Bibliotheca ascetica antiquo-nova, hoc est: collectio veterum quorundam et recentiorum opusculorum asceticorum, quae hucusque in variis mss, codicibus et bibliothecis delituerunt

발행: 1723년

분량: 734페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

so De Drore induvige conservavit , retinens innocentiam munditiamque hominis utriusque. Denique cuidam sorori secretius fatebatur maximum peccatum suum. quodque gravius omnibus excessii-hus suis judicavit, videlicet, quod stimulis invidiae pulsata rancorem cite in corde aliquantulum tenuise set contra quandam suarum sororum, eo quod ad divinum ossicium in Choro λlebat eam frequentius praevenire. Hinc ergo aperte colligitur innocentiae ipsius puritatisque mira simplicitas, pariterque indefessae e ga Deum vehemens devotio charitatis.

Sane Deus omnis gratiae & ω- tius con lationis ante obitum suum multo tempore dignatus est eam magnifice conssilari praedicens ei ex hoc mundo tempus sui transitus. Cinjus quoque benignissima indulge tia peccatorum suorum remissionem accipere promeruit, insuper admisrabili sua dignationis gratia clemen. ter sibi promittens, quod mole carm. nis

152쪽

de Deinbaeh. Iosnis deposita, mox spiritus ad regnastdexea absque molestia evolaret. His igitur divinis conBlationibus ac revelationibus ineffabiliter ω- . borata, omnique pristina trepidatione summota coepit indesinenter in benedictionibus Domini exultare, ita quod ex sententia dicere posset, δε-

cundum multitudinem dolorum meo- 1 rum in corde meo consolationes tua

centupliciter istificaverunt animam' 's meam. Igitur in extremis posita in jubilum cordis & spiritus exultationem .prorupit dicens: securam ct certam stem mea aeter felicitatu habeo repositam in sinu meo ab eo , qui

mihi pigmu s ritus dedit. Grandis in morte fiducia justam & sanctam

eam proloquitur. Nam sicut fideliter vixit , . sic nimirum felicitet' obiit plena dierum & virtutum,mNgravitque ad Dominum JESUM Christum , qui est fons bonorum omnium & origo. Ipsi laus & gloria in laeula sempiterna. Amen.

153쪽

De ferventisima com

Dyrigatur nunc sermonis nostri

intentio ad praedaecis memoriae serorem nomine Mec itidem, dictam de Wincenheim quatenus exemplis ipsius eximiae fa Aitatis nostra ad amorem Dei devotio amplius accendatur , cujus rei Causa pauca de pluribus, exempli gratia enarrabo. Haec sane bonorum memoria digna a primaevo aetatis sitae flore usque ad obitum suum in sancta congregatione Monasterii sub Tilia Domino sincerissime deservivit. Tanta quoque Virtutum omnium gratia radiavit, ut in omnPvitae sanctim nia mirabilis appareret , etiam perfectis incenheim est pagin As M.

154쪽

ctis quibusque. Carnem affixit jugiter in labore multiplici , ordinem ®ulam conservans integre & perfecte, quantum a gravi corporis molestia & languore, quo & frequentius laborabat, sibi poterat extorquere , silentium quoque strictissime tenuit secundumqinstitutionem Patris sui Dominici, neque in omni vita sua unquam silentium fregit. Cum autem quadam vice finitis Matutinis aestivo tempore vidisset auroram diei illucescere, dixit sororibus: Esee dires Et quod tantum concla districtionem sui silentii protulerat,pα- nituit deinceps semper & doluit v

hementer.

Denique otiosa & vana seu de-rrectoria verba omnino evitabat, nec

facile cuiquam loquebatur, nisi nocessaria ex causa & perutili. Verum frugalitati & parcitati in tantum operam dedit, ut ipsis cibis, sibi in mensa oblatis, parcissimε uteretur, certam mensuram & permodicam singulis diebus sibi faciens, supra quam ulterius non edcbat.

155쪽

Nempe oratio ejus supra modum fulcfervida, continua & devota. In diebus lautem Dominicis & festivis in Choro orationi continuae se dedit, habens faciem velatam, nec inde recessit propter asperrimum hyemis algorem, aut aestatis seu Solis nimium fervorem, sed sic sine omni motu tanto temporis spatio perma' bat. Contemplationis enim pennis rapta Dei flamine ad sublimia evolavit. Cui etiam Dominus revelare dignatus est magna atque multa de secre6s coelestibus, innumerisque

con lationibus seu mente excedendo eam creberrime visitabat, quae si omnia literis mandarentur, magni voluminis comprehenderent quan titatem. Unum ex eis saltem simpliciter enarrabo, quod tale ac tantum est, ut ex hoc uno a piis mentibus caetera credi vel aestimari facilε

queant.

Apparuit sibi visibiliter vigilanti

& oranti ille speciosus forma prae filiis hominum, Dominus JESUS Christus, Verbum Patris, Filius Alcis simis

156쪽

simi, in specie parvuli pueri circa uitare diutius discurrens, ludendo

cum duobus pomulis coram illa. Verum ipsa tanto mentis fastigio in divinis contemplationibus suspensa, tantoque coelestium conseiationum nectare inebriata erat, quod huic nimis gloriois apparitioni, foris apparenti , parum uhra intendere pol rat , seu illa delectari aut magnop re jucundari. Porro quis digne eia fari valeat aut aestimare gaudium &Iaetitiam cordis ejus, de torrem te voluntatis aeternae interioribus ansemae ipsius tot gratiarum stillicidia i fluxerunt , cerneretque oculis beatis humanitatem sanctissimam Christi

JESU, in quem desiderant Angeli

ptospiceret. Caeterlim & duobus fratribus suis carnalibus, timore Dei postposito, rapinis, homicidiis, caeterisque nefandis operibus pertinaciter insistentibus , cum essent positi in extremis, ardentissimo devotionis affectu Dominum diutius implorabat, ut Vera cordis contritione & poenitentia ab

157쪽

De Sorore a delatiae impietatibus suis conversi perpetuam damnationem, jamjamque imminentem sibi, evadere possent divinae clementia bonitatis. Cujus Dominus preces & lachrymas benignius exaudivit, revelans sibi vigilanti, ambos fratres suos propter orationum

suarum instantiam consecuturos misericordiam sempiternam. Post mortem vero illorum ab orationibus &lachrymis non cessavit, donec benignissimam Dei clementiam poenam rumque Elutionem eis a Domino impetravit, ipso hoc ei in spiritu revelante. Unde cum pro uno illorum post obitum ipsius attentis precibus Domino supplicaret, apparuit ei visibiliter diabolus , vultu terribilis , portans eundem statrem suum

silper humeros, minaciterque fir mens adversus eam , dicens : ins

licissimal ut quid in tantum licita es pro isto nequam & detestando

peccatore Z Projiciens eum cum ira super eam, sicque abscessit. Illa autem magnae molis stiper se cadentis

ruinam apertissime sentiens cognovit

158쪽

de Wineenheim. iravit in hoc, eum a vinculis fore daemonis liberatum. Hinc liquido perpendere possumus, quantae fuerit

efficaciae virtutisque ejus oratio, quae talem tantamque gratiam sceleratis peccatoribus potuit . Obtinere, ad quam ob enormitatem scelerum alias minime valuissent de profunda mortis voragine respirare.

Hanc quoque quaedam Soror valde devota de nostris Sororibus vidit a terra altitudine unius cubiti in sublime diutius sublevari, corpus terrenum & grave sursum spiritu de-votionis & gratiae attollente. Tandem educta est anima illa beata de Valle praesentis miseriae, introivitque in potentias Domini sui laetabunda, . coelestibus ineffabilibusque bonis, quae hic horis momentaneis praeg stare promeruit, perpetuo reVelata facie fruitura.

159쪽

III De Sorore Stephania

CAP. XVI.

De odoris mira fragra

iis in obitu bonae memoria SorO

ris Stephania de Rhirrato. Elicis memoriae Soror, nomine Stephania, dicta de Phirreto' alto sanguine extitit generata. Fuit enim filia Friderici quo dam Comitis illustrissimi Phirret rum, forma mirae pinchritudinis do

'corata. Quam cum parentes ejus intenderent matrimonio copulare,

rogavit B. Virginem MARIAM a tentis precibus & devotis, offerens, sibi quotidie per annum CL. Ave MARIA stando , genuflexiones atque venias faciendo, ut ipsa benigna coniblatrix omnium , aliquam sibi

notabilem corporis deformitatem induceret, seu epilepticam eam fa- Ceret aut amentem , quatenus Per haec inhabilis connubio inutilisquePfirt. Estque Comitat-Sonz0α. effe-

160쪽

effecta, virginitatem sitam Domino conservaret perpetuo illibatam. Haec reserre per ordinemsblita erat. . Porrro piissima' Dei Gmitrixi exaudivis preces ejus coepitque protinus mirabili corporis molestiain annis puellaribus aegrotare, perdens rationem, quam in vita sua minimὶ recuperare potuit , etiam: multis adhibitis medistimentis. . Quapropter parentes ipsus tradideriuat i eam ad servie dum Christo Domino Creatori in

Monasterio subj Tilia sub distiplina regulari. In quo Pin' quinqu/ginta

fere vivens annos, . tantis calamitati

bus & miseriis continuis eidem γporis incommodo subjacebat, quod nec unius dieispatio in his per omne tempus vitae suae habere potuit suble' vamen. Unde merito dicere potuit cum Propheta: Defecit in dolore vita mea or anni mei in gemitibu . Ps 3 o. Educta est tandem anima illa be in de conflatorio hujusmodi purgationis & miseriae, velut aurum igne

probatum mundamnitida, cum caeteri misericordiae vasis translata est. Tom. VIIL Η ad

SEARCH

MENU NAVIGATION