M. Tullii Ciceronis Opera, cum delectu commentariorum, in usum serenissimi Delphini. Tomus primus nonus .. Tomus septimus, in quo Epistolae ad familiares. 7

발행: 1753년

분량: 715페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

etig EPISTOLARUM

commendas , vel regem Galliae faciam , Τ vel hune Leptae delegis.

Si vis tu , ad me alium mitte, quem ornem . Sustulimus manus 3c ego & Balbus : tanta suit opportunitas , ut illud nescio quod non sortuitum , sed divinum videretur . Mitto igitur ad te Trebatium , atque ita mitto , ut initio mea sponte , post autem invitatu tuo mittendum duxerim . Hunc , mi Caesar, sic velim omni tua comitate complectare , ut omnia , quae per me possis adduci ut in meos conferri velis, in unum hunc conseras e de quo tibi homine haec spondeo non illo vetere verbo meo , quod , cum ad te ' de Milone scripsissem , iure limsisti : sed more Romano , quo modo homines non inepti loquuntur.' probiorem hominem , meliorem virum , pudentiorem esse neminem . Accedit etiam , 7 quod familiam ducit , in jure civili singularis memoria , summa scientia . Huic ego neque tribunatum, neque praefecturam , neque ullius. beneficii

certum nomen peto : benevolentiam tuam & liberalitatem

peto : neque impedio, quo minus, si tibi ita placuerit , etiam hisce eum ornes gloriolae insignibus . Totum denique hominem tibi ita trado de manu ut aiunt in manum tuam istam , & victoria & fide praestantem . Simus enim ' putidi sculi , quam per te vix licet e verum , ut video , licebit . Cu-

s Vel hune Lora Vereor sine, ne dum occiderat Milo . Qua porro in causa

an his verbis mendum sit: nihil tamen ausim eum Caesari Cicero commendaverit, suspi ariimmutare. Vitioriur. Leptae deisita hono senis dissicile est. Mauutitis.

su mihi scriptum videtur , ut dicat iocans , famulam durit J Id est , quae in

tam divite in fore propediem eum hominem eius laudibus ita prima sunt, ut quasi lami in ipsum , ut creditori suo Leptae Cicero qui liam ducere & excellere videantur. Tran,la- solvat delegare possit: id enim est delegatim tio ab iis, qui emeros ducunt , quia pol ne solvere . Nam is qui tua causa a me diis state, aut honore, scientiave antecellunt. Diatus fuerit, tibi debebit, ut tuum aes alie- dem. num solvere debeat; aut dicit , nisi hoe sa- 8 Puti iusiai J Excusat se, quod in Tre clam, eum delena 8c commenda non mihi batio commendando plura verba consumpse Imperatori , sed Leptae . Genes. Ego nulla rit, quam Caesaris humanitas patiatur. propemodum licentra scrinor vel Lentide Le- tidum appellat Cicero , in quo nimia dili-νorum. Cum enim Lepti, non nobilissima tan- gentia reprehendi possit , ut de orat. lib. tum omnium eo tempore Africae urbium, sed Ill. Noto exprimi literar putidius , nolo o

Ec colonia Iulia haerit, credibile est , Caesa- Icurari duistentiar. Vidi scriptum in quibus- rem eam potissimum delegisse , iii qua eius dam antiquis libris , Blandiu leulio sed i crenionis praesecti sedem atque domicilium suum plerisque Putidiustulit eruod magis probo. Et collocarent. I. Ruutes us. ar. Oct. I. s. fortasse , Bianiustuli , xlossema suit. Non. 6 De Mitine J Hoc anno P. Clodium no Alii, impudentisincuIi. Geblaata.

222쪽

AD FAMILIARES LIB. VII.

CICERO TREBATIO S. D.

VI. TN omnibus meis epistolis , quas ad Caesarem , aut ad I Balbum mitto , legitima quaedam est accessio commendationis tuae, nec ea vulgaris, sed cum aliquo insigni indicio meae erga te benevolentiae . Tu modo ineptias istas, & desideria urbis & urbanitatis depone : & quo consilio prosectus es, id assiduitate & virtute consequere . Hoc tibi tam ignoscemus nos amici , quam ignoverunt ' Medeae , ' quae Corinthum ancem altam habebant matrome opulentae , optimates e quibus ' illa manibus gypsatissimis persuasit , ne sibi vitio illa Verterent , quod abesset a patria . Nam multi fuam rem bene gessere , re publicam , patria procuI. Multi , qui domi aetatem mgerent, propterea sunt improbati . Qito in numero tu certe sui Dies, nisi te extrusissemus. Sed plura scribemus alias . Tu qui caeteris cavere didicisti , Τ in Britannia ne ab ε essedariis decipiaris , caveto.& , quando Medeam agere coepi , illud sem

per memento , ' isi ipse sibi sapiens prodesse non quir, nequidquam sapit . Cura ut valeas .

tienter serentetn, hortatur ut maneat in pro vincia, laboretque, ut eom,quatur, cuius causa ori sectu, tuerat. Anno in C. 6s x Me leae I Medeam eum viro suo Iasone Corinthum exulem devenisse demonstrat hie& ex ipsa, quae extat, Euripidis tra- india cognoscitur. y Iandit. a P a C .iurbum J Nemo non videt poetae cuiusdam verba e:se,& quia Medeamen. tio infertur, ex Ennii Medea de uompta ense. Victorius, M iretus , Mainitias ev iis deismum verbis, Naua Iuam rear, incipi utitversus investigare ae metiri, sed aliter atque aliter si mrtili. Cetur.3 Hab. 4e J Pro habitaba it. Plautus in Baechi lilius: Gis 1 ιe habet Manut. 4 ina mauibus γνysati simii J illa , ut persona Comica, mai thu, gypso, ut candidiores essent, illiiis gubernans vocem, ut ait

Petron. cap. 11 I. F. Gronou. Sam. Petitus, in comment. ad Leines Atticas, vult mendum

esse in Um us, pro quibus, dactu Pollucis Iv. a s. primus ille letrit, HL aisibus : ut sensus sit, in Medea Euripidis Corinthiacas matronas opulentas & primarias suisse, quibus tribue ani us εν sutir , id est , canis non solum, sed & albo colore candentibus, Medea persuaserit , non esse sibi uitio veris tela tum , quod abiit a patria iss M B itanista J Ivime Trebatium , veliturum cum Caesare in Reitanniam, Ciceroa bitrabatur. Nin istisse consti ex epi L Io.& ita huiu, liKri . 6 E sesa iit J Militibu Britannici , ex esis sedis piis nantibu . curea 7 2-i iisse I Carmeli Eura pia vide 1n ep. s. lib. XIII. unde hoc Ennius traiistulit.

223쪽

EPISTOLARUM CICERO TREBATIO. VII. T GO te commendare non desisto ς sed quid proficiam,

ex te scire cupio . Spem maximam habeo in Bal ho : ad quem de te diligentissime & saepissime scribo . Illud soleo mirari , non me toties accipere tuas literas, quoties a Quinto mihi fratre afferuntur. In Britannia nihil esse audio, neque auri, neque argenti . Id si ita est , essedum aliquod suadeo capias, & ad nos quam primum recurras. Sin autem sne Britannia tamen assequi , quod Volumus, possumus; perfice ut sis in familiaribus Caesaris . Multum te in eo frater adjuvabit meus, multum Balbus : sed , mihi crede , tuus pudor & labor plurimum . Imperatorem liberalissimum , aetatem opportunissimam , commendationem certe sngularem habeς: ut tibi unum timendum sit, ne ipse tibi defuisse videare . Vale .

ARG. Studium suum in commendando significat, monet ut Cesari operam det, ab e nite expectet omnia. Anno V. C.

CICERO TREBATIO. VIII. CCRIPSIT ad me Caesar perhumaniter , nondum te O sibi satis esse familiarem propter occupationes suas, sed certe fore o cui quidem ego rescripsi , quam mihi gratum esset futurum , si quam plurimum in te studii , officii, liberalitatis suae contulisset . Sed ex tuis literis cognovi praeproperam quandam sestinationem tuam , & simul sitim admiratus, cur tribunatus commoda, dempto praesertim labore militiae, contempseris. Querar cum ' Vacerra & Manilio : nam Co ne lio

ARG. Ex Casaris literis & sua responsio. quarta praesectorum equestrium turmarum , ne narrat; it modeste reprehendit Trebatium , Ouinta centurionum , deinceps minorum Or- quod tribunatum recusaverit. A mo V. C. 699. dinum. Manut.1 Tribunatur J Militum: quern Caesar lim a Viserera J Cognomen est Rost anae sami norem, cuin vacatione militarium onerum , Iliae . Accusabo te, inquit , apud amicos tuos. Trebatio detulerat . Est amem, ut diximus videntur sui me iurisconsulti, Vacerra, Ma 3 m , in castris prima dipuitas consulis, al- nilius, Cornelius: ut infra cognoscitur epist. tera legatorum , tertia tribunorum αilitum , p. Idem.

224쪽

AD FAMILIARES LIB. VII. et ar

nelio ) nihil audeo dicere, cujus tu periculo stultus es, cum te ab eo sapere didicisse profiteris . Quin tu urges istam o casionem & facultatem , qua melior nunquam reperietur Τ Quod scribis ' de illo Preciano iureconsulto , ego te ei non desino commendare . Scribit enim ipse mihi , te sibi gratias agere debere . De eo quid si , cura ut sciam . Ego vestras literas

Britannicas expecto . Vale .

sentam, reprelienso discipu'o . A Cornelio sarem gratiosior, ut videtur, quam Ttebaliis civile Trebatius didieerat: ut, sine prae. tius; cum ipsum Trebatium ei Cicero com-ceptoris culpa , stultus esse non posset. Di- mendet. Idem .gest. lib. I. tit. 1. Manus.

M. CICERO TREBATIO. IX. UAMDIU ignoro , quid agas. Nihil enim scribis: neque

l ego ad te his duobus mensibi is scripseram : quia cum Quinto fratre meo non eras. Quo mitterem , aut cui darem , nesciebam . Cupio scire , quid agas , 3c ubi sis hiematurus. Equidem velim cum Cariare. sed ad eum propter ejus occupationes nihil sum ausus scribere . Ad Balbum tamen scripsi .

Tu deesse tibi noli . Serius potius ad nos , dum plenior . Quod huc properes, nihil est , praesertim Vacerra mortuo . . Sed tibi consilium non deeit . Quid constitueris , cupio scire . Cn. Octavius, an Cn. Cornelius quidem , tuus familiaris

ARG. Liseria iam ossicium a Trebatio re- mnibus rebus eeratorem fieri velit. Maius i-quirit; monet ne reditum in urbem pr ω- pitur quiddam eRe put vi quod Ciceronempere cupiat. Auo U. C. 6υλ ab instituto suo deduceret: ει ut ii re I Oeeupatiouer J Primo scire debent omnes, mnem meam suspicionem proferam, si ali- me vocem illam oecuparisuit in nullis paulo q:rando coniectari datum ea, putarim propter antiquioribus libris, nedum vetustissimis, le- ei in I, Tum legendum esse. Constat enim hocpisse, quod mihi originem attulit suspicio. tempore insatis filiam mortuam esse, quaenis. Deinde cum accurat iis me conlideramem , Pom eio nupta erat, Iuliam scilicet. Dicit non mihi visa est satis diana eausa esse quae etiam Cic. lib. III. ep. ad Q. Fri se ad CH retraheret Ciceronem a scribendo, occupatim tarem non rescripsisse propter e3tis Iuctiam, denes Caesitis. Nam saepe ad eum Cicero scri- obitu filiae intelligens. Victoribebat, eum ille mirifice Ciceroni x literis deis x Cn. Omυ,ur, a. Cis. C,nestur quidem IIemretur, de ipsas omni ratione eliceret: Notat hominis ignobilitatem, cuius prope nec ea tempestate ullo maiore negotio imis certum nomen igni retur. Propterea cum i-pediebatur, ut cavere deberet, ne ob id illi ronia subiunxit, Sti amo Renere natu se, molestus esset. Nec tamen tantum temporis Terea filiuνr quod in obseurissimi loci ho- in terandis amicorum literis collocatur, ut mines consertur. Lusit in eundem Octavim non quivis occupatissimul se ab illis de epist. Io. Ora is, quιs t. ery Mas

225쪽

χaa EPISTOLARUM

ris, summo genere natus, terrae filius , is me , quia scit tuum familiarem esse, crebro ad coenam invitat. Adhuc non potuit perducere : sed mihi tamen gratum est . Vale .

M. CICERO TREBATIO S. D. X. V EGI tuas literas, ex quibus intellexi te Caesari nostro L. valde iureconsultum videri . Est quod gaudeas, te in ista loca venisse, ubi aliquid sapere viderere . Quod si in

Britanniam quoque prosectus esses, profecto nemo in illa tanta insula peritior te fuisset . Veruntamen rideamus, licet :sum enim a te invitatus subinvideo tibi , ultro te etiam arcessitum ab eo , ad quem caeteri , non propter superbiam ejus, sed propter occupationem , adspirare non possunt . Sed tu in ista epistola nihil mihi scripsisti de tuis rebus, quae mehercule mihi non minori curae sunt, quam meae . Ualde metuo , ' ne frigeas in hibernis: quamobrem ' camino luculento utendum censeo . Idem & Mucio & Manilio placebat, prinsertim qui sagis non abundares: quanquam vos nunc illic satis calere audio . duo quidem nuntio valde me hercule de te timueram . Sed tu ' in re militari multo es cautior , quam in advocationibus: qui neque in Oceano natare volueris, studi Missimus homo natandi ; neque in spectare ess)darios , quem antea μ ne andabatam quidem

ARG. Per iocum , quod scripserat TrebatiuΑ , se Caesari valde iuriscoti sultum videri r & tii niditatis ar uit, qui in Blitan niam navigare recusaverit δ' oc ut de mi commendationis ad Caesarem , & omnibus rebat suis scribat plura, admonet. Anno V. Q 699.i Νι-J Ne per hiemem parum eommodis tuis servite nossis. I. F. Gros. a Camino luctiIenta J uuasi de vero stigmre locutus esset. Sed allegoricus sensu est: Eam hibernorum partem eligas, ubi stigiis, hoc est , paupertatem , camino luculento, id est, fructibus proviiicialibus pellere possis.

3 satis ealere 3 Satis habere negotii. 4 In re niιδι ari mωIto et eaurιον J A pra I iis attingendis multo melius tibi caves,

defraudare poteramus. Sed jam satis

quam aliis cavere sole adhibitiis in contractibus testamentis signandis . Non ob i scitiain Trebatii, ut mistice M.minius, sed quia plerun ille aecidit, utcunque caveant tu ris consulti, tamen ne sic quidem ei e tutos . Id.s Spatiare essedarios J Britannos ex essedis praeliantes. Sed loquitur, ut de gladiatoribu1 et sedariis, de quibus Lips XI. Saturnal.

6 M andabatam quιIem I Qui adeo delectaris spectaculi, amphitheatralibus & m neribus gladiatorum , ut ne Alida ratis quidem , in quibas minima voluptas est, intro ducti. abesse spectaculo veli . Andabatae culis oblatis caeci pu .nabant . Unde prove bium, Aufa karaνum more pueu Me , ita illos, qui lici χaiit de re, quam ambo non intelli sunt . idem.

226쪽

AD FAMILIARES LIB. VII. 223 satis iocati stimus . Ego de te ad Caesarem quam diligenter scripserim , tute scis; quam saepe, ego . Sed mehercule jam

intermiseram , ne viderer liberalissimi hominis, meique amantissimi voluntati erga me dissidere . Sed tamen his literis, quas proxime dedi , putavi esse hominem commonendum . Id seci. Quid profecerim , facias me velim certiorem : & simul de toto statu tuo , consiliisque omnibus. Scire enim cupio quid agas , quid expectes , quam longum istum tuum discessiim a nobis futurum putes. Sic enim tibi persuadeas velim , unum mihi esse solatium , quare facilius possim pati te esse sine nobis , si tibi esse id emolumento sciam . Sin autem id non est,

nihil duobus nobis est stultius: me , qui te non Romam attraham : te , oiri non huc advoles . Una mehercule nostra , vel severa , vel iocosa congressio pluris erit , quam 7 non modo hostes, sed etiam fratres nostri AEdui . Quare omnibus de rebus fac ut quam primum sciam : Aut consolando , aut consilio , aut ire iuvero .

Non modo I Non dieam hostest quia soli Gallarum fraternitatis patet enim congressi oliem nostram esse iucun- eum populo Romano tistimant. Manut. Vulgo dissimam, hostes autem formidahites, & pe scribitur Haedui, vel 'sui: sed in nummis molestos et sed ipsi fidui, fratres ncistri,qum priorum tenasu rum , Elus. Vide Plinium Hae-rum eonsuetudine delectamur . Edui fratres duini , novi utinae editionis , TOin. I. p. g. populi R. cornita eorum fide, vocati sunt. 21S. Tacitus lib. XI. Primi AEdtii senarojum iis S AE it eo blando a Terentii senarius. He. svrbe ius adepti sunt . Datum id foederi ausia autontim. I. I.

CICERO TREBATIO.

XI. TISI ante Roma prosectus esses , nunc eam certe re-

1 l linqueres . Quis enim tot interregnis jureconsul

ARG. Ioeatur primum de interregnis: de inde suadet, si e re sua si , maneat apud Caesarem: sin minus, Romam se recipiat . Anno V. C. TOO. I Tot intererauis 3 Quot interregna suerint eo anno, facile inveniet, qui Dionem& Pedianum attente legerit . Quorum ille lib. XL scrinsit, eo anno, quo Calvinus & lassalla consulatum gessere, urbem sine ma gistratibus suisse per sex menses: Pedianus autem interregni dies non plures quinque fuisse tradidit. Sunt igitur hac ratione interis re na XXXVI. in sex mensibus. Duo sunt

praeterea, quae docet idem Pedianus, non Omittenda, ut arbitror: unum interregem non

niti a senatoti patriciis & ipsum patricium, prodi solitum ; quod & Cicero pro domo sua dixit: alterum, ut ab eo, qui pri

mus interrex esset proditus , comitia haberentur, moris non tuisse. Mam

227쪽

tum ' desiderat Τ Ego omnibus, unde petitur , hoc consilii dederim , ut a singulis interregibus ' binas advocationes postulent. Satisne tibi videor abs te jus civile didicisse ρ Sed heus tu , quid agis Τ ecquid fit ' video enim te iam iocari

per literas. ε Haec signa meliora sunt, quam in meo Tusculano . Sed quid sit, scire cupio . Consuli quidem te a Caesare 1cribis: sed ego tibi ab illo consuli mallem . Quod si aut fit, aut futurum putas, perser istam militiam , & permane . Ego

enim desiderium tui , spe tuorum commodorum consolabor. Sin autem ista sunt inaniora , recipe te ad nos. Nam aut Orit hic aliquid aliquando e aut si minus, una mehercule cotilocutio nostra pluris erit , quam omnes η Samarobrivae . De nique

et Definierat J Vere . Nam interrex ius non dicit. Cessat igitur opera ii ristoti sultorum,du. iustitium in urbe tam diu est , quamdiu

interregnum . Hactenus Cicero vere it serio, reliqua iocans. Hem.

3 , υ, de petitur J Est propria

iurisconsultorum formula . Sic appellabatur alter liti3atoriim, qui nimirum in ius voeatus erat in iudicio privato , sicuti is, qui in ius voealist, dicebatur petιror, sive actor, quoniam ab eo, cui litem intendebat, petebat aliquid plerumque dicere aut sacere oportere. Cic. pro Mur. st id huic tam I quaesto litigio ιν νεθonderet illa unde petebatur, non habebas. Cato: Si rid aItestis an ero peteret, si pares essem: sve boni, sis mali essent , quid duo res ,

tester non interes nr , tui, unde petitur ἰ νο- titis ered nJum esse . Terent. Prolog. Eunuch.

vers. I .

Atque in Nesauro scripsit, eausam dicere Praus unde petitur, aurum quare sir suum , Quam ilis qui petit , Mnse is se thesaurussbi Unde petitur est , a με petissν. Cic. III. in

Verri Iue aurem , tinde ablatum es, sudisio Dum vectiperare nullo modo post . Liv. lib. v. Unde minime quis erederer accepta eatiis miras. Gronori lib. IV. Obs. cap. II.

Binas advocationes νωι Ient 4 Est & hoe loquendi genus ex Iurisconsultorum schola.

Proprie enim unde petitur postulare advocariauem dicebatur, cum, postquam petitor actionem edidisset, peteret a Praetore tempus

deliberandi velitne stare iudicio, an sacere via petitor postulabat . Hoe tempus ideoicebatur a steatis , quia tum amicos suos convocabat , ciun quibus deliberabat unde petitur, num velit causam excipere ae iure experiri , necne. Hi dicebantur assocati

proprie,& tempus adu estis. Senec. procem.

lib. IV. Contro . Tanta tui perturbaris fuit,

ut ad eariovem peteret . Hi ne advolatis pro quavis mora . Senec. Consol. ad Marc. cap.

io. Nihil de ιν sirena die nimis magnam advocationem dedi e nihil de hora. Et a voeare est moras nectere . Plinius lib. v. epiist. 8. Ideoque interim inniam, ne s f re bur verbie recedam , asiocaudi peto . hoc est, moras nectendi . Idem .s satiste tibi videor J Non intelligis me loqui etiam posse ut Iuristonsulti nec Dustra suilla nostram eonsuetudinem , cum peream mihi iam adhaeserit aliquid de vestro iure civili. Erat autem genus interrogandi frequens antiquis per Satia uel satisne . Plauti Amph. I l. a. r. sata, parma res est volvi tum in vita id. V. a. r. satin' HIte M mo Iudibrio nos babet Mosteli. I., 3. νω abiit, neque, quod dixit, faeti existumat 'Si e Sat favis' Ter. Eun. V. 6. 8. Liv. I. fg. & XLI. 8. I. F. Gron. 6 Isar nua meliora sunt , quam in me.

Tusculano J Ludit in 'nomum significatione dupliei . Nam & seni fieationes notat, &statuas , quibus Tusculanum ornaverat , &quarum emptio et aes alienum conflaverat .

vide epist. 23. huius libri. Gων. Samarobrivae J In aliis vero Sans ambri- R. , metropolis Ambianorum in Gallia Bel pica.

228쪽

AD FAMILIAE RES LIB. VII. 223

nique si cito te retuleris, sermo nullus erit. Si diutius frustra absueris, non modo ' Laberium , sed etiam sodalem n strum ' Valerium pertimesco . Mira enim persona δ' induci potest Britannici jureconsulti . Haec ego non rideo , quamvis tu rideas: sed de re 1everissima tecum , ut soleo , jocor. Remoto ioco, tibi hoc amicissimo animo praecipio , ut , si istic mea commendatione tuam dignitatem obtinebis, perseras nostri desiderium ; honestatem , & iacultates tuas augeas. Sin autem ista frigebunt, recipias te ad nos. Omnia tamen quae vis, Sc tua virtute prosecto, & nostro summo erga te studio

consequere . Vale .rca. Hodie Amient. Sic autem recte seri-itur in melioribus libris ; Betis enim &sunt antiqua vocabula Gallica, quae pontem si anificant. Hinc est pons Sam irae fluvii, cui per illam urbem transiit. Saniara est fluvius , qui Ptolemaeo Phrudis, in Notitia Imperii Sambri a dicitur , hodie Is Somme . Idem .s Labiniam J Poetam mimis scribendis mordacem quo Gellius, Suetonius , Macrobius. Cuius mimos non tit pia ebra prema ta miratur Horatius, Sat. ult. lib. II. O in Hism J Volunt L. Valerium Iuri Leontuitum, ad quem scribit, I. io. & A pio commendat III. I. quem si accipimus , quare eum pertimesc t, ignoramus . si Ualerium Catullum , quem nolunt ; facilis est explicatio, nempe ne is epigrammate se tra ducat ; & eum fuisse amicum Ciceronis ainpAret ex epig. L. Disertisme Romuli nepotum , suur, quotque fuere, Maνα l. ιi. I. F. Gmnovius. io Persona Aduel J Fingi in mimo, vel epigrammate, aut proponi. Hem.

CICERO TREBATIO.

XII. 'ssIRABAR quid esset, quod tu mihi literas mit-

1V1 tere intermisi sies. Indicavit mihi Pansa meus , ' Epicureum te esse factum . ' O castra praeclarat Qiiid tu secisi es, si te Tarentum , & non Samarobrivam misissem Z Iam tum mihi non placebas, cum idem intuebare , quod & Sejus familiaris meus . Sed quonam modo ' jus civile defendes, Tom. VII. F f cum

ARG. Per iocum exagitat Epicureos, ti homines Epicurei & voluptarii fiunt. Irim. ipsum Trebiti uin, quem E ic si eum factivn 3 Tarentvm I Mollem civitatem , nequi esse Pansa narraverat. Auno V. C. 'oo. timae deditam. Horatius lib. II. sar. t Epicureum te esse factum J Te sectam ει Pestiui; us yatulis iactat se molio Tarentum. picuri adauraise , id est, te omnia referre ad Athenaeus lib. IV. solit tri dieete Tarentinos tui ipsius utilitatem . Dat enim dogma E- ait, aliis lat,viriosam vitam, sibi voluptariam picuri , sapientem omnia sacere propter se- placere. Masurius. se. Qua sententia abutehamue , qui te ivva. 4 Iiar cloile de studes 3 Est enim iustitiabant damno & publico & alieno. Supra lilia virtus extra se patens , & magis consulens III. ep. P. I. F. Granom aliis, quam sibi . Quoviodo poteris retinerea o castra praeclara J Ia quibus scilicet auctoritatem , tutari locam NyI. F. Gemia

229쪽

EPISTOLARUM

cum omnia tua causa facias, non civium 8 Ubi porro illarit formula fiduciae , Ut inter bonos bene agier oportet ' M Quis enim est, qui facit nihil, nisi sua causa ἱ Quod ius statue 7 Communi dividundo , cum commune nihil possit esse apud eos, qui omnia voluptate sua metiuntur ρ Quomodo autem

tibi placebit , ' Iovem Lapidem jurare , cum scias, Iovem iratum esse nemini posse Θ Quid porro fiet populo ' Ulubra

no, si tu statueris, πολιτοσsra non oportere Τ Qtiare si plane a nobis deficis, moleste sero e sin Pansae assentari commodum est, ignosco : modo scribe aliquando ad nos quid agas, & a nobis quid fieri, aut curari velis. Vale.

theca constituenda , excludens omnem Dau dem. III. Off. II. uuam itu aureat ut ινμ re bonor Mne vire oportet re sine fraudati ne . Ibidem: Idque versari .. tutelis , Ioc ι ratabur , fiducus , mandatis , rebur emptis, Venditis , condultis , Deatis . Idem.

6 Quis enim est , qui sarir nua, nisi sua rausa ' J Et abest hoc totum a duobus anti. quis libris; & mihi quidem satis frigidum

videtur. Iam cum superioribus formulae verbis qui cohaeret ' Manut. Communi dividundo I Ubi quod comm ne esse coepit c ut si duo rem eandem eme rint , aut duobus idem legatum, eadem h reditas obvenerit λ oportet dividi, & adlu- hebetis Iurisconsultus . An suadebis utrique, ut se tantum respiciat, socium fraudet f I. F. Gνo vim Commtini dimitando r Titulus est apud Iurisconsultos. Manue.

8 I .m J Vide huius libri epist. o Gobbano I Ulubrae, Latii oppidum, in

clientela Trebatii. Insea, epist. ro J Rempublicam administrare. Dicebat Epicurus, remptibi. capessere hominem bene sanum non oportere. Cisruri A nobii J Aeademicis. Idem .ia Pansae J Qui & ipse Epicureus est. ει pist. I p. lib. xv. Idem .

M. CICERO TREBATIO S. D. XIII. A DEONE me injustum esse existimasti, ut tibi ir,

Lx scerer, quod parum mihi constans , & nimium cupidus decedendi viderere, ob eamque causam me arbitrarere literas ad te iamdiu non misisse ρ Mihi perturbatio animi tui, literis perspiciebam , molestiam attulit . Neque alia ulla fuit causa intermissionis epistolarum, nisi quod , ubi esses, plane nesciebam . Hic tu me etiam insimulas , nec satisfamonem meam accipis. Audi , ' Testa mi: Utrum superbiorem te pecunia iacit, an quod te imperator consulit λ Μωriar

. ARG. Intermissi literarem ossicii excusa. ionem affert, quam non accipiente Trebatio, liberius pro more iocatur. U. C.

t T sta J Cognomen Trebatii. mus .

230쪽

AD FAMILIARES L IB. VII. 127

riar ni, quae tua ' gloria est , puto te malle a Caesare comsuli, quam inaurari. Si vero utrumque est : quis te seret, praeter me , qui omnia serre possum 8 Sed, ut ad rem redeam , te istic invitum non esse , vehementer gaudeo : & , ut illud erat molestum , sic hoc est iucundum . Tantum metuo , ne ' artificium tuum tibi parum prosit. Nam ut audio

istic ν' Non re iure manu consertum , Τ sed magis ferro

Rem repetunt.

Et tu soles ad vim faciendam ρ adhiberi 3 7 neque est, quod illam exceptionem interdicto pertimescas , tu prior υi

hominibus armatis non veneris. Scio enim te non esse procacem

in lacessendo. Sed ut ego quoque te aliquid admoneam ' de F f a nostris

et Gloria I Interdum gloriae nomen pro inani quodam gloriae studio sumitur. Idem. 3 Artificium tuum J Juris civilis prudeli

ctione forensi, rei viudicatimie . Vide Gell. XX. o. Vide te orat. pro Murena, cap. I s sas magis δεννο J Abiicitur a , in Μagiν , metri causa . Quod qui ianorabant, secere, M e. Manut. Sed Manutius tamen &Lamta ediderunt maee.

6 Ad Urei l Hoe est, in consilici adhiberi, consuli. Vult autem Lambinus tedi, Et tu non μ&r ad vim &e. Negatio scilicet , qtiae debebat , inquit , locari ante verbum Ioles, fuit infra in alienum locum tranfilata, de ante verbum venote collocata. Quod si veruin est, ut opinor, interrogandi nota de leatur post auiue eri. olivetus.7 Ne ue est Iocatur hie Cicero eum Trebatio tanquam cu.n hmmine bellica ceristamina libenter vitante: Nanq tain, ait, ad te pertinebit illa exceptio, qaia praetor in interdicta uti solet, quod tu prior vi homi nibus armatis quenquam de polseu ane deieceris. Facit evim tua timiditas, ne quem prior laedas . Huie sevientiae videtur illud, Non veneris , adversari r nam exeeptio illa non solebat in eum fieri, qui prior vi hominibus armatis non vea isset , sed qui prior venisset . Vidit hoc olim Bernatianus Rutis laus, putavitque lessendam, Conveueris. Alii postea non discedendum a veteribus libris, recte censuerunt: sententia in tamen Cicero. nis non omnino ut arbitror sunt ass ei ti. Nam, quod aiunt Cieeronem hoc dicere, non esse Trebitio Iertimescendam exceptionem illam , qua utuntur illi ad praei rem, qui cum confessi sint se dei Nil se, clamant tamen se notr interdi teneri, nec debere restituere ; nam se priuq ab adversariis vi homi uibus armatis deiectos esse : ego non arbitror exceptione illa eos ad oraetorem uti solitos , qui aliquem de pol festione deieceram . A.l ipsum praetorem, cum eum , qui deiecta, erat, interdicto restitui iuberet; excipere solitum esse, nisi i , qui postularet interdictum, prior vi flaminibus armatis adversarium deiecisset. Quod si probaretur, interdinum ei nullam opem serebat . sed vetus po:lellar, donee bi ad exitum perveni nset, in tuo statu permatiebat. Non d ibium est autem, cum ait Cicero , avia tae prior

exceptionis verba recitare. sed particulam,mo, addit de suiν, i ci causa, & immutat exceptionis morem, ut Prebaio timiditatis notam inurat : qiniti minime prior venisset vi lin niuibus arti iti . . Mavu: tur. 8 De nostrat cautian ue J mi'rar, lira ut, iocans et quia iuri in sultorum cauti me e. raitit Ae oratorem cavere iurisconsulto, mirum videtur. Idem.

SEARCH

MENU NAVIGATION