Marcelli Malpighii ... Anatome plantarum. Cui subjungitur Appendix, iteratas & auctas ejusdem authoris de ovo incubato observationes continens. Regiae Societati, Londini ad scientiam naturalem promovendam institutae, dicata

발행: 1675년

분량: 433페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

I MARCELLI MALPIGHII

emergentibus stabilibus D: Caduca solia varia circumlcribuntur forma , tum in diversis plantii, tum in una eademque gemma. In licu 3i cxterius ut plurimum mitralia A sunt. In moro de castaneis parum concava B, Oblonga, obtusaque in apice assurgunt. In avellauis con cava pariter, lataque sunt soliola ccopiosis irrigata fibris, utriculisque donata. Parum rabsimili donantur forma caduca ulmi folia , lata enim simiabsque ulla lacinatione copiosis conspersa fibris D, quae non a communi costula oriuntur, sed omnes a surculo, a quo emergunt. IntCrdum angu stiora sunt, talique constant serma E. In robore dc quercu ut plurimum oblonga, gracilique constant specie F, & plurimis, fibrarum productionibus irrigantur. In viola martia, caduca folia ita laciniata sunt, ut appen dices G ita graciles sint, ut spinas aemulentur. In malva quandoque mitrale allurgit caducum solium; interdum in plura quasi scinditur foliola I , quae tandem tabefacta concidunt. Folia stabilia, quorum generationem praemuniri caducis soliolis dixi mus, postremo vegetante gemina emergunt, ipsorumque primaeva species minima esst, de sere informis, sensim autem turgentibus costulis, & continuatis fibrosis fasciculis, mani stior redditur. In aliquibus, ut in ficu, solium a primordiis apertum de diductum est; in reliquis sere omnibus complicatum & crilpum est, ita ut in primo exortu solus pediolus, indeque assurgens costula cum appensis fasciculis appareat, nondum laxata H lii latitudine. Hoc apprime miramur in ulmo 3 et, in qua stabilis solii A primo emer gens structura, pediolo B constat, caducis foliis C intime unito: reliquum folii D complicatur, apparentibus tantum costulis. Idem solium tractu temporis avetiis E redditur, & utriculorum appendices, quibus solii latitudo excitatur, sensim laxantur, & caduca solia F proceriora fiunt. Postremo emergentibus costulis G a crasso pediolo, & crassiori ascendente fasciculo re exterior unguis I incisuras patitur, dia tandem in geminas aperitur parteS.

Eu identilis in robore dc quercu contingunt haec omn i a ; etenim stabilis hujus solii species 1 3 tam parva est, ut vix microscopio deprehendi possit. Inter caduca namque soliola Ainchoamentum solii as Iurgit, quod turgente costula B excitatur cum gemina appendice. Sensim tres manifestantur costulae C, a crasso erumpentes pediolo D. Tractu temporis deductis co stulis, solii latitudo E extenditur, de postremo, elongato fibroso fasciculo , novae appenduntur costulae G, dc tandem fit exiguum solium, cujus latitudo H crispa adhuc redditur. Non una pcrpetuo est natura: rnethodus in augendis gemmarum soliis, ita ut primo caduca erumpant solia, mox stabilia emergant, & tandem, adauctis istis, illa conta laant, de decidant; sed passim in pluribus arboribus gemmarum solia, dc praecipue, quae basim ipsius componunt, mi trali amissa figura, novis mutationibus tandem in stabilia evadunt folia, quibus surculus condecoratur. Novae itaque sermae in diversis vegetantibus observatae, delineandae

veniunt,

52쪽

Veniunt, dc primo in lauro, dc persica malo 14, cujus solium a gemmae basi erumpens, mitratiq; conflans forma A, appendicem minimam B inter geminas lacinias C promit. Idem solium auctius redditum D, & parum concavum, triplici appendice turgere incipit, quarum media E, complicati Aconvoluti solii augmentum est; geminae vero F, caduci solii inchoamenta

extant. Brevi clabente tempore appendices G auctiores redditae, caduci solii naturam redolent; contentum vero solium conVOlutum, geminis kil.

partibus H intro reflexis assurgit. Singula haec magis manifestantur in solio I: dc proceriora fiunt, dum stabile solium I , adhuc convolutum, adolescit, a cujus extremo ungue papillae L, terebinthinae colorem referentes, eminent. Stabile tanὸem solium V, latitudinem sortitum, papillas N turgidiores reddit, caducaque solia O graciliora fiunt. Et postre mo debita accedente magnitudine, caduca soliola P contabescere incipiunt , reliquum vero solii siliare incipit, emergentibus fibrosis costulis, dc papillis unguem ornantibus. Pari progressu amygdali 13 solia augentur : Primo etenim mitrale so-TΑΗ. ii. lium is propria donatur appendicula B; idem auctius redditum, fibrarum C in appendices D progrestum exhibet. Successivo incremento stabile so lium E mani statur, caducaque soliola F astiirgunt; latius pariter temporis tractia solium G redditur, quod adhuc complicitum extat. Tandem

Iaxatis solii partibus H, papillae I suta itellini coloris emergunt; reliquum vero in caduca soliola K absumitur. Ultimo, elongato solii pediolo L, caduca solliola Madstant, do reliquum folii, papillis N dc fibris O condeco

ratur.

Consimili incremento vegetant promorum 3 6 folia, 1 quorum apice appendix A prim6 erumpit, haec auctior redditur in solio B, setam laxatur in solium C, hujus unguis D laciniatur, dc solii specios emergit: Hoc au tius E redditum, papillas F promit, ejusque pediolo caduca soliola G altis incisuris separantur, do postremo debita acquisita forma mcaduca soliola I contabellaunt. In Musis Armeniaci evidentius successivae patent mutationes; solium enim, exteriorem gemmae basin cingens, auctius redditum, convolutum soliolum B promit, reliquum vero pilis dc subrotundis tuberculis C ornatur : latius redditur solium stabile D, dc crenis mediis caduca soliola Esensim extenduntur , haec temporis diuturnitate incisuris F soluta, auctiora redduntur; tandem elongato pediolo G caduca contabescunt soliola H . Horum forma varia eth; frequenter ipsiorum unguis in stylisormes solvitur appendices I, dc rotundis globulis ornatur. Otiniae mali 18 pariter auctio elegans est, senis distincta figuris , B, C, ΤΑs .i a.

D, E, F: in quibus caduca solia insigni pollent magnitudine, de singula pilis, dc papillis, terebinthinam tundentibus, cooperiuntur, Ac tandem ta besacta concidunt. Exaratam methodum non perpetuo adamussim servat Natura, sed in

aliquibus, loco caduci solii, appendices adstant geminae: Ita patet in =vasum si gemmis, quarum primo latum solium A occurrit, hoc aureusN reddi Disitired by Corale

53쪽

MARCELLI MALPIGHII

. redditum, appendicem S essicit: Temporis progressit, altioribus ex citatis ineis iris, soliolum C conglobatum sensim laxatur & aperitur.&, loco caduci solii, appendices D, fibris irrigatae, extenduntur. Successi vis mutationibus soliola tria E cmergunt, & pediolus oblongior redditur. Adaucto iterum pediolo F, stabilia folia G explicari incipiunt, & postreamo dillinc is soliis regeminae appendices I, graciles Valde, fibroto pedio lo aditant , utriculis de pilis conspersae. Eundem progressam habent rubi canini folia, quae tamen altiori incisura s eparata, pendent a pediolo haec frequenter permanent. Idem accidit in rubo , cujus soliola caduca

contabescunt.

Mirabilem pariter auctionem molitur Natura in aliquibus arboribus& herbis, dum ipsarum soliola e gemmis asturgunt; Lotanamq; solii mo Ies, qua gemma excitabatur, in stabilis solii pediolum absium itur& im

mutatur.

Hoc in viis clo, primo deprehenditur, cujus tenella gemma soliolis ex terius componitur, quae mitralem habent figuram A; successiva autem au etione, emergente folii inchoamento B, reliquum media siti portione inpedioli speciem C designatur, quae in grandioribus redditis foliis D mani sesso patet: Interim stabilia solia E fibris conspersa vegetant. Postrembadauctis solii partibus F, oblongus observatur pediolus G, costula H per

longum excurrent .

Passim hoc idem accidit in ebulo, vite alba Ecsambuco 6r, cujus externum tenellumq: solium stylisormi appendice Adonatur;idem auctius redditum, subiubicundis utriculis turget, de quinque soliorum B rudimenta emergunt. Haec tractu temporis mani sta C fiunt, Zc reliquum D gracilius& longius redditur; adhuc tamen complicata jacent stabilia soliola E quae sensim auctiora conniventibus parcibus F luxuriant: Haec tandem hiare G incipiunt, & postremo patula H fiunt, & ab elongato pediolo I

pendent.

TAn. i 3. Elegans est soliorum nucis 62 incrementum ; nam a mitrali Arma A, quae primo emergit, oblongior confiirgit species B : successivo augmento oblongius redditum solium, in apice incisi iras aperit, unde appendices seu soliorum inchoamenta Cemergunt, pedioli quoque D delineamenta apparent, ipsique adhuc haerent, veluti alae E solii portiones. Elongatur sensim pediolus F, & gracilior redditur, simulque soliorum G emptiones, lustrata eorum de sylvestri parte, manifestantur: In eodem pariter solio interius patent emergentes costulae es, quibus foliola coagmentantur :Tandem, gracilescente pediculo I, internodia I elongantur, & laxata . lia L sensim aperiuntur; exterior pediculi pariter portio fungis & pilis M cooperitur. In malis limoniis 3c aurantiis 63, soliorum augmentum miro pariter succedit artificio. Exteriora gemmae soliola quandoque mitralia A assiu-gunt ; interdum curvatam promunt quasi sty lisormem appendicem S: reliqua vero C brevi pollent pediolo, a quo solii inchoamentum D elongatur . quae omnia Vesiculis oleo resertis asperguntur, emergentibus pariter

pilis

54쪽

pilis: interius vero concavitas quaedam excitatur: Auctius redditum Α-liolum E sensuri cxtenditur, magisque turgent oleosi utriculi: Tandem excitata crem inter pediolum F dc reliquum G solii, exteriora versus curvatur. Potiori accedente incremento vera solii species adveniti a costula enim H ligneae fibrae diramantur, cui pediolus propriis stipatus appendicibus I connectitur. Tractu temporis geminae folii partes K, vesiculis refertae, laxantur, dc hiare incipiunt, quod idem pediolo contingit;& postremo in expanso solio pediolus L cum geminis appendicibus M, caducis soliolis analogis, per articulationem N elongatae costulae 9 conti

nuatur.

Quaedam pariter herbarum folia analogo vegetant incremento; ita in aquilegia 64, gemmae solia a obtusam hanc figuram acquirunt, a cujus apice appendicula B erumpens, solii, cujus minimae partes C conglobatae parum eminent, rudimentum exhibet. Succedente incremento, laciniatae folii partes D, invicemque complicatae manifestantur, Bc solii pediolus E concavus Sc latus luxuriat. Evidentius hoc idem deprehenditur in graminis 63 gemma, cujus soliola acuminata constant forma A; haec in apice Tonam B diluti coloris promit, a qua pili C erumpunt: Accedente ulteriori incremento ultra

Zonam D stabile solium E producitur, elongatis ligneis fibris do fistulis F, quod sensim adauctium G deorsum flectitur, & Zona inter pediolum HScsolium G latior redditur, cujus interiora pili I ornant: Tandem hian te solio K, Zona L, quae sui generis nodus est, decolor, fibrarum contex

tu excitata, loco articuli inseritur. Tot igitur mutationibus diversia gemmarum genera incrementum soratiuntur. Aliqua tamen supersunt, quorum productionem Natura non tanto partium apparatu moliri videtur. Ita in brasea 66, dc similibus, erumpens gemma A binis exterius excitatur soliis, a quorum crasto pediolo B, graciles crispaeque appendices Cpendent, de successiva vegetatione in solium extenduntur : In aliis autem, ut in anchua, e Nio, rapis, dc analogis bulbosis, ab antiquo cauliculo gemmae assurgunt complicatis soliolis, quorum costulae prae caeteris eminent, nullo erumpente caduco solio; quod & in salice superius innuimus. Lustravimus hucusque diversa foliorum incrementa , quae passim exteriorem gemmae regionem componunt. Et quoniam non singula soliola, quibus gemme integrantur, eandem organizationem Sc augmentum seratiuntur, ideo quedam circa haec monenda veniunt. In quercu 67 igitur, Versus gemmς apicem pricipue, una cum caducis soliolis Astabile folium eminet, quod crasta pediolo B, multumque succo turgido constat, a quo protracta costula C cum fibris, solii inchoamentum cxcitat. Idem miramur in malis persicis Ac amygdatis, quarum soliolum crassa collula D componitur, adstantibus caducis soliolis E valde gracili bus , dc postremo in ulmo tanta est costulae F do pedioli G crassities &turgentia , ut nil mirum , si caduca foliola H minima adstent. Poliorum situs intra gemmae claustra mirabilis pariter est: ita enim ipso

55쪽

rum partes contorquentur & complicantur, ut sibi mutuo adaptata tuto custodiantur & minus occupent spatium. tia in populi 68 gemmis, ablatis exterioribus integumentis, singula stabit a foliola geminas sui partes A, contortas & convolutas, Versus sylvestrem partem habent, ubi costulae eminent.

In maciis & lapacio 69, gemmarum folia A miro custodiuntur involucro,

singula namque membraneo tenuique Cacculo B involvuntur,hic revulso: geminat pariter soliorum partes C, convolute Versus exteriorem partem, minori solio D, intra proprium sacculum contento, locum lupra excurrentem costulam E parant. Exaratum pariter solium L intra involucrum 1 custoditum, eandem suarum partium revolutionem patitur, minusque soliolum suo sacculo circumdatum supra costulam custodit , & ita usque ad minima Natura ludit. In beta o, gemmae multiplicibus soliolis conglomerantur; singula vero exteriora versus, geminas sui partes A complicatas Sc reflexas habent; con tentum autem spatium a minori solio B consimili contortum ritu occupatur.

Tin i in apio & ranunculo, pi gemmarum solia sese invicem continent, &custodiunt. Λ radice a solium B exterius erumpit, quod siti latiori implantatione aliud solium C parum ambit, ab hoc sensim auctum sese exerit minus solium D, quod reflexum intus condebatur : Ab hujus pariter con cavo pediolo minimum solium E fovetur, quod ulterius aliud, non dispari

ritu, continet.

In feniculo 2, analoga soliorum siluatio succedit; nam a caule, intra solii exortum A, gemma B seu plura foliola invicem conglobata conduntur ι lacerato etenim hujusmo)i latibulo solium C comatum extrahitur cujus pediolus D, interiora versus reflexus, aliud soliolum custodit, quod extractum figuram E fervat, intra cujus pedioli claustra F aliud minimum cubat soliolum. Gemmarum soliis plura haerent; & praecipue pili, quorum non tantum

ungues, sed Sc dorsum cooperiuntur. Ita in vite prae caeteris luxuriant oblongi & crispi, & a caudicis foliis erumpentes reliquum gemmae custodiunt. In plantis, & praesertim in farfara, ex filamentis contextura quaedam excitatur, quq adaucti etiam solii latitudinem ita cooperit, ut superinductum indumentum videatur. Caeterum Pilorum generatio suo habebitur loco.

At iae insi per appendices, funi, & papilla, eminent a soliolis intra gemmam contentis. In Spinaceis 73, a gemmae soliolis A pendent globuli B, crystallino humore turgidi. Hi totam soliorum peripheriam tum interi rem tum exteriorem cooperiunt. Varia constant forma C, & pediolo. In una spina fungi pariter adsunt rotundo capitulo D, gracili assurgente pedi Olo E. In Odonia pariter malo copiosa sunt vascula F, a quibus terebinthina G extrahitur. In camoris hians urnula fit observatur, glutinoso

reserta succo.

Praeter exarata gemmarum integumenta dc fulcimenta, alia insuper inqui-

56쪽

s anatome Plantaram. 29

quibusdam vegetantibus observantii r ; peculiaressit.succi, custodiae gratia amisi : Ita in populo lentus quidam succus & flavus luxuriat, quo singula soliola ambiuntur, & illinuntur. In beta, lapacio, 3c similibus, circa jam descriptas plicas 3c circumvolutiones glutinosus Ac lentus album inis, ovi instar, humor obducitur, quo tota solii latitudo, sacculo contenta, conspergitur dc madet. Consideratis gemmarum soliolis, reliquisque ab ipsis erumpentibus, occurrit media & profunda substantia, carinae instar, a qua hinc inde Baliola emergunt. Haec autem tenellum est lignum, suo cortice circumdatum,fibris ligneis,utriculisq: medullaribus excitatum,& frequentissime candidis contegitur pilis: Est etenim tenellus surculus cum suturorum soliorum inchoamentis compendio quasi conclusum. Hoc patet in gemma roboris dc quercus 74, in qua, secta per longum, ecpansii observatur medulla A, quae ligneis fibris B circumambitur, hutes iccedit cortex C cum elongatis ligneis fibris, qui in gemmae soliola D lataciniatur.

Eandem structuram miramur in sicils 71 gemma, quae perlongum secta una cum extremo surculo medullam A candidam, utriculis excitatam, ex hibet: Non longe ab hac excurrit lignea portio, fibris &fistulis B contexta, quae usque ad apicem producta, propagines C in soliorum radices trans mittit. In medulla, intra gemmam conclusa, nodorum rudimenta Demergunt. Inter caduca solia E, stabilia Fquoque locantur. Ad basim exaratae gemmae sectus futurus fructius observatur, ad cujus exortum me talla G elongatur, quae ligneis fibris H circumdatur, has ambit derivatus cortex I, a quo soliola, gemmarum instar, tenellum fructum so

Vent.

Plantarum igitur scelus, laXatis gemmarum repagulis, turgente alimonia augetur in speciem surculi, unde internodia elongantur, foliaque auctiora redduntur.

Hujusmodi incrementum passim observatur in arboribus, 4c praecipue in castantis 6, in quibus, emergentibus costulis fibrosis, striatus essicitur& plurium angulorum iurculus ; nam elongatis internodiis A, geminum solium caducum Berumpit, pediolo solii stabilis C haerens, singulaque pilis & sungis ornantur. Folia itaque serculi medietuem tenentia citius grandiora redduntur, dc quae basin gemmae, vel ipsius apicem tenent, postremb adolescunt.

Foecunda Naturae vis in gubernandis viventium ordinibus eadem serε, vel saltem analoga, methodo, perpetuo incedere videtur. Animalium per. festorum structuram ab ovo emergentem continua auctione , dc nutritione ad debitam magnitudinem deducit,agglomeratis novis particulis prioribus de jam praeexistentibus; ea tamen ratione, ut in quocunque auctionis statu eadem primaeVa forma & natura manuteneatur, nulla emergente de novo animalis parte praeter dentes Sc cornua : In isse Iis autem, ultra augmentum, diversis dicam aetatibus, partes, quarum rudia delineamenta in

57쪽

MARCELLI MAL p IGHII

Plantis, eadem munificentia, quotidianum contingit non tantum augmentum, trunco de ramis supercrescente ligneo involucro; sed a tenellis rata mis novi singulo anno erumpunt surculi, quorum anticipatum inchoa

mentum, quas peculiaris foetus dicitur, gemma, sicu oculus. Hujus sirit ram luperius lustravimus in pluribus vegetantium generibus, eamque tenello & minimo sirculo, a quo hinc inde Elia squamatim locata erum punt, integrari vidmus, unde scelum sui generis este, inchoatum)cil. sertaculum ita custoditum, ut stato tempore adolescat, partes extendantur, &nova progerminet. Et sicut in Eruca partium quarundam delineamenta, adhuc fluida, sacculis contenta diu iacent, donec intercedente, sub auresiae forma, quiete, manifestiora & solidiora emergant; ita rami partes in pri mordiis, gemmae, quasi compendio quodam, insunt; dc per annum ita conditae latitant, donec, accedente x ere, laxatis viis ampliores redditae in surculi speciem extendantur. Quare solia, quae periecto surculo inservire debent, temporanea sent, vel in alienam degenerant f Ormam, ut sine percurrendo gemmarum augmenta indica imus. Quae enim exteriorem gemmarum regionem tenent, non tantum interioribus Zc conclusis cuia

stodiam parant; sed contentus ipsiorum reliquorumque succus in propriis utriculis excoquitur, de longa illa quiete digeritur, donec exaltatus sper malico illo spiritu, ope ambientis aeris in gemmae carinam, surculum sci

tenellum revehatur, ut ulteriorem soliorum vegetationem excitet: unde

hujusmodi gemmarum solia non unicam costulam, ut in stabilibus foliissere semper miramur, per medium productam possident, sed multiplices fasciculi, a basi assurgentes, in proprios appensos utriculos desinunt. Con tabes uni postremo soliola haec gemmarum, dum gemina uni adstant stabili solio, exhausto jam concocto humore ι & tandem concidunt, vel gracilescendo in pedioli formam absumuntur. Naturae pariter methodus in producendis stabilibus soliis mirabilis est. Primo enim costula seu pediolus, carinae instar, humore turgidus cum ap pensis fibridis manifestatur, a quibus probabiliter sacculorum seu utricu

lorum transversalium membranulae pendent; ut in animalium primaeva delineatione observatur. Patcnt autem deducto novo alimento, quia complicata sacculorum moles, subintrante succo, turget, Sc ita solii latitu dinem & laxitatem conciliat. Gemmarum eruptiones statis locis & temporibus succedunt, ubi fici turgens siiccus copia 8c contento spiritu fistulas ad latera curvat, & extra derivatur: Unde de novo geminatis ligneis fibris, tracheis &extensae medullae cortex additur, a quo copiosa soliola crumpentia in gemmae corpusculum conglobantur. Quare in novellis ramis, dc parum elongatis gemmis, novae pariter emergunt gemmae, molli cedente fibrarum arti ctura, & vegetantis spiritus impetu urgente; quin & multum intra luxu rians succus extra stata tempora, & eruptionis situs frequenter gemmas cxcitat: Sic in detruncatis ramis, vel caudice ipso, ita ut exiguum truncia radice assurgat, multiplices gemme erumpunt, que in stolones adolescunt. Apud nostrates mos est, ut rotarum frutices post florum eruptionem abscindantur,

58쪽

α Anato ne Plantarum.

scindantur, ut inde novς seboris, gemme cito in ramos excrescant, dc proximo autumno flores emittant; copiosus namque & excoctus in tran Duersialibus utriculis succus, cum in recisi trunci & ramorum vegetationem

non absumatur, obturatis exsiccatione fistulis, non digeritur, sed deorsum concidit, & novo urgente succo, necessario ad latera, facta via , in novas seboles congestus digeritur , quare arbitrio culturae in arboribus de quibusdam plantis derivatur & flectitur alimentum, noVsque emergunt partes. Tanta gemmarum luxuries, quq in arboribus in ramos cedit, & in herbis caulium germinationem promovet, tacunditatis gratia institui videtur. Ab his namque 1 permatica vasa, uteri Ol. seu OVarium, cum appensis ovis, quq semina dicuntur , pendent, & sua incrementa suscipiunt : Quare sicut in animalibus a toto videntur particule decidere, ut in corpusculum dirigantur & conglobentur, ita singulo anno a quibuscunque tenellis ramis novet emergunt partes, a quibus excoquitur Sc derivatur non tan im seminum materia, sed & spermatica organa: Non enim idem uterus perpetuo viget, & reliquo inservit Vegetanti corpori, cui appenditur, sed singulus quique ramus anno, quo luce fruitur, propriis gaudet spermaticis organis, Sc foecundus brevi viget; reliquum Vero sequitς inscecundum transigitur. In testina sermentatio, continuata sere per annum , in gemmis, plurium inutilium promovet exclusonem ι qus vel utriculis expositis effusa terebinthinet naturam sapiunt, vel aquee substantis modum aemulantia propriis sacculis detinentur, tandemque evanescendo obliterantur; quin Sc succus, quibus soliorum latitudo oblinitur in populo, dc lapacio, circa ipsa densari, ex perpetuo effluvio probabile est. Idem etiam de pilis plutosophandum videtur; hi enim ut plurimum, deficiente contento olim humore, exsiccati contabescunt Sc decidunt.

59쪽

Foliorimi eopiam, quorum vegetationem superius indicavimus, a te anellis surculis pendere omnibus patet. Sunt autem haec quasi pia centuti singularum partium, quibus plantae integrantur, compendio coagmentate. In his moliendis tam ferax est Natura, ut soliorum gratia plan tae vegetare videantur. Vario situ dc ordine implantantur folia in surculis, & adauctis gemmis: Frequenter enim in arboribus alternatim erum punt , ita miramur in populo, lauro, avellanis, timoniis malis, rubo canino, casta neis, de j ubis: In his quandoque solia numero viginti tria pendent alter. na eruptione, & quae mediam furculi regionem occupant, auctiora & la

xiora sunt, reliqua minora. Folia alternatim etiam erumpentia non de

terminatum occupant situm, ita ut ducis geming lines recli per latera lur culi a basi ad apicem omnia contangant, sed vario ordine locantur, ita tamen , ut in aliquibus tertia quaeque eruptio sub eadem directione adsiti in aliis autem, ut in quercu, ubi copiosa prodeunt ab oblongo surculo solia, reactitudinem symmetricam dissiculter invenimus. In Cinara caule, costulς

quibus lignes fibri custodiuntur, taliter a penitiori cauliScorpore emergunt,& producta tandem in solii pediculum absiimuntur, ut cuique facile inanotescat, solia fieri emergentibus sensim costulis & fibris a profundo caule& caudice: Nam solii pediolus congeries eth costularum & fistularum,

quarum portio supra proximum solium emergit, Ec cautis exteriorem ex citat regionem: reliqui vero fibros fasciculi longius emergunt. TAB. 1 F. Ita in malis limoniis & aurantiis Ir, obtusis quibusdam eminentiis striatus efficitur tenellus surculus: ipsius enim segmentum angulare corpus Adesignati fibrarum fasciculi, qui in solia elongari debent, sensim a ligneo cylindro eminent supra solium B, dc recta producti, superatis qua tuor soliis C , tandem in pediculum D absumuntur, & ita fit in singulis. Tam varie configurantur solia in singulis vegetantibus, tamque dispari magnitudine donantur , ut impossibile sit ad certas normas singula reducere : Principalioribus tamen contentus, quasdam exponam soliorum sermas, non ut genera plantarum tot caracteribus distincta constituam, sed ut rudis notitia, facilioris intelligentiae gratia, habeatur; ideo ab universali vegetantium ordine quaedam seligam.

Minima itaque dc simplicissima est forma in cupress 8, cujus soliola,

licet separata nequaquam pendeant, surculis tamen saerent, & veram soliorum referunt naturam ; a ramo enim A erumpunt soli a B crassa di viri dia latiori exortu & obtuso apice i surculus pariter emergens hinc inde soliis C contegitur. Ligni suriecta substantia parum elongatur, gemmarum instar, & soliola D parum excrescunt,& loco petioli, costularum tumores E, a surculo emergentes, habent. Supra exarata soliola statis locis nova manifestatur gemma, que parem sortitur progressum. In

60쪽

In c. :ὶ equina I9, articulati sunt raemi, multiplicibus emergentibus no

dis, unde folii compages talis est : Quinque itaque constat appendicibusa, quae exiguam possidentes latitudinem, utriculis Sc fibris B integrantur, coloreque pollent viridi. Singula solii appendix , excurrente surculo, ingeminas dividitur partes C, quarum extremi ungues spinis D munia

uiatur.

In seniculi go, licet tota erumpentium ramorum moles videatur solium constituere,extremitas tamen in gracillima corpora soluta desinens,soliola, vel saltem ipsis analoga, aemulatur : Haec a lateribus minora prosert so liola A quasi ramos; per medium horum lignea costula B, seu fistularum de trachearum fasciculus,excurrit; hinc inde viridis excrescit quaedam sub stantia si utriculis coagmentata, quae cylindricum corpus essicit, quod in stylum seu seinam D desinit. '. Eadem structura, manifestior tamen, occurrit in clara 8i, a cujus tenello ramo A, multiplicia soli a B emergunt: horum forma ad ovalem tendit , pervaduntur excurrente fibroto fasciculo C, a quo utriculi D penta dent 1 Horum apex spina E armatur , reliquum vero papillis F or

natur.

In Piuo 8 1 oblongius est solium; gemina autem erumpunt M a surculo, TAll. 16. cui adhuc haerent gemmae soliolae B ; haec parum lata, interiora versus con cava sunt, & in ungue spinas C promunt. In caminillae 8 lio, circa excurrentem falciculum A, exigus utriculorum moles B hinc inde pendent,ut quasi soliola vel appendices C designentur. Eundem progressum miramur in ab nihlo. In pu naca erratica 84, Blium, quod lato exortu Aalternatim promitur, plures in pediculo continet fibrarum costulas B, quae in nodo C unitae diversas appendices vel nova quasi solia D excitant, exigua utriculorum sti

pata compage.

In cichorio dcfηcbο 8 1, circa excurrentem fibrarum costulam A, utriculo rum portiones locantur, unde parum laxata solii substantia B appenditur, quae fibroso reti C irrigatur. Fibrarum quoque rami D elongatis utriculorum seriebus ambiuntur; unde miniis profunda siunt intercepta spatia. quercu, Sc stipendula 86 solium, elongatis a costulis A utriculorum ordi- Τ anibus, amplius redditur, & substantia ejus manus laciniata B. In piris, po viis, de pene innumeris, ita continua redditur solii latitudo, ut minimae tan tum supersint incisurae. Hujus speciem miramur m rosis 87, quarum media costula A ramos B promit, bi invicem occurrentes; exterior vero unguis minimis incisuris C exasperatur, ita ut serratus fiat. In mus medicae dolimonia 88 talis, minimarum crenarum vestigia supersunt; exterior namque unguis A Zona quasi diaphana ambitur, Jc frequentem patitur inciseram B, cui proxima adstat,perpetuo conspicua,olei

vesicula, seu utriculus C: hujus consimiles D quam plurimi, solii latitudi

nem occupant.

SEARCH

MENU NAVIGATION