Bibliotheca ascetica antiquo-nova, hoc est: collectio veterum quorundam et recentiorum opusculorum asceticorum, quae hucusque in variis mss, codicibus et bibliothecis delituerunt

발행: 1723년

분량: 734페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

Viens velut singulare jubar sanctuatis emicuit. Tantae siquidem mansu tudinis , humilitatis S patientiae fuit, quod nunquam eam vidimus iratam

seu murmurantem, aut Verba iracundiae audivimus proferentem, quam vis ipsa verbis duris interdum fuerit ProVocata, tranquillo tamen animo Perseverans, & quasi non habens in ore suo redargutiones sustinuit patienter. Verum circa omnes Or dinis observantias valde extitit solicita & devota, orandi habens studium indefessum ; multis vigiliis, flagellorum plagis acerrimis, aliisque Poenitentiae operibus corpus suum debile quotidie castigavit, per arctam& angustam viam gradiens omnem prorsus remissioris vitae requiem declinavit. Ρorro morbo miserabili, scilicet caduco, pluribus annis Op pressa graviter torquebatur, ita quod ex hujus molestiae vehementia seor . sum tandem. sequestrata a sororum consertio manebat. In his omnibus devote gratias egit Deo, aequanimi

ter ferens flagellum ipsius Domini Valde grave. Interea

182쪽

suae mansionis cellula sederet, Vol-Vens in . animo suas calamitates &miserias, subito magna procella gemituum in ipsius pectore consurrexit, ferens ingentem imbrem lachrymarum , eo quod ab exsecutione divini ossicii in Choro aliisque o dinis institutis excludebatur, ad quae aestu cordis incredibili exsequenda a pueritia aspirabat. . Denique eadem hora lux de coelo. Sole splendidior, divinitus resplenduit in cellula, illustranshanc beatamineffabili claritate, irradiando in eam vehementer.Tunc vero sensit quasi quandam coelestem. virtutem sensibiliter ac manifeste in se ipsam introeuntem & penetralia cordis sui suavissime perungentem. Cumque hac mira suavitate recreata & quodammodo renovata fuisset, ecce repente assilit ei benignus Dominus JESUS Christus , humilium

consblator , dicens in auribus suissensibiliter; Constans esto omnino. Ego ero tecum, nec te deseram , sed post vita tua exitum assumam te ad

183쪽

136 De Sorore Hesivi

-e hsum. In charitates perpetua temperaliter te astri, quia quo Gmo, arguo se castigo, nec in futuro ulterius te angam. Facta autem hac voce in auribus Dei famulae sebiato extra se facta adventum summae &individuae Trinitatis in anima sua scire & intelligere promeruit, ac feliciter experiri signis manifestissimis & apertis, operantis in ea mira quaedam, ineffabilia , & omnino incognita inexpertis. Proinde quam festiva & sublimia gaudia tunc duxerit, selius dantis & accipientis est nosse, . quamvis ex parte aliquantula & nobis innotuerunt ex eo, quod illius jucunditatis amuentia, qua in praedicta nimis gloriosa visione perfuse fuit

ac mirabiliter recreata, nec silentio reprimere Valuit , nec sermone aliquatenus explicare.

Caeterum adjecit pius Dominus secundo mirabiliter consolari famulam suam circafinem vitae ejus, tum quadam vice posita in tristitia & inc rore graViterque metuentem, somorte subitanea&improvisa praeV

184쪽

de Logein M. I 37niri absque Sacramentis Ecclesiasticis, sicut similem morbum patientibus tapius assistet evenire. Igitur apparuit ei visibiliter flenti & oranti Dominus JESUS Christus in specie divinissimae humanitatis suae, ci menter eam conseians quoniam' si cura est de nobis I .Per. S. omnemque cordis ejus tristitiam, formidis nemque auferens, infudit ei pacem de gaudium spiritale , quod Mundus non nOVit, paterna bonitate sua eam certam faciens, quod minime hinc esset per mortem subitam aut sine Sacramentis, Ecclesiasticis transitura. Tandem visio illa nimis gloriosa ab Oculis videntis continuo subtracta est: in corde autem ipsius remansit in narrabilis gaudii magnitudo ta quod prae immensitate laetitiae se ipsam capere vix posset. Haec nimirum beata, cinn in corpore suo multa dolorum gravamina patientissime sestinuisset, tandem longo cruciatu, tanquam aurum in fornace probata, pacatissimo Qmno in Domino obdormivit. Denique

185쪽

13 8 Surore He vige de IO ARin ipsius exitu onanipotens Deus novo miraculo ostendere dignatus est, quam placita sibi fuerit anima ejus. Nam statim ut spiritum exhalavit, &etiam in ipsa hora exspirationis illius

sentire diutius coeperunt cunctae Sorores tunc praesentes naribus suis influentem peregrini cujusdam odoris nee aream suavitatem , . omnium odoramentorum fragrantiam i comparabiliter superantem. Tunc Sorores, quae aderant, de percepti coelestis odoris fragrantia in jubilum& laetitiam cordis excitatae sunt tam tamque devotionem mente Conc perunt , ut beatorum spirituum pra

lentiam, atque ipsius Dei nostri benignum respectum ibidem adesse nullo modo dubitarent. Sic nimiarum novit . mira Omnipotentis Dei clementia electos sirosi non ilum in futuro, sed etiam in praesenti singulari honoris gratia sublimare, cui est honor, potestas&imperium perim finita iacula secularum Amen.

186쪽

De veneranda s sancto

Sorore bonae memoria,Bercta n

mine , e Rubeaeo Monasterii desub T lia, qua audire promeruit, dum adhue vixit, Angelicam harmoniam , quam etiam Dominus yESUS Christin circa obitum suum invisere diagnaim es cum MARIA matre sua.

DS Virtutibus & laudabilis vitae

praeconiis venerabilis Sororis piae memoriae, Berctae homine, cognomento de Rubraco , t qui cupientes, pauca de pluribus adjuvante Domino proferemus.

Ex Nobilibus siquidem orta Natalibus divitiisque & honoribus hujusMculi valde praedita, divina tandem gratia inspirante Mundum, Veris ga diis

η Rubeaquum seu Rubeaeum antiquissima inter Basileam ct Argentinam Alsatia Civitas Anno Domini ιοa. mputat raadificata.

187쪽

r o ' ne Sorore Bertha

diis peraridum, cum flore suo des

ruit, levi Christi jug' se subjiciens,

Praedicatorum ordinem Religionisque habitum in nostro Monasterio assumpsit, sub alas sanctissimi Patris nostri Dominici confugiendo, in quo contemptu iaculi praeclara extitit & sublimis, qualiscunque temporalis coninlationis refrigerium non requirens, sed sanctae contemplationis studiis sine mentis taedio invigilans , diverserum charisinatum graria tanouam coeli sydus splendidum refulgebat. Plane in semitis Domini nostri

JESU Christi p0suit vestigia pedum

sirorum, nec retraxit pedem, donec cursum itineris confiimmavit, imia tando obedientiam, humilita em, patientiam, charitatem caeterasque virtutes ejus, quas verbo docuit &exemplo. . Itaque in via mandatorum Dei non solum ambulavit, sed& cucurrit, imo potius volavit, ita ut omnes labores ordinis, Resulae& Constitutionum non solum tole

rabiles i. sed delectabiles ei & appeti-

188쪽

biles niniis forent. Sane haec beata fuit una de hujus Monasterii columnis nobilioribus, firmiter in omnisaestimoni radicatis de prioribus loquor sororibus , quarum Zelo, studio, consilio & exemplo status Religionis ac sanctae observantiae

cum decore virtutum, robur vigoremque maximum capiebant.)Porro quam strenua ac devota erga omnes Religionis observantias fuerit, quamque districta ac rigida sui corporis extiterit castigatrix, non est facile dictu. Unum tamen ex laudabilibus factis ejus exempli causa ponamus in medium, unde & ca teris tam prolatis quam dicendis fides possit facilius adhiberi. Finitis M tutinarum sbienniis , quibus interes

se devote & reverenter consuevit,

postmodum in oratione pervigil per mnoctabat, ad lectum per XL. annorum spatia, pausandi gratia non re-Vertens licet infirmitatum molestiis

interim siepius gravaretur sed matutinalis somni dulcedinem recusa-Vir, praeveniendo Dominum Orationibus

189쪽

De Sisore Benia14 nibus continuis & devotis, ut Chrissium plenius lucrifaceret in sua dulcedine & gratia abundanti. Cumque Domino infatigabiliter in Ordisne usque ad aetatem decrepitam deservisset, utiliter quoque ac strenua in ossiciis laborasset monasterii plurimis δc diversis, septuagesimum jam

fere annum agens, permittente Domino paralysiis languore gravissimis est correpta. Ex quo nimirum omnium membrorum a cingulo deorsum usque ad plantam pedis usum amisit, ita quod nec incedere, aut in lecto volvi , sive inde erigi valuit, nisi adjuta manibus alienis. Annis itaque in grabato plurimis carcerata, flagelloque divinae misericordiae humiliter subdita , semper gratias egit Deo. Et licet infirmitate diutina ac nimis gravi oppressa, tamen interim

servavit omnia statuta jejunia in Regula Constitutione, nec etiam edebat interim saginata, nisi rarissime, per obedientiam vix coacta. Et quoniam in tanta necessitate

seipsam despexit, in nullo sibi con

190쪽

descendens pro nomine Salvatoris, idcirco benignus JESUS non est o litus pauperculae sitae, sed unctione sui Spiritus intus in anima eam silavissime perunxit, infundens ei divinae coniblationis gratiam abunda ter. Porro omnipotenti Deo, cujus est totum, quod est optimum, placuit hanc beatam per duorum annorum spatia & ultra ut opinor ante ipsius obitum dono suae magnifice tiae mirifice con lari: in quibus si gulis diebus, certis horis, stilicet infra Missarum temnia , ac divini sermonis tempore ad Sorores, cor poreis auribus quotidie audire pro meruit coelestem melodiam ineffabi-

nter suavem , beatorumque spirituum Choros acutissimis vocibus &iucundis in aethere modulantes. Verumtamen supercoelestis jus cantus magnitudo tanta fuit, quod eum intelligere non potuit, nisi tantum illa verba, in quib' stib distinctione trium perλnarum unus Deus praedicatur &adoratur, videlicet Sanctus, Sanctus, Sanctin Dominin Dem Sabaoth. Haec

SEARCH

MENU NAVIGATION