Anselmus Solerius cemeliensis De pileo : caeterisque capitis tegminibus tam sacris, quàm profanis

발행: 1672년

분량: 448페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

eto 6 ANfEL. SOLER Tustum vocat Bertachinus, aitque esse signum victoriae & gratiae, nec non

Sacerdotii de superioritatis ; & has

omnes ob causas merito concedi Doctoribus cum inaugurantur,addito in vertice hapso, seu flocco, pro Doctorum varietate , coloris diaversi.

Tangit his paucis Bertachinus compagem & colorem, ac fines pilei Doetoralis, quae breviter percurrenda sunt & distinctius exponenda. Et pileus quidem alicubi non ejusdem est coloris , tamen apud nostrates semper est niger. vio alicubi aliter rem se habere, quia ut scribit Middendorpilis lib. I. de Academiis cap. 13. & Maximilianus Sam .daeus in Theolog. Jurid. comme tat. so. apud Germanos tinter quos

ipse scribebat, ) solus Doctoralis

pileus Theologorum est nigri colo-xis , ad innuendum eos esse mundo mortuos. Est quippe nigredo mo

ris symbolum ι ut propterea Satyria

222쪽

aopcus, nigros maritos diXerit pro momtuis . Qui vero apud eam gentem in aliis facultatibus promoventur ad lauream Doctorum , pileos h bent alterius coloris quam nigri.

Nempe Jurisperitorum pileus est ruber , eo quod adsint Regibus &

Principibus terrae , quorum praeciapuum ornamentum est purpura. Medicorum vero & Philosophorum pileus Doctoralis est violaceus, aut ceruleus, ut moneantur oculos suos non declinare in terram. Ex Go-delmanno lib. I. de Magis cap. T.

Daemon in Marchia, specie Advocati obj ectus, pileum cceruleum pro tulit. Haec igitur est coloris quoad pileum alicubi multiplicitas , quae apud nostrates locum non habet. At floccus apud nos quoque, pro Variis est varius . Eum floccum aliqui stipsriore seculo GeneVae , cum ea urbs sub auspiciis Spiritus sancti re mali , omnia susquedeque evertit, porro hortensi mutavere, quem pia

223쪽

m8 A N s E L. S O LEO usteis , assuerunt vel adjunxerunt: quod quantam bilem Farello, meri Dei verbi pincernae inter primos strenuissimo, exciverit , docet in Calvini vita Laingaeus cap. 7. Nunc intactos ex Bertachino pilei Doctorum fines , eiusque quadratam formam inquiramus. Victoriae signum haud injuria statuitur pila

Doctorum; nec abs re, cum oleastro Olympionicarum confertur ab Adriano Junio lib. s. animadvers. cap. a.

quia diligens studium, quod necesse est in Doctore praecessisse , perinde

est ac lucta & agon cum ignorantia& ignavia. Et quemadmodum Ag nistici varie probabantur & examunabantur , priusquam ad certamen &victoriae viam admitterentur; ita qui Doctorum lauream captant, VaritSprobationibus & examinibus sit G ant necesse est . Proportio est m nifesta. Triplicem enim Athletarum coronam , pro triplici eorum gradu, agnoscit Imperator lib. AGIetas ita,

224쪽

cap. de Athletis, ubi Bartesiis &DD. passim; similiter igitur inter studiosos sapientiae , . alii depositi Tyrocinii insignibus donati, dicuntur Baccalaurei; sive a lauri baccis, ut significetur spei fieri, quod a baccis ad laurum, seu plenam lauream denique pertingant; sive a bacillis

quorum olim collatione creabantur , ut vult Renatus Barrensis, in

Admonitione de Tertulliani dog matibus. Quanquam in Italia pri-m na hunc gradum honorum Scho lasticorum non requiri ad Doctoratus titulum & decus adsciscendum, notat Quintilian. Mandos . . ad reg. Cancell. 16. q. IIJ Alii ulterius progredientes , denominantur Licenti . ti, & Prodoctores. Tertio denique alij, ad ipsiim provecti apicem honorumScholasticorum, Doctores plene & absolute appellantur. Atque ita hi Athletas sapientiae, servant proportionem cum antiquis athle

tis ue sicut quoad probationes &

225쪽

eXamina agonisticis praemitti solita , ut Faber in Agonistico lib. 3.

cap. 17. aliique notarunt, ita quoad gradus, & varia externa signa, tan- quain laborum praemia es merito re

pendenda iis qui probati sint lau

rea digni, atque notaculo quo ab aliis secernerentur. Videndus F ber cod. lib. 3. cap. 28. Haec pomro nota nulli bi statui convenientius ac principalius potest , quam in capite. In primis , ' quia ob necessariam, dum hic vivimus, intellectus ac phantasiae in operando mi nexionem , &. phantasmatum intecintelligendum speculationem, C

pitis per studia fatigatio major

fuit , quam reliquorum membrorum. Praeterquam quod eminentia capitis, ut supra sect. a. disputatum cst, notas victoriae in capite coli Cotas , conspicuas omnibus facit.

Quare post luctam & certamCri, optime hac quasi laurea donantur Doctores , imitatione Dei, qui in coelo

226쪽

ecelo speciale decus quod aureola Doctorum dicitur conferet Doctoribus probatis , de quo bene disserit Carolus Regius lib. I. Orator. Christ. cap. aa & JoanneS BagotiuS in demonstrationisus Christianis t. a. lib. s. disp. g. Quod gratiae simul ac victoriae notam, pileum Doctoris statuebat Bertachinus , existimo referendum ad probatos mores, & vitae sanctitudinem veri Doctoris. Supponinitur enim non excepturus tot labores , quot exantiare necesse est eum, qui digne ad assecutionem hujus decoris pertingit , nisi virtute &gratia praecelleret , qua tot illicibus voluptatumi& avocamentis 1 recto, constanter obstiterit. Eras .mus sane Adag. ad yrteum vocare, existimat pileum esse notam . Virtutis spectatae , & idcirco conferri Doctoribus . Quo etiam pertinet longa disputatio Lucae de Penna ad l. Murileguli, C. de murileg. & gy-

227쪽

naeciarta monstrantis, pileum Doctoris dici biretum, quia supponit duplicem rectitudinem in eo cui confertur Eam vero duplicem rectitudinem ita explicat idem Doctor, ut omnem plane sanctimoniam comprehendat. Eodem revolvitur Sacerdotium , cuius pileum Doctorum tesseram e si e statuebat Bertachinus: & idem habet Mar. Socinus cap. meanto, de Magistris. Disciplinae cnim etiam humanae , sub quodam Sacerdotio exercendae sunt, dc facultates , quibus partis decernitur pileus, veluti quaedam numina habentur, ut de I stitia & Justitiae administris pronus ciavit Ulpianus , quatenus ex Celse dixit, Jurisperitos boni & aequi S cerdotes esse, atque adeo juris atque Justitiae. Quod Ηotomannus in Epiti

tome ad titulum I. Digestorum, & in commentario renovoto ad Institutiones tit. 1. de Iustitia, Dea Ethnic rum dictum contendit. -- aut Θi ιις ι vel dixere Ethnici, ut ex

228쪽

Eustrario observat Budaeus ad lib. I. tituli primi ff. Institere Hotomani vestigiis, in eo sensu definitioni ab

ricus Salmuth ad Pandirolum de rebus deperditis, circa procem. Et quanquam Ulpianus , homo gentilissimus 3c acerba Christiani nominis insectatatione infamis, dignus non est pro quo satagamus; tamen longe aliam fuisse ejus mentem, cum Jurisperitos dixit esse Iustitia Sacerdotes, monstratum est lib. 3. de Vir- tui. num. 39. & ibid. num. 8. Hoc Sacerdotium, in sancta tractatione &dictione iuris consistens, est illustratum. Addo nunc Iulianum Imperatorem in longo fragmento sive orationis , sive epistolis, eodem modo ac sensu pronunciantem. Civiales magistratus, quodam veluti Sacem dotio fungi, quatenus legum sunt cu-

sodes. Indeque infert Iulianus dici posse , parem honorem ac cul

i tum,

229쪽

214 AN SEL. SOLER I v stum Sacerdotibus & Magistratiabus tribui oportere. Quod apprγbasse videtur apud Cassiodorum Rex Theodoricus lib. 6. epist. Min calce formulae Praefecti praetori0, cum dixit: auod Sacerdotium est, praefecturaepraetoriana competenter agere di nitatem. Affine est quod doctus Poeta 6. AEncid. & viris doctrina praestantibus, & SacerdotibuS co munes post obitum vittas decernit. Ait enim:

Ouique Sacerdotes casti, dum vita

mauebat,

utque pii Cates, ct Phoebo digna

locuti Inventas aut qui vitam excoluere per artes;

auique sui memores , alios feceremerendo :

Omnibus his nivea cinguntur tempo

ra vitta. .

En capitibus Sacerdotum & D ctorum, vittae in Elysiorum campin

230쪽

DE PILE O. 2Is Tum beatitate decretae ; perinde ac

si utrique fungantur Sacerdotio; &illi Numinis , hi sapientiae Antistites

statuantur. Plinius sane lib. I. cap. 3o. Platoni tanquam sapientiae Sacerdoti & Antistiti ; vittatam navem a Dionysio missam, testatur. Facit huc non incongrue, quod ΤheonSmyrnaeu S, nuperrime edit , cap. I. Mathematicorum ex Platone pap. 18. tradit, de initiatione mystarum, respondente traditioni sapia entiae philosophicae , & initiationi in ea. Praeibat enim purgatio. Tum deinde sequebatur traditio Sacrorum. 3. Concedebatur Sacrorum inspectio. 4. Interveniebat scopus &finis inspectionis, hoc est capitis religatio, & impositio coronae,inferenSpotestatem tradendi aliis lacra, MPstae collata. Haec proportione servata , locum habuisse in traditione potestatis alios imbuendi philosopnia, qui est vere Doctoratus Philos phicus, ) affirmat Theon eo capite X. quod

SEARCH

MENU NAVIGATION