Caroli F.A. Morren, civis Academiae Gandavensis, Responsio ad quaestionem ab ordine disciplinarum mathematicarum et physicarum in Academia Gandavensi anno MDCCCXXV propositam: quaeritur descriptio structurae anatomicae et expositio historiae naturali

발행: 1829년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

non longe post corporis dissectionem, illa depressio augescit, praesertim verstis medium partem ita ut haec OVaria saepe discorum formam induant. Quod vero ad positionem horum o Variorum Spectat, observandum eStilla saepe in lineam contortam SeSe extendere. Denique ex observationibus plurimis hyemali et verno tempore institutis, mihi visum est illa Oxaria prima ex organis generatoribus, scilicet magnis ovariis et testiculis) esse

evoluta.

b. Ooaria inferiora aut majora. Inferiora, quemadmodum jam diximUS, Sunt maxima Ovaria. Occurrunt infra caetera et fere immediate Supra ingluViem, Scilicet, Postiiri. circa glandulas oesophageas. Duo occurriant, et tegunt, quum Bd Per- Numerus. sectam evolationem perveniunt, integram partem anteriorem OVariorum

et testiculorum superiorum tab. VII, ΙΙΙ, Ι et x , elo.). Sunt reniformia, aliquando tritobuta . 2. lab. IX; M. 13. tab X. , Forma. elongata, depressa, lateribus sinuosis, basi latiori quam apice. Forma pro

evolutionis statu variat: saepe Sunt globulosa et valde extenSa. Eorum pediculum habeo, tamquam ductum qui transmittendo liquori spermatico testiculorum inservit. Hic pedunculus est complanatuS, longitii dinaliS, ad Pedunculus. latus internum ovarii efformans duas impressiones longitudinales; fulcit Vasculum Sanguiferum quod in membrana ovarii ramificatur.

Ovariorum majorum membrana est aC membrana OVBriorum SVPeri O- Membrana

rum , fortasse paululum est durior; saepe colore flavo albidiore inficitur. Quibusdam horis post corporis dissectionem elapsis, Ovaria deprimuntur, eorum medium flaves it et excavatur, ita ut substantia duriori et albidiori circumdata Videantur Instar caeterorum Ovariorum, implentur hyemis tempore, Iiquore BI- Ovo. bescenti qui continet, vere durante, innumera Ova, par Vula, et inter Se arctissime cohaerentia. Mense Maii, illa Oxuria omnia sunt granulosa, et ut ita dicam , nonnisi hisce ovis constant. Videantur in M. l. tab. XXIII VII., partes horum ovariorum inferiorum ad miCI OSCOPium perspectorum omnia Ovaria tum superiora tum inferiora, hyemali tempore, eVane

192쪽

Reliquiae Ovariorum post secundationem. observata infecundationis modum et copulationis nu

merum.

cunt, aut tantummodo relinquunt rudimenta elongata, subsava, dura et veluti cerea, vid. M. 10. tab. X.).

Post copulationem, quum fecundata Sunt OVaria, eorum membrana eX- erna expulsione O Orum et setuum forte laCeratur. Tunc, loco ovariorum, cernitur substantia silamentoSa, albescens, formam barbae plumae prae se feretis: silamenta enim omnia in axem longitudinalem et centralem con veniunt. Substantia fila mentis composita essicitur tantummodo reliquiis membranae eXternae Oxarit, axis illius autem pedunculi. Singulare mihi videtur quod nullus auctor de his corporibus admodum notabilibus fuerit locutus,

Studium horum corporum est maXimi momenti; quum enim jam eva

Duerunt OVaria, eorum numerUS adhuC eX numero earum reliquiarum

potest dignosci. Sic in dissectione delineata M. 11. lab. X, in animum inducere potuiSSem sex tantummodo ovaria exstitisse, nisi vestigia Bh

duorum superiorum monerent in hoc Lumbrico, quemadmodum in ceteris, octo ovaria eXtitisse. ObServatio praeterea non minoris momenti colligitur ex positione horum Corporum sillamentosorum; etenim, ex eo quod Sem per ad partem Superiorem reperiantur, antequam infra testicUIOs veniant, patet evolutionem et fecundationem incipere ab Ovariis superioribus et versus inferiora continuari; deinde ex eo qUod, prout OVaria evanescunt atque corpora silamentoSa apparent, et horum numerus sub autumnum augescit, Concludi poteSt Ovaria, Successivo modo et variis epochis, fecundari. Probabiliter ergo plures copulationes locum habent. Sed dicet fortasse aliquis quomodo certissima ratione, probari potest illa corpora silamentosa revera esse Ovaria fecundata, vel saltem reliquias Ovariorum fecundatorum P Sequenti modo, illud probo. Aperiatur ovarium majoris aut minoris speciei; emittantur ova et liquor Iacteus, et mOX, natura silumentosa membranae dignoscetur; sed ut res manifestior evadat,

aliquamdiu haec praeparatio quieta remaneat, et facile poterunt separari sila, et perspici axis centralis, qui nihil nisi ovarii pedunculus erit.

Ρraeterea, in Lumbrico in quo omnia Ovaria existunt, non Corpora fila mentOSa reperiuntur, dum Simul ac evanuerunt OVaria, illa corpora majori copia Occurrunt. Verum quidem est intermedium inter utrumque

193쪽

hunc casum non locum habere, et Saepe Circa quatuor aut sex ovaria, reperiri quatuor aut sex corpora silamentoSa; sed tunc Sunt magis exigua, et eo numero Occurrunt, quia priora subdivisa fuerunt. Etenim illa divisio facillime essicitur, et ex natura silamentosa horum corporum adhuCfrequentior evadit. Denique saepe animadverti inferiora ovaria, ad evolutionem lentissima,

nonnisi in Lumbricis maximis et validissimis existere. Attamen fateor hoc non generatim locum habere, et Lumbricos juniores iis pariter ac priores instrui. Certissime Statui potest illa organa, Verno tantummodo tempore, omnibuS proprietatibuS gaudere. En quae dicenda erant de organis generationis Lumbricorum: testiculis aut organis masculis, ovariis sive organis semineis. Si recte loquendum est, testiculi tantummodo essent organa praeparatoria, et ductus aut fila quae pergunt ad OVaria, Penium functiones agerent, quemadmodum in gallis gallinaceis canalis deferens iisdem muneribus fungitur l . Antequam agamus de evolutione Ovorum et Pullorum, quaedam Supersunt dicenda de coitu eiusque effectibus.

CAPUT SECUNDUM

DE COITU

Copulatio Lumbricorum sere simul ac eorum existentia agnita fuit. Idro pandus de illa loquitur, et cum plurimis aliis veteribus auctoribus, nos docet, Lumbricos coire per mediam circiter corporis partem , et tam arcte inter se conjungi, ut potius eliderentur quam separarentur; quod tamen O Servationi adversatur, quemadmodum saepe vidi et probavit

i) Hic suppono gIandulas oesophageas ad systema nutritivum pertinere, etsi nihil illud evidenter probet. Usus harum glandularum omnino latent; nescio an durante secundationis actu , aliqua funguntur functione. Eadem dicenda sunt de quibusdam corpusculis albescentibus, elongatis, consistentiae cereae, quae saepe inter ovaria et testiculos inveni, posita ad oesophagum et supra glanduIas quas oesophageas appellavi. In quibusdam mearum tabularum delineata Occuserunt). Si illa corpora generationi inserviunt, non arbitror ilΙa ad eam necessario modo requiri, quia, in immediate post copulationem apertis Lumbricis, nulla reperi. Praesertim hyeme, illa

corpora admodum sunt conspicua. Historica in stitutio.

194쪽

Cl. Montegro. Hic auctor praesertim in eo SuaS investigationes institue

rat et sequentia ObSerVaVerat.10 Clitellum, cum papillis quae occupant inferiorem partem annulo rum inter 100m et 15Vm annulos, aut 16μ , si caput tamquam annulus Iaabetur occurrentium, sunt sola junctionis media. 20 Lumbrici coeunt alter alteri Sese apponendo in directionibus oppositis, ita ut pupillae respondeant ad utrumque infra alterius clitellum. 30 In hac positione adhaerentia est intima effectu papillarum , quae

instar instrumentorum quae ad Stigendum adhibentur arctissime adhaerent in exiguis recessibus correspondentibUS in corpus alterius animalis. 4' Sic per plurimas horas immoti remanent. 50 Fremitus tantummodo levis veluti undabundus observatur, qui successive in diversis corporis partibus locum habet. 60 Simul ac terrore assiciuntur, per ConcuSSUS Separantur, et redeunt subito in sua foramina ubi semper posterior Corporis paPS haerens remanebat.

70 Mecanismus quo foraminibus adhaerent est analogus illi quam jam jam descripsimus iri capite de setis conscripto pag. 67. )80 Lumbrici tantummodo separantur Contractione in SenSu contrario

essecta quam producuntur ope fulcri puncto quod in foraminibus habent.

Illas observationes tamquam Optimas de coitu habui; et quum omnia quae bene sunt facta non resci debeant, Conveniens duxi hanc analysin praebere investigationum Clarissimi Do Mont*re. In capite sequenti loquar de ejus auctoris opinionibus de essectu copulationis. Cel. Linninus jam animadverterat Lumbricos coire ad humum, et Cli tellum in copulatione , mutiere eximio fungi. Nam in his loria insociorum, Optime hunc actum Observavit: examini critico subjecimus illa quae dixit, et omnia veritati consentanea reperimus. α Dum sibi inoiacem ha rent, inquit, capita sursum resectuntur, et humor quidam in fssura inter utrosque natat. Si coeuntos distraxeris, maculas ssu guttulas duas albicantes persa e Midebis; an forte Sperma p Nocte Pria Sertim PDνiosa, coeunt et ad auroram usque Cohoerent. Cl. Homo in dissertatione sua de generatione Lumbricorum, etiam eorum copula tionem descripsit. Admisit praecipua phaenomena quae modo numeraVimus i

195쪽

sed addit quod copulatio sit ita ut parvuli liami unius sappendices genera trices) intrent in pupillis alterius ibique adhereant, et quod illa introductio

reciproca fiat. Inde patet illum anatomicum, quemadmodum nos etiam, a caeteris auctoribus in eo diSSentire quod revera partium introductio nem admittat. Omnes alii auctores nonnisi ad verbum descripserunt quae in hisco praecipuis operibus invenimuS, Vel Saltem, simileS tantummodo observa tiones instituerunt. Post dies calidas et humidas veris et autumni, VerSUS Soli S OCCISUm, Lumbrici, coeundi causa, SeSe quaerunt. In meo diario observationis 6 Nov. 1825, video Lumbricos adhuc coivisse, quod tamen perraro OC- currere in hae anni tempestate arbitror. Copulatio plures horas durat, aliquando continuatur per integram noctem et Usque ad Ortum Solis mane enim, Verno tempore, mUlti Coeuntes reperiuntur. Ut operi incum bant, e foraminibus egrediuntur et extenduntur ita ut inter Singulos,

remaneat spatium tale quale tertia saltem posterior pars Corporis possit adhaerere parietibus foraminum. Ut in tali positione immoti remaneant, dilataut partem corporis posteriorem, ita ut ejUS diameter transversus in uno sensu augescat ; et tali modo parietibus foraminum adhaerent ut fetae in terram paululum defigantur. Alii Lumbrici e receptaculis Omnino exeunt, et fortunam quaerendi gratia, obambulant. Hi vero qui propter Suam positionem conveniente modo accedere poSSunt, hiae et illuc caput et corpus IDOVeut donec se tangunt; nam, haec animalia alterius animalis existentiam solo tactu dignoscere valent: Saltem est Vul gatissima opinio. MOX clitellum intumescit, et corpus a latere jacet: ambo Lumbrici ventre Ventri haerent, juDguntur et ita cohaerent, ut clitellum unius Communicet cum duobus prioribus poris alterius, Scilicet poris 16' annuli, et cum illa parte albescente quae occurrit paululum infra caput; et vice Vel Sa quoad alterum. Non diu post, Cristae laterales corporis magis magisque ConSpi CUM CUR dunt, quod oritur ex depressione quam corpus in compressione patitur;

deprimitur enim ipsum clitellum, et, instar portionum vicinarum, depres sio sit a latere ubi annulis adhaeret. Clitellum semper intumescit et mirum

196쪽

in modum augescit. MOX , ambo Lumbrici emittunt humorem glutinosum qui eorum corpus, durante Copulatione, inficit; et mihi mirandum venit quod clitellum et quidem Satis magna pars corporis inter hoc Orga Dum et caput comprehenSa , eluti circumdatur et Obducatur specie pel Iiculae glutinosae, tenuissimae, pellucidae et facillime sese rumpentis, aut etiam dissolvi apparentis in humore qui ex integro corpore exsudatur. HaeCpellicula probabiliter oritur ex eodem humore, respectu saltem habito ejus consistentiae, coloriS, etc. FortuSSe humor glutinosus, pOStquam am- hos Lumbricos obduxit, partim in vapores abit et producit parvulam crustam quae pelliculam efformat. Praeterea , intra plicas clitelli et in singulis individuis, occurrunt quae dam exiguae portiones Substantiae mollis, albescentiS, ViSCOSpe , teXturae veluti filamentosae. Haec substantia Sub forma trium aut quatuor glomulo rum SpurSa, Comprehenditur inter superficiem externam clitelli et levem pelliculam de quo modo egimus. Quoad formam et Criteria CXt na , satis similis est corporibus silamentosis de quibus fuimus locuti, quae circa testiculos et Ovaria ocCurrunt et horum posteriorum nonnisi sunt reli qui se . Attamen mollior est, liquidior, et fila albescentia non tam Suut distincta. Inter clitellum unius individui et partem Correspondentem alterius, reperiuntur adhuc plurimi ejusdem generis fasces, Sed minus con- Spicui, quia inter duo corpora coeuntia deprimuntur. Nonne illa substantia, quemadmodum arbitratus eSt Ra , eSSet Sporma, et nonne Lumbrici, durante secundatione , hanc sibi mutuo transmit terent 2' Nonne penetrat in papillas 16ii annuli, et ovaria secundat Vel notino absorbetur specie imbibitionis 3 An exit e testiculis unius, an extrorsum transmittitur, et inde in corpus individui oppositi vergit donec hujus testiculi, respectu alterius, easdem xices agerent 2 omnes illas quaestiones in mediam relinquimus, quia nulla opinio experimentis innititur. Quum ambo individui separantur , durante copulatione , Verus hujus a tuS mecaniSinus patet. Etenim videantur illa quae supra de appendicibus generatricibus diximus, et animadvertatur analogia inter illa organa et penes aut acumina Hirudinum, tum quoad formam et positionem, tum

197쪽

quoad functiones quibus illae partes in secundatione funguntur. Quod

vero ad Lumbricos Spectat, obser andum CSt, quemadmodum duae pa pillae 163 annuli alternunt, altera respectu alterius, scilicet una Occurrit in 16um annulum, donec altera reperitur in l5Rm aut 1 Vm, sic etiam , inquam, duas appendices inter se alternare et in eodem casu ac papillas

Si igitur duo Lumbrici coeuntes leViter Separantur, apparent ambae illae appendices adhaereiates parietibus lateralibus et interioribus duorum pororum 16' annuli. Et quum duae illae appendices consistentiae sint flexi bilis, et pori sint potius species fissurarum tranSVerSarum, ObServandum est priora corpora cylindricam eorum formam in depressam immutasse; quod oritur pressione quam produXerunt parieteS laterales sissurarum, in quas se immiserunt. Quod Vero ad earum emollitionem spectat squae emollitio non parum ad eorum formae mutationem consert), ipsam tribuendam esse opinor essectui succi glutinosi qui fortasse ex poris dorsi exsudat. Post coitum, illae appendices versantiar in statu mollitiei, ita ut Don amplius

possint obrigeScere nec erectae manere Separatae a Corpore , Uti ante

copulationem; replicantur, applicantur contra Clitellum. Fortasse in eo statu eas vidit Cl. Montegro, quum contendit illus esSe Segmina Culanea.

Denique, durante et finito coitu, duo latera clitelli veluti Iobata vi dentur. Hi lobi nihil aliud sunt nisi effectus impressionis annulorum

contra quos Clitellum Comprimebatur, quoniam succus glutinosus ipsi praebuit statum mollitiei huic notae recipiendae idoneum. Quae diximus sunt phaenomena ex Observatione oriunda; Videamus autem quid de appendicibus generatricibus Sit judicandum. Primum, organa analoga in Hirudinibus occurrunt; in eis magis sunt evoluta, sed easdem sunC tionibus obire videntur. Deinde, observamus appendices Lumbricorum penetrare in fissuras 16kannuli; has communicare ad interiorem partem cum testiculis; testiculos in relatione versari cum Ovariis. Praeterea 1', in

Lumbricis generationi non idoneis, papillae 16 a Diali nondum sunt evo lutae; e contra illae papillae exanuerunt in illis ubi ovaria omnia fecundala sunt; 2' hae papillae fere semper occurrunt in individuis appendicibus generatricibus instructis; 30 ambae illae species organorum, eodem fere

198쪽

Historica . i3stitutio.

tempore exanescunt; 4' Saepe unica papilla destruitur, et idem locum habot quoad appendices; 5' reperiuntur Lumbrici coeuntes unico organo

masculino et duobus, aut unico etiam duobus organis semineis. Ex hisce omnibus nonne colligi posset appendices generatrices QSSeorgana mas utina et fissuras 16' annuli esse Species vaginarum2 Praeterea clitellum nobis videtur organum unice inserviens Lumbricis artissime jungendis, et cucurbitulae Iices agens. Quum enim Lumbricus in actu copulationis turbatur, statim Contrahitur, Caput Versus clitellum retroa

git, et jam solutus est, donec clitello adlinc haeret. Sed quis rogabit quid agant pori 28' annuli 3 Quoad eos nihil as it mare audeo; sed mihi

videtur humorem viscosum pariter no albidos glomulos posse oriri ex vesiculis aut glandulis quae circa clitellum occurrunt, ad partem ejus internum, et rejici per illas fissuras 28 a Duli. Hanc opinionem caute tantummodo in medium profero. Nobis reliquum manet scitu an utra appendita transmittat Sperma, necne. Ρrimum , in illis non reperi canalem interiorem et nescio an revera existit; secundo nullam vidi relationem immediatam inter appen dices et quoddam organum generationis internum. HiSce rationibuS motuS, arbitror illas appendices nonnisi esse organa excitantia , et earum aCtio nem in eo versari ut agentur testiculi quos stimulatit : hos transmittere spernia saut liquorem lacteum quem continent) in ovaria per canaleS deferentes, et sic actum reproductio is ad effectum perduci.

CAPUT TERTIUM.

In hoc capite nullomodo propositum habemus exponere quomodo et quanam aCtione intima ova fecundantur, quomodo vivificatur germen , etc. Illae quaeStiones nobis tamquam arcana veniunt, sed in animo habe muS OStendere quosnam esse essectus fecundationis hujus germinis, ejus eVolutionem, Primum embryonis statum, etc. Quibusdam horum obiectorum operam navarunt laudati auctores; sed quoniam fere omnes , quoad modum generationis Lumbricorum, in diversas abeunt sententias,

199쪽

non a proposito alienum judicavimus illas diversas opiniones breviter ex ponere. Recentiores praesertim auctores inter Se minime conveniunt, et illae quaestiones ansam praebueront egi miis operibus, et inter ea disser lationi clarissimi Homo in opere cujus titulus Philosophical transactions , anni 1823. Comparatio inter plures Annelides parum ad veritatem consequendam confert. Etenim, uti patebit infra, Hirudines et aliae spe cies progignunt pullos ratione omnino a Lumbricis terrestribus diversa. Post hanc brevem eXpositionem, trademus lectori illud quod ex nostris observationibus patere videtur, nobis tamen jure remanente Opiniones immutandi quum contrarium nobis experimenta exhibebunt l . Quum Veteres naturae scrutatoreS hanc partem non sedulo observaverint, illorum opiniones Silentio praeteribimuS

I. OPINIONES AUCTORUM DE EVOLUTIONE EMBRYONUM.

Opinio octoborrimi Swam merdam I , clarissimortimque Bita JOlptii ol Leo. Prior horum anatomicorum dicit Liambricos terrestres ex OViS OmneSessormatos egredi, et post exitum nullam mutationem subire; ideoque, ait, breviter evadunt idonei pullos progignendo, et feminae habent ova facile visibilia. Ex his verbis colligi potest Cel. Smammerciam Lumbri-cOS habuisse tamquam unico sexu praeditos, quia feminas distinxit. Αrbi trabatiar illos Sse Oviparos; et in ovis, verno tempore in terra repertiS, detexit embryonem et circulationem ejus sanguinis, quamvis Sit albiduS uti iam observavimus. Cl. Loo 3 et Rudo hi eamdem observationem secerunt et contendunt parvulos vermes repertOS, Verno tempore, in Ve' Siculis aereis et aliis Lumbricorum organis, non esse embryones hujuSSpeciei, Sed e contra animalia intestinalia generis Vibrionum. Laudati hi auctores adjiciunt animalcula illa intestinalia etiam in Lumbricorum ovis

OcCurrere. 1 Hisce Verbis quae conscripsi anuo 1826, probatur mihi tunc propositum fuisse novas in Ve3tigationes in posterum instituere: quod revera feci, uti demonstrat additio quae huic opus culo adjicitur et qua demonstratur modus pullos et ova emittendi apud Lumbricos. α) Biblia Naturae. 5b De structura Lumbrici terrestris. Regi Omonti 1822. Quod opus consulere mihi non datum fuit.

200쪽

Hic celeberrimus anatomicus Batavus noS docet, in suis notis ad opus Q. Lessor, Lumbricos esse OviparOS; OVa eSSe Cinerea, OValia, acuta ab uno latere; per hoc aeumen aut partem hanc anteriorem parvulos Lumbricos

egredi, qui Lumbrici in se ipsos in ovis contorti erant, et postea in evolutione haud notabiles subeunt mutationes.

Hic illustrissimus Daturae scrutator ex egregiis suis observationibus Coi legit Lumbricos esse viviparos Vel Saltem ovo viviparos; OVa in Corpore animalis excludi, et a mense Augusti reperiri magnam copiam fetuum in receptaculo poSito ad extremitatem inferiorem canalis intestinatis; hoc receptaculum eXtrinsecus aperiri per orificium ano adjacens ; fetus saepe commisceri Cum ovis, et quidem illa fetibus numero praestare; utraques evolvi videri in corporibus albidis ovariis), et fetus occurrere primum tamquam puncta nigra; eOS eX Ovariis egreSSOS Obrepere Secundum longitudinem corporis inter stratum musculare et intestinum, gradientes per loca vacua quae inter se relinquunt sibi ae quibus hoc ultimum organum intestinum) adhaeret musculis, usque dum ver Santur aliquamdiu in re ceptaculo, et in lucem edantur.

inio clarissimorum De Blain ville est Boso 3 .

Cl. Do Blainoillo qui fere omnes opiniones clarissimi Montegre adoptat, addit pro certo haberi posse LumbriCOS e8Se OVO-ViViparos, et pullos eorum in terra deponere; corpora posteriora albida ovaria) transmittere eorum productum ova et fortasse fetus ) per vesiculas anteriores organa Spermatica ), et sic fecundationem ad effectum perducere ante parvulorum eXpul Sionem. Caeterum, ille auctor dubium movet de hac hypothesi nullo observato innitente. Tempus gestationis et vitae animalis eum latet. Cl. Eoso arbitratur gestationem non ultra quindecim dies extendi.

SEARCH

MENU NAVIGATION