Exequias feitas em Roma a magestade fidelissima do senhor rey Dom Joaõ V. por ordem do fidelissimo senhor rey Dom Jozé I., seu filho e successor

발행: 1751년

분량: 75페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ta complexus, illud significare voluisib visus est, peculiari quodam Divinae Providentiae munere JOANNEM V. Lusitaniae , Algarbiis , aliisque florςmtissimis Provinciis Regem sui sib constitutum, ut ejus vita omnibus e rnata virtutibus norma veluti quaedam Christianis Ρrincipibus foret, ad quam eorumdem mores informarentur. Vererer sanδ, si de alio quopiam verba facerem, vererer, inquam, ne quae dicturus sum, magnificentius dici , quam verius viderentur. At JOANNIS V. laudes quot quisque ves rum est , qui non frequenter audierit communi omnium hominum sermone celebrari y Verendum itaque mihi potius esὰ sentio, ne extenuare eas dicendo videar, qu1m augere ornando. Quamobrem oro Vos , obtestorque, Auditores, ut multo majora de tanto Rege Vos ipsi cogitetis, quam quae de eodem a me praedicabuntur. Duo omnino sunt virtutum genera, quibus eMellere potissimum eos oportet , qui populis, nationibus, ac Regnis sive haereditario jure, sive hominum delectu, & consensione regia cum potestate praeficiuntur: earum videlicet, quibus debitum Deo obsequium , cultusque dei ertur, & earum, quae populorum commodis, verseque felicitati prospiciunt. Cum enim Reges Deus opibus imperio, ac dignitate supra mortales reliquos evehat; nonne par est, ut ipsi quoque tantae memores beneficentiae supra mortales reliquos sese Deo praebcant obsequentes , ejusque gloriam, & cultum omni ope, ac vi latius studeant propagare ξ Cum vero regia poscat auctoritas, ut eidem sese, suaque omnia populi gubernanda committant; nonne Reges oportet omni studio, animique contentione verae subditorum selicitati procurandae semper excubare ξ At quaenam ex his virtutibus JOANNI defuit, aut verius in eo summa non stitit Utque a primo earum genere eXOrdiamur; quanta in integerrimo Rege fuit erga Deum pietast quanta observantial quanta religio i Testes sunt Sacrae Lisbonenses A des, quae illum frequentis sine, dum Sacra operaretur Sacerdos, ante Aras in genua provolutum, demissis in terram oculis, vultuque ad summam modestiam composito adstare conspexerunt. Testes sunt illi seclusi penitus, abditique regiae domus recessus, qui eum statis diei temporibus omnia dicta, facta, cogitataque sua judicio acerrimo, tamquam aliqua statera, poΠ-derantem , deque rebus divinis serio, ac diutius cogitantem viderunt. Testis est illa Sacra AEdicula parietibus septa domesticis, ubi ille frequenter apud Sacerdotem peccata sua cum lacrymis confiteri, & Sacrum Christi Servatoris Corpus mira pietate accipere consuevit. Testes libri illi, quos seu de rerura humanarum despicientia, seu de caelestium magnitudine graviter, sapienterque conscriptos noctes, atque dies studiosissime evolvebat. Testes demum tot Religionum sive Duces, sive Milites, quibuscum non in f equenter pia miscebat colloquia , quorum crebro sapientissima eXcipiebat conssilia, quos, ut uno Vembo dicam, in oculis serebat, summaque diligentia, atque incredibili studio tuebatur. Quid miram ejus commemorem erga Sacros Ministros, ac Romanum praesertirnpontificem, reVerentiam, in quibus Dei ipsius, cujus vices in terris gerunt, majestatem colere, ac Venerari videbatur λ Qid summam Christiante Religionis, Sacrorumque curam, quam gessit 8 Nonne ritus omnes, nC Caermmonias, quae in hac Urbe Religionis magistra in divinis celebrandis mysteriis, aliisque sacris muneribus obeundis servari consueverunt, diligenter eXscribi, ac

in Lusitaniam deserri jussi, ut in ea quoque religiosissime servarentur Z NOmne ejus hortatu, consilioque assidua ad Altare, in quo Eucharisti cum asservatur epulum, indicta precatio est in Lisbonensibus Templis uberrimo cum Civium

72쪽

vium fructu, silmmoque cum Religionis incremento Z Nonne selemni pompae quotannis, qua Sacrum Christi Corpus per medias Lisbonae vias circumferebatur , & ipse supplex intererat, & Magistratus omnes, Omnesque omnium ordinum homines interesse jussit, ut Reparatori Sanctissimo non modo e suis convulsa sedibus Urbs, verum etiam Lusitania tota publico illo ritu famulari se profiteretur ὶ Nonne opulentissimum Ρatriarchale Templum a fundamentis

extruxit, pinguissimis reditibus locupletavit, variis Sacrorum Ministrorum ordinibus auxit, pretiosissima auri, argenti, gemmarumque supellectili eXornavit, eo videlicet sapientissimo consilio, ut ex tanta rerum opulentia, ac sumptu infinitam Supremi Numinis dignitatem, cujus eXterno cultui ea omnia consecrabantur, Lusitani facilius intelligerent, ac religiosius venerarentur Z Dies

me deficiat, Auditores, si persequi velim omnia singillatim, quae REX FIDELISSIMUS mirifico studio Religionis incensus , quamdiu ViXit , aut Pe fecit, aut molitus est. Mitto itaque & magnificentissime exaedificatum Masrae Templum, quod & forma, & ornatu, & amplitudine immensam Vaticani hujus Templi molem aemulatur; & ditissimum Sacellum Sancto Joanni Baptistae sacrum, quod in hac Urbe regiis extructum sumptibus cum paucis abhinc annis sit spiceretis, haesistis ancipites, utrum materia Opus, an opus superaret materiam; & plures Lusitaniae Sacras AEdes ad pientissimi Regis preces a Romano Pontifice non modo Bassilicarum titulis auctas, verum etiam summis Indulgentiarum thesauris munificentissime cumulatas. Taceo novos Episcopatus , quos in Brasiliae Regno, quasi totidem firmissimas arces, ad Catholicae Religionis tutelam, ac munimentum erexit; Sacra Coenobia, quae a sundamentis eXcitata, hominibus asperrimam Magni Francisci disciplinam profitentibus tradidit incolenda; Collegia plura, quae inclytis Societatis Jesu Alumnis aut auxit, aut eXtruXit, ut sacris expeditionibus Lusitaniam, aliasque regiones percurrerent, & Christianam ubique pietatem, ac Religionem, quemadmodum felici succeta peractum ab iis est, propagarent. Si leo tot eXimios divini Verbi praecones, quos, ut ethnicae supers sitioni bellum indicerent, ad

eas Nationes, quae in extremas terrarum Oras relegatae in tenebris adhuc miserrime versantur, misit, ac regiis opibus liberaliter sus tantavit. Non comm moro immensam pecuniae vim, quam erogare quotannis consuevit, ut Christianos homines sub barbarorum captivitate constitutos in pristinam libertatem vindicaret. Haec , aliaque plurima tacitus praetermitto; ne si Omnia, quae de tanti Regis pietate dici possunt, dicere voluero, nullus umquam inveniatur

exitus Orationi meae. At illa eadem, quae commemoravi, tot, tantaque sunt,

ut ex iis conjici facile possit, quidquid JOANNES ageret, id ex singulari quodam Religionis Christianae, & virtutis sfudio prosectum ad earumdem

incrementum ab eo referri, tantamque exinde religiosissimo Regi paratam stiisse gloriam, quantam vix fortasse quispiam ante illum s1bi comparavit. Floruerint inim alii Reges bellicis laudibus, hostes potentissimos edomuerint, opibus suos auxerint, imperii fines longe, lateque propagarim. Eorum laudes celebrabuntur illae quidem, & immortalitati, quoad fieri poterit, commemdabuntur, sed sic, ut cum multis ethnicis Imperatoribus aliqua o parte communicentur , & cum Alexandri Magni, Scipionum, Pauli AEmilii, Caesaris, Pompeji rebus gestis conferantur. At haec JO ANNIS laus, quam nulla umquam aetas conticescet, & est omnino propria Christiani Regis, & non m11 cum Constantini Magni, atque utriusque Theodosi gloria comparabatur, qua

73쪽

cum Imperii Romani majestate, opibus, potentia, rerumque gestarum gloria, tum multo magis pietatis, ac Religionis sfudio floruerunt. Verum quamquam tantam Religionis, Sacrorumque curam JOA NN E Stesi)rit, ut illi uni dies, noctesque Vacare Videretur; nihil tamen eorum omi sit unquam , quae ad veram subditorum felicitatem procurandam prodesse possent. Solent quidem iniqui rerum aestimatores dictitare, eos, qui mirifico pietatis studio ducuntur, non ad populorum gubernationem, sed ad Monasti

cae vitae rationem ineundam esse accommodatos. Sed ut eorum retunderetur,

atque obmutesceret insania , opportune a Deo missus videtur JOANNES, qui summam Religionis curam cum optima Reipublicae administratione coapularet . Atque utinam possem hic virtutes singulas dicendo persequi, quarum ope Rex publici boni cupidissimus tot amplas, disjunctasque provincias tam feliciter gubernaviti Commemorarem summam ejus justitiam, qua sua cuique jura sancta semper, integraque servavit; incredibilem humanitatem, qua sive

advenas, sive cives ad eum accedentes peramanter eXcepit; miram in divinis, humanisque legibus custodiendis constantiam, qua, cum eskt in omne genus hominum quam lenissimus, severissimum se tamen in sceleratos, cum res postularet, exhibuit. EXponerem eximiam in negotiis cum domesticis, tum e ternis pertractandis dexteritatem, qua illud constanter est assecutus, ut non alius, nisi quem praeviderat, optaveratque, eXitus ObVeniret. Praedicarem inusitatam illam prudentiam, & admirabile in providendo consilium, quo impem dentes regno calamitates avertit, mala depulit, pericula propuls hvit; quo bonorum genus omne in sibi subjectas congessit provincias; quo demum, ut in mediis atrocissimorum Europae bellorum fluctibus non modo Lusitania non j, ctaretur, Verum etiam otio summo, ac tranquillitate seueretur, essecit. Celtabrarem egregiam animi sortitudinem, qua gravissima bella, cum Religio suaderet, suscepit; singularem fielicitatem, qua gessit; incredibilem, qua confecit, celeritatem. Dicerem Corcyrensem Insulam solo Lusitanae classis aspectu ab immani Turcarum obsidione liberatam; Goam florentissimam Urbem delecta militum manu a barbarorum praedae inhiantium unguibus ereptam; frequentes Christiani nominis hostium incursiones in Africa, atque in Asiae finibus repressas; esseratos demum Tingitanorum, ac Brasiliensium tumultus compositos, stactos impetus, debellatam audaciam. Verum has, reliquasque singulares praestantissimi Regis virtutes, cum mihi per tempus non modo pro dignitate pertractare non liceat, sed ne recensere quidem enumerando, eXOrnam das aliis relinquo, quibus uberius tributum sit flumen ingenii, & plus temporis ad dicendum, aut otii ad scribendum obtigerit. Regiam illam tamen

munificentiam tuam Te enim jam appello, & alloquor, REX FIDELISSIME ) regiarn illam, inquam, muniscentiam tuam, qua de omnibus bene- mereri consuevisti, tacitus praeterire nullo modo possum. Ouis enim ordo, quis sexus, quae aetas illam non sensit, ejusque desiderio modo non commovetur. Senserunt Lusitanae Urbes, quas constratis viis, erectis obeliscis, statuis collocvis , excitatis aedificiis, tantis demum molitionibus extructis exornasti, ut Romanam magnificentiam aliqua ratione aemulari videantur. Senserunt populi, in quorum commodum immodico sumptu peregrinas aquas e longi Π- quis regionibus per e tructos magno molimine sublimes arcus advexisti. Semserunt laterae, ac liberales disciplinae, quarum tam praesens suscepisti patrocibnium, ut ad earum domicilium, ac sedem plura aperueris gymnasiia, florentes institueris

74쪽

Contubernia, literatorum colonias undique advocaris, quorum videlicet ope,

quidquid in pluribus sparsim regionibus addisceretur, id omne L na Lusitania CUOCeret. Nenserunt CiVes, senserunt exteri, quorum calamitatibLs seblevandis numquam praesto non suisti. Quando enim, quod a Te petivisset aliquis, non ImpetraVit Z quem egentem vacuis a munere manibus dimisisti Z Cui vexato misere, re jacenti non adsuisti, cum a Te auxilium expetis ktZ Te deflent e tinctum inopes quorum altor eras, & educator; Te viduae, quarum liberos, cx fortunas tuebaris; Te pupilli, quorum solitudinem tutela juvabas tua; Te Virgines, quarum pudicitiam a malesuada fame tuis opibus vindicabas; Te Religiosi Familiae, quarum egestatem maxima ex parte tuis alebas, ac sustelatabas sumptibus; Te demum omnes omnium ordinum homines, qui tuam an suis periculis sidem, atque praesidium senserunt, profluentibus lacrymis, gementesque desiderant. O justas lacrymas, verissimumque de singulari tua beneficentia testimonium t O miserum non Lusitanorum modo, sed multorum etiam populorum casum, qui Te tam religiosum, tam providum, tam beneficum Regem amiserunti Vixeras quidem satis Tibi, satis gloriae, satis etiam, si vis, naturae; at non satis aliis, qui Te sospite, & incolumi, omnia in tuto esct arbitrabantur ; Te vero erepto, laetitiam omnem, Omnemque felicit tem Tecum dolent essὰ sublatam. Sed nos ad illud revertamur, unde quodam abstracta doloris aesstu, nostra longius aberravit oratio. Quamquam tot, tantisque virtutibus ReX praestantissimus emineret; ne qua tamen in eo fuisse videretur, cujus praeclarum specimen non praebuiset; tentari illum aerumnis oportuit, gravissimisque assietari calamitatibus, ut qui in rebus prosperis miram animi moderationem e hibuerat; non imparem in perserendis adversis patientiam, atque alacritatem praeseferret. Decimo itaque ante obitum anno comitiali Corripitur morbo, tam diuturno quidem, ut eo, quoad ViXit, sirequentissime laboraret, tam diro autem , ac tam vehementi, ut non semel ab eo in extremum vitae discrimeri adduceretur. At tantam morbi Vim, ac diuturnitatem quam non modo patienti animo , Verum etiam aequo, ac libenti Rex sortissimus toleraviti Angebatur quidem aegritudine corpus, sed non frangebatur animus, qui mortalia supergressus, ad Deum Cogitatione avolabat, cumque se ejus nutu , consilioque regi intelligeret, mirifice recreabatur . Invictus proinde, immotusque morbi saepius recrudescentis impetum laeta semper fronte sus inuit, sibique perpetuo constans , attritis licet ab adversa valetudine viribus, numquam aut a Chrissianae Religionis propagandae s fudio, aut a procurandae subditorum felicitatis cura divelli potuit. Verum cum has inter animi curas, corporisque aegritudines REX

FIDELISS MUS paulatim intabesceret, supremumque i bi jam diem imminere divinaret; ut impavidus morti, veluti Christianum militem decet, occurreret; Sacerdotem e Societate Jesu accersiri jubet, qui se, totamque Regiam Familiam spiritualibus, ut vocant, S. Ignatii exercitiis excoleret. Cujus autem est tantum flumen ingenii, cujus tanta eloquentiae vis, atque ubertas, ut divinum animi ardorem

reserre possit, quo JOANNES in sacro illo secessu, piisque commentationibbus inflammatus, terrena omnia fas fidire coepit vehementius, caelestia ardemtius anhelare, mortem denique ipsam impensius eXpetere, quo reso .uta terrinna sui corporis compage, liber in Beatorum patriam spiritus commigraret 8

Nihil prorsus post illos dies, nisi obitum, nihil, nisi veram vitam cogitisat, nihil;

75쪽

nihil, nisi immortalitatem meditabatur. Neque vero protracta diutius sunt taem, Pia Vota : gravius enim indies urgente morbo, brevi se de vita migraturum sensit. Tum ille vultu ad serenitatem composito, Sacerdotem vocari jubet, a quo solebat audiri, animoque perpurgato, ac delictis luto, Sanctissimure Christi Corpus enixis precibus postulavit, ac religiose sumpsit: viaticum videlicet perneces rium ad illud iter extremum in caelestem patriam conficiendum. Sacro quoque se perungi curavit oleo , quo criminum reliquiae, & siqua a, huc expianda sibi essent, delicta penitus abstergerentur. Neque illud etiam omisit, ut a Romanae Sedis Nuncio Apostolicam Benedictionem, ut a junt, magnopere expetitam impetraret. His ins fructus armis adversus infestissimos hostes, quos in extremo vitae exitu insidias morientibus moliri non ignorabat, dum mortem praestolatur impavidus, in Chrissi e cruce pendentis imaginem defigit oculos, Deiparae Virginis, aliorumque Coelitum opem, ac praesidium implorat, solemnes Ecclesiae precationes, ut potest, pie recitat, animumque suum e corporis ergas fulo fugientem Auctori, & Creatori suo Commendat.

Tandem pridie Calendas Augusti, qua die anniversaria S. Ignatii Lojolae,

quem mirifice semper coluerat, instauratur recordatio, Brtissimus ille animus, solutis vinculis, emergens e tenebris, relinquens Concretum, & mortale cor, pus, nactus liberum coelum, atque lucem, in illam sempiternam domuim triumphans evolavit.

Quid lacrymarum totam familiam putatis profudisse, ubi Regem illum mortuum aspexit, cujus sbia praesentia, & Comitate recreabatur ξ quem plor tum pauperum fuisse ξ quem fletum civium 8 quem dolorem, & gemitum populorum Z quem moerorem totius Lusitaniae Z At Vos, moerentes populi, ae

lacrymis tandem temperate, ves froque acerbissimo licet, ac justissimo, statuite modum dolori. Occidit quidem, occidit sievissima morbi vi extinctus JOANNES V., pulcherrimum pacis ornamentum, firmiss1mum belli praesi- dium, Religionis studiosissimus defensor, barbararum nationum procurator sol

licitus , scelerum VindeX acerrimus, bonorum patronus amantissimus, exemplar tandem Virtutum omnium Christianis Principibus a Deo propositum ad imitandum. At post mortem sanctissime obitam, illam bonis omnibus a iuuentem immortalitatem adeptus est, in qua virtutum suarum fructus jam capit uber- ' rimos . Levent itaque dolorem vestrum, & praeteritarum ejus Virtutum, quae semper vigebit, fama, & verae beatitatis, qua semper potietur, recordatio.

Recessit ille quidem a Vobis moriens; at non recessit totus: reliquit enim Fi- lium, in quo illum cernitis, ac tenetis, & qui Aviti non magis solii, quam Patriae virtutis haeres, tanta religione, pietate, prudentia, consilioque imperii, habenas regit, ut JOANNES ipse in Lusitania adhuc vivere, atque imperare Videatur . Huic ergo, si sapitis, pos h ossicia debita Parenti ejus amantis simo persoluta, sospitem , diuturnamque vitam a Deo optimo Maximo votis

omnibus cons anter eXposcite .

SEARCH

MENU NAVIGATION