Anselmus Solerius cemeliensis De pileo : caeterisque capitis tegminibus tam sacris, quàm profanis

발행: 1672년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ab aliquibus ad capitis tegmina est detortus. Medorum Regum capitis tegmen , quod commune estat Iudi cibus Persarum , mox ex Codino describam. Rustorum Imperator , Vulgo ma gnus Dux Moscoviae, pileum habet, quem in haec verba describit Sigis munduS Baro,in rerumMoscoviticarum commentario. Pileus ipsorum ti gua, Schapha dictus, quo Wologmerus Monomach usus est, ct quem gemmis ornatum, aureis item laminis, quasi quia

busdam spirulis subinde fr vibrantibus,

mire concinnatum reliquit.

Magnatum Summatibus inferiorum , tegmina capitis peculiaria alicubi fuere. In Imperio Consta tinopolitano , magna hac in parte erat varietas. Andronico, cum cre ius est Imperator , detractum esse pullum & acutum pileum , quo a rea utebatur , & rubram mitram

ejus capiti fuisse impositam , Nic tas autor est, libro singulari de M

212쪽

D E PILEo. - Ι97loxii Comneni imperio num. 18. Biretum acuminatum Nicephorus Gregoras lib. I 1. in sine. proceribus aetate provectioribus in usu fuistis ait, serico tectis, pro dignitate cujusque, adolescentibus capite nudato agentibus. Andronicum vero Palaeologum omnibus concessisse pileos , & variis varios placuisse, his Latinos , aliis Mysios & Triball1cos,aliis Syrios & Phoenicios, prout cuique libebat. Ita ille de pileis in

Ru communi procerum. Nam tegmina capitis , quae erant veluti tesserae ac notae dignitatis non Videntur abrogata. Apud Codinum lib. de ossic. Eccles . & aulae Constantinopol. Multa de hujusmodi tegminibus capitis inferiorum Magistratuum legere licet , praeser

pitis cinquit eo cap. 3. quo De spo-ta utitur , quod umbella seu umbraculum 'pellatur , totum ex.

213쪽

a 8 AN SEL. SOLER Tusprafert nomina ejus quigestat illud, a

roclavatum, simbriatum. τις qua

lia sunt Imperatorii pilei, exceptis nodo O palmulis. Haec illius pilei apicem exposuit Iunius. Quid sint, ambigit Gretserus lib. 2. Commentia cap. q. Notat vero paulo post Codianus , de eo ipso Despotae pileo: Cum Despota adhuc puer est , nullum tegumentum fert in capite, dum in pselatio versatur ; sed manet aperto capiare. t quando equitat, tunc fert eum

quem antea descri mus pileum. in .c um ad ephebi aetatem processit, tunc fert cum quem ante des ori mus pileum, idque etiam in palatio. Inserius, de pileo generi Imperatoris, sic scribit: Titer generorum Imperatoris , si sint

Despota , aurei oe coccinei coloris sunt Ambriati, habentque Cruces ex ma garitis, s gyros seu circulos. PileusSeba stocratoris aurei ct coccinei coloris est, or limbatus. Umbo ejus ct τα σῶα qualia Despota, dcc. caesaris pilos Ambria atus est, aurei ct coccinei coloris , qualis

214쪽

D E PILE O. ros est Sebastocratoris. Umbo ct densitas , alia ejus m. Addit. c. q. Codmus de tegminibus capitis aliorum Magnatum. Fileus magni Domestici, aurea ct coccineo colore tinctus oti, clavatus cum umbone aureo ct coccineo, ori e clavatus est. σεια instar umbonis chrUococcinea, Scc. Tileus magni Ducis colore aureus 2 coccineus est, clavatus absque umbone Huic pileo similes fuisse pileos Logothetae Sc magni Stratopedarchae, ait inferius. Subdit vero Magis Primicerii pileus si briatus est , dcc. Tratosebasti pileus

aureo 2 prasino colore nitet, exceptas bria νη purpurea est,&c. Logoth ta generalis aerarii pileus, est albus pannus, cum margellis, 3 c. Protove striarata pileus, clavatus est, Scc. Primi Secretarii pileus est blatteus, duplicis coloris purpurei ct albi,habens margellica

briata, lata non in Crucis formam, sed in orbem circa verticem pilet, ambitumque trullae , quae supra habe guram tria folii, margellis ornatam. Vocat trul-

215쪽

I Oo AN SEL. SOLER Ius Iam , partem summam pilei , qua clauditur & quasi concameratur; UO-ce ab aedificiis translata. Demum ad dit Fraefecti exercitus pileus clava est. Erant haec tegmina capitis MN gnatum & aulicorum. . De Judicum vero Pilaticiis mox dicam: Inter Ρersas erat peculiaris tiarae Judicum, de qua Paschalius. A. Me dis accersiit, & Pilaticia vocat hujusmodi judiciaria capitum tegmiana Codinus , sic scribens cap. 6 num. 46. csum Persarum gens par PAEuset, ct vitam pastoritiam ageret, Drus, relictis Fersarum moribus, ut e- batur ritu 2 consuetudine Medorum, utpote gentis magnae ct magnificae. Horum vero Iudicesserebant epilorica se superulas, ct in capite lineum tegmen, Phaceolidem appellatum. Ex quo

bet Phaceolio pendebat asinistra partema ellium, sive si bria ex margella, alteram aurem ejus qui gestabat obte gens ro significabatur, aurem quidem retectam accusatoribus dari; te-

216쪽

DE PILE O. ZOIctam vero aurem accusatis, sedab sentibus reservari. Ex collo Iudicum pendebant in fericis filis margellia, cum simbria: Longitudo erat spithama minor, latitudo unius palmae. auae 'x Medorum ferebat , similiter 2 Iudices.

auemadmodum igitur olim exercia tuum Duces ferebant torques, qui erant

honoris indices, sic st pilaticia honorem Iudicum manifestabant Apud Sinas peculiaris est Magistratibus omnibus pileus quem sic describit Nicolaus Trigauitius lib.

1. expedit. Sinicae cap. 6. Omnes Magistratus, sive philos phici sive mi- litares, infimi juxta ac summi, eodem pileo insigniuntur, is est e velo nigro, stutrinque duas velut alas habet feres pra aures ovatae figurae, eae ita pileo ad haerent, ut tamen facile excidant. Hoc sunt modo se ad modeste re itaque imcedendum cogi; ct a capite leviter in--

secitendo, prohiberi : quod si fecerint,

Magistratuum violant majestatem.

218쪽

Pileus Do Iorum. ΡErantiqui moris est, uidit Docto ribus certus habitus, cujus usu inriterdicatur iis, qui judicio illorum, Pe nes quos in ca potestas, probati non fuerint,ac velut inaugurati. Sic enim .

Sophistie olim Athenis pallium Philosophicum,unaque Sophistarum di- Agnitatem, certis ritibus servatis, asse- quebantur, ut scribit Olympiodorus apud Photium Cod. 8o. Neque se mo duntaxat .est de facultate ast mendi pallii , quasi ad tyrocinium Scholasticis illico ac adventabant, facta a Magistris, non absque annumeratione pecuniae, & plerisque t

lium Athenas appulsiun describens ;sed sermo est de pallio veluti Magistrali, quod concedebatur solis ad docendum idoneis , qui simplici i 6 tes

219쪽

a AN S E L. SOLER Tuster λόγρο ε μενοι appella bantur; eo quod inter sapientes allecti,& legitime inscripti,ut diligenter ex plerisque antiquis notavit Cresolius i. 3 theatri c. I 6. Et perspicue habetur ex can. II. Trullano, ubi m moratur usus Ethnicorum in veste certa, candidatis Sapientiae; re certa item , iam decurso studiorum curriculo assignanda, quod Synodus fieri deinceps vetat sutique adhibitis ritibus illis, e coenosa Ethnicismi scrobe haustis , & alicunde lutulentis. .)Inter eas autemMagisterii ac Docto

ratus notaS,numerabatur Corona, quae

ab initiatore mysta imponebatur, ut est apud Aristophanem in Nubibus, cum describitur Strepsiadis inaugum ratio per Socratem. Et tunc nomen Fophista ., sive Doctorum titulum assequebantur , ut est apud Philostratum lib. a. de vita Sophist Praecessisse porro hujus tituli delationem , suffragia judicum ad id a thoritate instructorum , docet L

220쪽

r D E PILE O. azycianus in Eunucho, & Eunapius in Prohaeresio. Quamvis ergo Synodus Trullana, ob mixturas aliquaS impuras, vetuerit peragi quas dicebant cylistras, & ritus illos Ethnicos, qui surpabantur inTyronum initiatione,& jam consummatorum inauguratione , reteneri noluerit a Christianis, tamen esse sitas Doctoribus peculi

reS notaS, non prohibuit. Imo cum id spectet ad honorem arteS alentem , prohiberi nec decuit, nec debuit. Ut enim bene in hanc rem ratiocinatur Rebuffus tract. de privile studio.&Iacobus Middendorpius i.

1. de Academiis cap. 13. post IuvenalemSatyr. IO.& Bionem inBucolicis, Iamblichum & alios,virtus inhoianorata jaceret, nec esset qui vellet labores in literarum adeptione devorandos exantiare, nisi esca praemii &honoris pelliceretur. Is autem honor praesertim cernitur in peculiari amictu & peculiaribus externis notiS,inter quas eminet pilei concessio. Ur

SEARCH

MENU NAVIGATION