet, si paulum Observemus qui mos,

quodnam institutum fuerit istorum temporum in gestandis insignibus, & quales in hujusmodi litibus testes defiderabantur.

Illaqueantium igitur questionum una, quam testibus Actoris omnibus proposuit Defendens, haec erat, nempe. Num genere nobilis esset ρ num gestaret insignia Pquos reditus haberet λ Questioni de Nobilitate, quidam, ex iis quos Armigeros appellarant, se quidem genere Nobili affirmabant Oriudo,, verum eo quod castra illi, 'nec eorum majores essent secuti, se tesserarum gestationem susque deque habuisse. Et inter illos unus, cui nomen Iob anni Edom , se genere qui dem nobilem non esse fassus est, tesseram tamen scutariam, quae illi, presente illo Comite Pembrochiae, qui super mari captu, fuit, data esset, habere, sed illius descriptionem non tenere , eo quod novem & viginti annis elapsis eam non vidisset. Iurarunt etiam quidam Comitem Pembro iamim, quem captum suisse supra diximus, tanto odio Actoris patrem fuisse prosequutum, ut Peuchamio terras suas assignaret,ea lege ut nomen & titulum Comitis Pe- ochie dc insignia assumeret. Moris quoque fuisse insignia haec in gladiorum capulis caelata habere. Quod ante tempora Edvardi l Il. Lambellatricuspide moris fuit proximos heredes deno

lare , sed Rex ille omnibus suis fili js cum lambellac facta tamen aliqua in lambelli; differentia ) insignia gestare permisit, excepto solummodo Duce Cloverniae, qui

suam tesseram cum limbo gestavit Testimonia ex parte Defendentis potissimum laborabant ut ostenderent eum esse ex sanguine integro IohannisDomini Hasiings Comitis Pembrochiae nuper defuncti. Et hoc fiebat Inquisitionibus captis post mortem Comitis Iohannis ultimo mortui,& Annae uxoris suae,& post mortem Mariae deSt. Paulo quae uxor fuit Adomari de Talencit quibus compertum erat Hugonem fratrem Defendentis natu majorem consanguineum esse & heredem proximum praedicti Iohannis fili j lohannis vig. filium Hugonis, fibi Hugonis , fratris Iob annis, patris Laurenti j patris Iohannis,patris Iohannis qui ultimo obiit. Atque eadem inquisitio pro Defendente capta fuit, illo licet nihil attendente & in ejus ab entia O dine prosapiae quam Defendens pi oduxit qua planum factum erat, ante Iaurentium tres Iohanes fuisse,quorum primus duas uxores non babuit: & hoc ex ipsoste inmade satis apparebat,cujus verum exemplar Dominus de Ga sorte' in manibus Episcopi Norini censis viderat.

Et hoc etiam satis magno argumento ex tabulis publicis desumpto , nempe , Ouod

586쪽

In Henricum Spe annum Scotae.

Quod Adomarus de Valencia ante sororem suam obiisset, & quod primus Iohanne sue λιθings ante Isabellam uxorem suam, quae soror fuit Adomari, fato Dictum fuisset: non igitur ille potuit Isabellam Despenser, secundam uxorem, ducere. Quod ut clarius fiat, apparet, & sic ab actore concessum est, Iohannem de Hastiet, qui uxorem duxit Isabellam de Talencia mortuum 6. E. 2. Hoc insuper fatetur , Acomarum non fato functum fuisse usque ad ejusdem Regis annum septi naum decimum, quod Inquisiitionibus post eorum mortes captis confirmatum est. Et iurisconsulti, a partibus Adtoris, ipsi fatebantur post mortem Adomari ejus hereditatem ad duas ipsius sorores fuisse devolutam , nec non hereditatem' quam ex morte fratris praedicta Ilabella acceperat, iure illam in morte sua filio' suo reliquis te Idq; Harvaeum Actori a consiliis de tabulis publicis legisse. Iohan

nem igitur de Hast, s annis undecim ante Adomarum mortuum fuisse, di Adomarum ante sororem suam I abollam, quae uxor prima Iohannis fuerat, decessit -sse, sic ut praeter Isabellam neminem posset uxorem ducere. Verum hoc argumento demum allato, tam stpposito, perspicuisque adeo testirnoniis confirmato, A tor, publicatis testium testimoniis, & post eaeceptiones testibus & testimoniis utrinque e. hibitas, cuinq; causa jam parata esse judicio, Libellum per modum revocationis errorum Curiceextribuit; sed in hoc uno se deceptum profitebatur, nempe cum dixisset Adomaro, qui duas habuit lorores Isa- bellam & Ioannam, mortuo ejus hereditatem ad sorores tuas fuisse devolutam &quod postea Isabella , Johanni de ii astings nupsisset , se jam revera compertum Lahere quod Isabeua ante fratrem Adomarum diem suum objisset, & quod Adomarus inroribus suis superstes fuisset : adeoque quoniam ejus declaratio falsas uir & erronea,& luae caussar Ob ΠO ia,eam se jam revocare. Suorum tamen testium major pars stenama ab eo propositum iuramentis confirmaverat.

Nihilominus id in rem Actoris fecit maxime. Testes enim idem qui prius stemmatis ab eo proposita veritatem jurati assismarant, nimirum quod Adoma rus arite sorores suas occubuisset, & ad eas illius pervenisset hereditas ; duo , inquam , Harvarus. & Scyvectius, Apprenci ci j Iuris, jurarunt Isabellam quarto die Octobris oppetiisse anno a J CF. circa trigesimum tertium Edvardi I. ut in Mori iugio & Dat arao Fratrum Minorum Loventria cernere erat. At illi ipsi prius iuraverant Iohannem de Hastitas objisse o E. a. & Ad Omarum r7. eiusdem Eegis : unde, computatione facta, necesse est lsabellam plurimis annis ante fratrem lupremum ciem obiisse. Sed ut his etiam responderet Defendes, per Commissarios alio': qui in Con cilio eretur, quibus haec Mortiloga in rei testimonium Ostendebantur, plant m fecit his merito luspicionem traudis inesse; nuper enim exarata fuisse & can ficta: ac praeterea in Ibeo E a Magisti um aliosque istius aedis fratres ad eum venisse dixit, ut iis veniam daret obnixe rogantes causantes haec non debere fraudi esseConvenia tui, nec ordini eorum ; neque enim adeo pronum. aiebant, nobis esse prohibere istiusmodi injurias. cum Dominus de G I tam potens in propinquo sit. Et sic confictum illud Morti logioni amotum est. Cum Dux Ebor acensi ς, qui tunc .emporis in vivis erat, audivisset quod liberatio te marum ad Hastingorum tam diania per inentium, Ac fori esset facta, mirari sese aiebat: eo quod Patrem suum F dvardum IlΙ, aliosque rerum gnaros saepe audivisset dicenteς, si sine liberis Comes Pembrochiae mortuus fuisset, Hugonem de Ha 'itas heredem cjus futurum. Denique ju a it quidam Appremitius iuris Ma cham is a consiliis, quod liberatione terrarum . nondum facta. Sc cum inter Actorem & Bem amitum super hereditate Comitis Pembrochiae lis esset, omnibus suis surisconsultis in prandium in domo sua quae t Lm iri platea titulo Patris 1 hi insignita erat) convocatis. miet. . Riserto chariton ' At Wio , Smbelmρ 'Pmchbeche, G tillelmo Brench- IKJo B ate b& aliis Iurispentis finito prandio Beaucham pium in capellam suam secessisse,indeq; paulo post reduin velut ira commotum,&Jurisconsultorum singulis aureum projecisse inmensam, ac dixisse. uus ego vos. Dom ni, mi lusinet

1ia mora

587쪽

In Henricum Spe annum is motae.

mora enarrare siquid mihi juris titubque sit, in Pominium, terras , H Betiorum. Conticuere Omnes, veriti ne Maucha ius eos suspectos haberet, tandem T- beo jus,Alimo, inquit, hk, vel in Anglia est,qui te aliquod juι habere in illis ter, is dicere audebit, nisi priu3 Hantingij tibi desuo jure decedunt. At cum illi id tem poris infra aetatem essent, eorum concessionem nihil profuturam consideratum

est.

Actorem pecunia corrupisse Vicecomites, Subvicecomites, Escheatores, Iuratores, & multos alios palam factum est. Haec sunt pleraque eorum quae testibus utrinque comprobata suere. Deinde utraque pars de testibus,testimoniis invalidis ad Curiam retulit generatim & sed super his nihil magni decretum e1t. Hoc solummodo obiter annotemus, quod inter testimonia ex scriptis desumpta, unum ossicialis manu exaratum, & ab eo a Domina de la Mare acceptum,productum est cui Defendens objecit quod id testimonium a non Iudice receptum erat; praeterea quod sceminae testimoniura in caussis insignium recipi non deberet. Deniq;dies ad audiendam sententiam utrique data est;& Iudices Defendenti hisce verbis praefati sunt: Quoniam Actor in stemmate suo proposito dixisset Joha em de Hastius filium Henrici uxorem duxisse Uabeliam de Valeneia, ex qua genuisset Johannem 2 Eliati abetham , quae Eli betha Rogero de Gre' nupsisset , unde g ussuum ACIOR ducebat, cui rιi illefuisset asse us, ab eo igitur querere, ecquid jam haberet, cujus Judex praemonitus, judicium pro Actore non daret. Quibus respondit, Se negare nolle Actorem ab Grasabethasba Johannis oe Isabellae de Vale agenus ducere; nihilominus, aiebat, Actorem fateri ipsum quoque . fratre istius Eb- ibe: hae esse oriundum; atqb ita sitirpem masculam omni jure formineae esse pra serendam, nisi causa insignis intercederet et quod vero Actor ca fam demidiati sanguinis a Je allatam non probaverit, omnibus manifestum esse, eum causa ceridisse. Defendes etiam orabat ut criminalia prius discuterent de chartarum nempe expilatione ) quibus maximam lucem sibi in jure suo defendendo dari potuisse aiebat. Sed cum ad haec Curia nihil responderet,chartam obtulit,qua ad Regem provocavit. Qua licet suscepta Iudices nihilominus perstabant judicium ferre. Sed legente sententiam iudice, quamvis jussus manere, Curia excesiit. Tum, orante Actorὸ, Iudex in legenda sententia us que ad finem perstitit: dein . ora tempus exhibendis impensis dedit.

Hoc Iudicium nono Maij, anno H. Iv. undecimo, latum est. In hoc statu rerum quievit haec controversita usque ad mentem Februarii anno H V. quarto quo tempore dies dicta Defendenti, ut comperaret, & causam diceret, quare impensarum summa, secundum Curiae sententiam, non decerneretur. Cominparuit ille, post aliquot dies per Attornatum suum & dixit, se a criminalibus.& provocatione sua non recessurum. Et Attornatus hanc causam attulit Quod D fendens ab injusta istius Curiae sententia adH. Iv. provocasset,& provocationem

suam secundum jus prosequutus fuisset, & quod omni modo nixus fuisset provocationem suam & litem ad iudicium ultimum perducere, qnod nihilominus illa adhuc penderet: qua de causa quod in Curiam non conveniret sibi condonari orabat, & ut judices de sententia ulterius ferenda supersederent. Nihilominus C ria impensas ad No istas ct septengintas libras, decem solidos, totidem denarios,sbolum cum quadrante decrevit. Et tune Actor super Evangelia juravit se hanc summam, & mille amplius marcas liti impendisse. Tunc Iudex Defendentis corpus Mares callo dedit custodiendum. Hoc, in hac lite, de testibus memorabile omitti non debet, nempe quod pene omnes , ctor habebat amnitate vel alio vinculo sibi obnoxios, Defendens ne unum quidem , sed ad minimum Equestris ordinis Viros quindecim , nominis praeclari omnes, Actor ne unum quidem Equitem excepto Guillelmo Hoo, quem etiam Defendens protulit. Feret quod volet judicium de his aequus Lector, sunt enim ex Ms. ad ipsum A ctorem olim pertinente fideliter exarata. Fortasse

588쪽

Fortasse non abs re fuerit commonstrare quid animi in hac sententia D fenisis ipse habuerit, cujus verba ad Thomam Barionum haec sunt. Hoc Thoma dartono significari velim, quod cum quidam seruti Reginaldi Gre Domini de RA HENilli denunciaverint , quod si me forte' velim Domini Reginaldi mei ct misericordiae committere , me mulZta ab se tum , ct carcere liberatum iri. o Labeo gratiam,2 Greio, quod hoc illi placuerit. Verum enimvero adeo Grei petitas a Deo commotum iri confido, ut secum expendat quae simi coeli solatia, ct que

inferorum paene , ct num iure me in arceratum detineat vel inJuria. At nisi se cito mihi mel orem exhibeat Deum obtestor, ut ex suo Tribunali nobis Iudicium ferat, cum corpora nostra anima dereliquerint. Nam sibi satis conscius est, ct certo die bene sciet,cum e corpore suo animus migraverit, mim me ipsius Dominatio, potestas, oedivitiae incarceratum teneant, an jus, as, ct rauo. Sciesque quam longo tempore me insontem detinuerit, dum charissima uxor, liberi, oe servorum multi perierint, c.

Postea multoties inter eos de pace actum est, viz. inter Reginaldum praedictum& Desendentem, inter eum &Johannem de Grey Equitem filium Adhoris. Ut D senuentu filius , Atifori, filiam uxorem duceret. Ut jure nomine & Insiignibus Hastingiorum decederet, & alter mulctam tolleret. Respondet , se ure suo nunquam decessurum propter falsam sententiam ju-

uiribus a Patre tuo ad Iohannem Gre' sermonem dirigens pecunia corruptis Sed Hastingius velle se aiebat filium tuum & heredem Johannem Histiris filiae Reginaldi Gry matrimonio conjungere, iisque, S eorum heredibus, nomine, titulo, & insignibus Hastingiorum cedere. Namse non dubitare, aiebat, quin manifestum face possit, qnod ui, litui, fg, quem habuissent totus Pater, Frater g ademis descendiiset. Iluod tui sanguinis, lituo, ct sereditat ,qui uni de mea stirpe mecum nolit repetere, ct vindicare ; maledit bonem Dei, ct means possi-

de. t.

Cum haec parum aut nihil promovissent. EdWardus Hastings supplicavit Omni-him Tenera= dis,bonis,ct benigni. Dominis .ret longam sua duram, oe gravem incar

ceratio; em rapenderent, a mense Maio, Anno Domini nostri Jesu Christi Miltissωοq ι. dringentesmo decimo septimo, usquo ad diem Duuar o nonΜm, Anno Millessimo quadringentesimo trices o tertio 2 ut perpenderent quemadmodum, illustris Comes de Huntinoon ad Gudem Ed Ordum veni let, illi suadens ut sinem faceret litis cum Reginaldo, quodi praAdfus Edvardus respondistet, velle ' qΜovis modo cum eo sinem facere modo filius ipSus Johannes H itas uxorem duceret filiam Reginalis, tunc bestio suo rem surum titulum h red ratis, 2 portationem insignium , quam praedictus habet GDardiu post mortemfratris sui Hugonis, qui Iohannis Comitis P brochiae heresfuit, uti satis constat ortu, sanguine, stemmatibus, nec non inquisitionibus captis coram diversis Sychaetoribuι, etiam confessione Dm ga Norfothiae, qΜa aisa fuit comitis Tembrochiae ad k ο 'ohe occisi; Nimirum quodsi rado Ea Ducissa dixerit, comitem Jembrochiae Hugonem praedi m Edis 3rdi patrem ora se , ut quoniam co81fan- neus esse: ct heres proximus eum familia honorem xribuerit, ut insignia familia,

SMARICAM, nimiissem, RκBRAM, IN TE VILLO A REO gestaret,

cum in Hispiniam cum Johanne Rege Ca tilia prosic seretur. Vuae Arma illegestans, ad miliam Novam in Hispania obiit. Nec ita multo poβ sine heredibus mortuus e pDomes Pembrochiae. uuo defuncto Hugo Hastngs, ex iure patris Hugonis insignia assumpsit. Qui cum Catetisse bretur,Reges Anglia, ct Franciae, una cum utrius' Reeni Troceribus, in Nuptiis Isabella Regina obtulerunt, ct insignia , cum casside, GUAs illius imposuere. Respondit Homes de Huntingdon , nihil esse quod de nuptiis

loqueretur, verum id dignaretur Regmaldo alium titulum concedere. Respondet Eristardus, se illi nullum alium Livium remissurum , nec super ulla aliare cum eo transigere velle, nec nummum, vel in ipsa morte, siluturum. Respon it Comes, Eum igitur certo moriturum, algi ita decessit.

Et postea quam Johannes silius Reginaldi de Grer comitissororem in uxorem auxisse , omes Abito ατνgrdum in carcereferreis onus tam catenis aservari jussit, inter tradi pores, fures, ct damnatos, qui datis vadibus tiberi ambulabant , cum interim Di ni

589쪽

Dignitas Equegris, ct sanguis despectui ct contemptui haberentur. Uuocirca ut sponsor pro illo sisteretur orabat, nec jam senio urgente carcere inter ciretur.

Etiam & Regi in Partamento supplicem obtulit libellum. Interea Rex Henric s V. bello in Gallia gerendo occupatus , super ipsius provocatione, & petitione decernere non potuit. Sed Rege demum reverso , alteram ei petitionem obtulit.

Rex vero denuo in Galliam proficiscens, Episcopo Wintoniensi, & quibusdam aliis qui Regi a Consili jς erant, rem commisit. Sed mortuo Hen.V. in provocationis negotio nihil erat determinatum, partim quod actus & processus Curiae Militaris non inveniri possent, & Cartae tabulaeque ipsius Edruardi Hastings ab Henrico chichisy Archiepiscopo Cantuariensi intercep

In Dei nomine, Amen. Per praesens publicum Instrumentum cunctis appareat evia denter ; quod Anno ab Incarnatione Domihu se Mndum cursum ct computationem Ecclestiae Anglicanae millesimo quadragintesimo vices imo te io, Indictione secunda

Pontificatus sanctissimi in christo Patris cti omini nostri, Domini Martini Di bina

providentia Papa quinti anno septimo. ensis FebruariJ die vicesima septima , In qumdam camera vulgariter nuncupata le Counset Chaimbre infra palatium Regiuis me ind. scituat ; In mei notari j publici ct testi m subscriptorium praesentia consti tutus p rsonaliter nobilis vir g Nardus dictus Dominus de Hastitas ut asserui Eboras. Diocef. quendam Johannem Brige super materia certorum munimentorum dictum Dominum Edryardum, Dominum de IIastitas , ct Reginaltam Dom isse de Grey ct Ruthyn ut aseritur concernentium, extitit allocutus sub hac formae Num quid idem Johannes Brugesciens erat aliquid de M usmodi monumentis, ct ubi fuerant in custodia ' usi quidem Johannes Frige per viam confessationis , taliter, pondebat, quod meus: Novembr*s anno regni Aegis Honrici sexti primo, magi em us Johannes Eude ' venit ad mansionem circumspecti vir; magistri Joh his Sta fora , pro tunc ut a serui Thes Mra J Angliae pro muniment/s supradictis babredia. ubi tunc contigit Reverendissimum in Chrasto patrem ct Dominum Henricum Diagratia ζ antuariensem Archiepiscopum tunc venire , ct praedictum Iohannem EDde, 'Magistrum meum taliter extitit allocutus - uuid habes tu facere in hiis partibui pscito namque pro eo quod tu in materia Scclesiae de 'Oete1 adefuisti adversarius f cundum posse tuum, quod ego te secundum pollic mei impc iam ne ad propositum des mas praeoptatum ; quia nunc es ibi ubi te impedire possem si voluero. Cui Ma istis meus, Reverende Domine si vobis pia Herit me juvare m proposito meo praeconcepto ita Dod impos erum , eque vestra dominatio non sit mich Pata per offensam , to Mnjus, necnon es sestam quam praetendi in Ecclesia de by luemade praedicta . toti ct realiter cessabo ammo o nullatenus prosecuturus pro eadem. 6ui Dominu tuariensis , si hoc facias quod promiseris te jubabo ut pro nVnc habeas quo ἰ rni κnde pro tunc temporis ad rogatum dicti Domini Cantuariensis praedili , a quadam camera praeism thesaurarii in qκadam manti fuerunt allata, ct p d

mino Iohanni rider0 GMagistro meo liberata: quam quidem manticam cren, mi m. ,-

tis praedictis, praedictus Magister meus tradidit michiservo suo adsuum hos i m oesuam cameram duretandam ; ubi pradictam manticam cum munimen is ho ut tu

quadam e a Samo custodiendam. Et deinde fecit me servumsuum: ct alium his minem pro duodecim denariis conductum , praedictam cistam ad hos 'tium pradicti domisi de Gr0 deportare; ac fenestras ct hostia propriis suis manibus clausit, Dionai fum nolle pro magna quantitate pecunia praedicta munimenta auferri, tet quomodalibet ad portari. Quia dixit quod munimenta in mantica praedicta contenta pertinebant tam domino de minus quam Domino de Gre' praedictis de placitis inter eosdem habitis. Et quod dictus dominus de Gry cum toto consilio suo per terminnm quatuordecim annorum ct amplius cum eorum tota diligentia prosecuti fuerunt eadem munimenta perquirere , ct nunquam adquirere potuerunt vj ne ad istud tempus serens micis servo suo Esse pro praedictis centum marcas perdidisse , ct me sium servum

centum

590쪽

In Hemicum Spe annum Cotae.

e tum solidos pro eisdem. Imposterum namque fatebatur praefatus Iohannes Brige pradictum Magis rum senum venissem praesentiam praedicti domini de cyre' - Dui prὰ- di fas dominus taliter locutus fuit , Iohannes Ender0 bene venisti ct Deo lauris quia tu bene expeditasti Cui Iohannes Ender', Domine bene in materia vestra eo ita; Ied pro vobis in propria persona male e cavi, quia centum marcas perdidi amore vest ro, in materia Ecclesiae de BYh lesia depraedis a. Cui praedictus dominus de Gre , pro me nullum pro certo patieris detrimentum pro eo quod praedicta munimeu-ta habeo , quae nollem amittere pro mille marcis 2 ultra. super qua confessione pendictum Iohannem Brigue facta praefatus Edmardus Dominim de Hassius examinator materiae praedictae, requisivit me Notarium publicum sibi conficere publicum iis frumentum in juris communis evidentiam , oe singulorum Γhristi fidelium nisi iii-lam manifestam. E sunt haec prout supra scribuntnr ct recitantur sub amo, Inia dictione , Ponti atu , mense, die, ct loco praedictis, praesentibus discretis viris Willi λο Daquile; Henrico Usu:ω - Iohanne Prene, Iohanne Dote, ct Thoma Stati D, d literatis Eborum , Immon. Ο or cm. Disces. testibus ad premus.ι vocatis heci ter 2 rogatis. Et ego millielmi Wright Luris. Londin. Diota publicus auctoritate post. Notarius, praemissis omnibus re singulis, dum sic ut praemittitur, sub Anno Domini, Indici. Ponti sic , mense, die, ct loco praedictis agerentur 2 ferent una cum praenominatis i estibi ι praesens personaliter intemifui, eaque omnias singula sic fieri vidi ct audivi , scripsi, publicam, oe in hanc publicam formam redegi , ac silano ct nomine mes solitis ct eooetis signavi, manuque mea propria me hῖς scripsi rogatuι spretatuer ω requem iis Mem 2 testimonium omnium S singulorum praemissorum. Haec caussa nullibi, quod sciam, post provocationem diiudicata est. Ultimus igitur hujus Tragediae actus sit , quod Edinardus Hastius decimo septimo H-rici VI. anno moriens, nomen & titulum Domini de Hastius 3c Sto euiae ad ultimum vitae diem retinuerit. Quod Inquisitione capta sexto die Novembris anno supra dicto,post mortem ejus, patet.

Pag. 4' β' λδ J octea tamen nonnulli , qui in Issa natum

ob equium Je tradi derant, e Patronorum symbolis sua etiam ortiti liunt, Nel auxerunt ut quatuor illior nigeri gaudiat Saronis sub MDardo te

Johannes Auchetlut Baro de Audi Iohanni & Thomae de one torth fra tribus , quod illi & illorum Majores operam Ortem & fidelem sibi & suis Majoribus praestitissent, anno IqOq. Insignia, e Touchetorum i Audisorum i clypeis c0mposita permisit. ADLE , degueules, a une frette 'or. TOUCHEI, Thermines, au choron de Aurules. I CXWORTH, part demesse desisse ct diermines, au cheurre de goeules, fratre d'or. Memorandum,nnittas tum familias suisse satis celebres, qui quod bellis non interfuissent, insignia non habuerunt, Haec Machisora horum familia semper deincepς summo in honore fuit. Pluribus fortasse de hac familia mihi quandoque erit disserendum. Iohannes Meliesbororo, anno vigesimo primo Richardi secundi, dedit sua insignia, Tres, nempe, vacerras aμ as, in cirico puniceo, cum angulo nigro impresso echi Nata

SEARCH

MENU NAVIGATION