장음표시 사용
21쪽
Arboreos ramos, & summa cacumina motat.
Quin & dulcisono crepitantes murmure rivi Per silvas, & saxa fluunt, facilemque soporem Leniter invitant, morbis hominumque profano Non adeunda pede, at tantum loca cognita Nymphis: Huc Venus, atque Omnis festinat coetus Amorum Interdum, flammas spernens, nimiumque calorem , Quo sic corripitur solari proximus igni, Ut vomat ardentes radios, atrasque savillas. Aligeri passim Pueri, quo quemque vocaVit Vmbra, iacent, fusi huc illuc arcusque pharetraeque Emittunt veluti placidis suspiria flammis: Quorum pars ludo indulgent, pars frondea quaerunt Tecta avium cupidi, partim per lustra vagantur. Hic igitur solido constructa palatia saxo Adsurgunt, sectisque superna e rupe columnis Vasta coronantur millenis atria; passim Immanes aulae, flavo laqueata metallo Tecta micant, trabibusque insertus fulgor eburnis, Et purum in thalamis ardet radiantibus aurum: Quin lapidum limbis circum cingentibus ordo Parietibus spatiatus agit, fingitque ressexis
22쪽
orbibus innumeras non una lege figuras: At non te variis discrimen agentia formis
Suspicere excelsi pigeat fastigia tecti,
Quod teretem effciens conum extenuatur acuto
Culmine, & in speculam procurrens desinit altam. Hic habitat nullis adstricta licentia vinclis,
Et non ardentes irae, vinoque madentes Excubiae lacrumaeque, & dulcis pallor amantum, Detectisque simul titubans audacia furtis. Quo postquam introgressus Amor, comitante caterVa, Prospectat matrem, solio quae innixa corusco Diversos animo casus volvebat Amantum; Quam, festiva cohors, manibus per mutua neXis, Atque aetate pari Charites utrinque coronant.
At natum vix illa suum procul adspicit, ultro Exsilit e solio impatiens, occurrit eunti, Ambrosioque snu Puerum complexa nitentem Quid tantum laetaris, ait p. quae nuntia nobiS, Alme, refers, iterumne relicto cogis Olympo, Sidonias inter vitulas mugire Tonantem pScit Paris, Aeneasque pius, scit durus Achilles, Cuius adhuc retinent fatalem sidera praedam; C 1 Sic
23쪽
Sic Regina olim Babylonia, Pasiphaeque, Sic Bacchi decepta parens, sic & Phaetontis Victa cupidineo mater quae languit igne.
Ille autem: laetare Parens, laetare, tropaeum Retulimus, nostrum sensit CARTERETvs arcum, Et Sophai Α. Εia igitur, socialibus adnue coeptis, Iunge toros: tum Diva monenti talia nato Gratatur, laeto simul haec sermone reponenS: Tune igitur tantis illum virtutibus auctum CARTERETVM , sermaque illam, vultusque decore, Quae mecum posset merito certare, SOPHIAM,
Alme puer, validis potuisti infligere telis
Haec memorans, natum gremio Cytherea removit. Nec mora: palantes ad se compellat Amores, Atque haec iussa dedit, Nymphas ut protinus Omni Ε regione vocent; quas nutrit maXuma tellus,
Et pater instabili complectitur aequore Nereus. Vix haec, quum subito diversa plebe seruntur Exploratores, dives qua Gallia sacros ostentat lucos, vallesque, & flumina, quaque Tyrrheni, Venetique maris stagna ampla tumescunt, Hadriacique sinus, non abdita limina Nymphis, : Qua
24쪽
Qua suit Alphei Siculis potandus in agris,
Eurotaeque liquor, qua se ad cava nubila tollit Haemus, cuius apex niveis candoribus albens, Illyricos serme fluctus, Euxinaque cernit Litora, quaque altis Chalydonem Aracynthus ab antris, Et celerem curvis Acheloum despicit oris Vsque pruinosas Istri faventis ad undas, Threiciosque sinus, Scythio qua fluctuat aestu Bosporus, Europaeque Asiam di sungit ab oris; Et qua curvatis Tethys Aegea fluentis Ad Mityleneas arces, Lesbonque recurrit, Et Tenedon , Priamique urbem, qua Xanthus ab altis Descendens Phrygiae se condit vallibus Idae: Et veteres adeunt Carrhas, ubi dicitur Ortum Augurium Lycii, Pontum, Hannibalisque celebres Bithynas tumulo terras, Lydosque, vetustis Unde genus Tuscis, fulvas qua volvit arenas Divitibus Pactolus aquis: celeri ista volatu
Litora percurrit Puerorum alata caterva. Convenere omnes complentes aequora cantu
Nereides ibi, Nereides, maris incluta vasti Numina, Nesaee, Meliteaque, Cymodoceque,
25쪽
Glauceque, Spioque, Ianiraque, pulcraque Doto, Amphino meque, opisque celerrima , Dexameneque, Atque Halie, atque Thoe, & flaventi crine Amathusa, Maternumque Thetis nunc primum oblita dolorem, Necnon Congiste, dein candida Limnoria, Et Driope, & virides Bolane resoluta capillos,
Omnes puniceis evinctae crura cothurnis. Tamesis huc aderant Nymphae, celebrata propinquis Quasque BATAvA tulit tellus, atque educat antris, Quaeque CALEDONIAM, atque HIBERNI litora ponti, Atque tuas habitant valles, & amoena vireta, ALBION, adveniunt hilares, flumenque coronant. Hic inter se se manibus per mutua iunctis, Compositoque levi motantes corpora saltu In numerum glomerantur; ibi variante reflexu Nunc pedibus choreas, nunc dulcia carmina reXunt, Carmina, quae curvis in vallibus adsultabant. Venerat & forma Pallas, iaculisque decora, 'Dique Deaeque omnes, quot purus continet aether:
Ex quibus adsurgit, talesque Astraea profudit Ore sonos, praeses populis Astraea regendis, CARTERETI referens divino carmine laudes. Quid
26쪽
Quid repetam ingenuis quum iam satis artibus olim Pieridum , Phoebique indultum, ad grandia mentem Ipsa tuam studia, ac regnorum iura vocavi λΕt merito: quis enim fuerat te doctior uno Humanum curare genus: quis dignior alter Tam Vastas aequis moderari legibus urbes ΘNon ego ficta loquor, nobis HIBERNIA testis, Quae meruit Populos, te Praesde, habere beatos Dum vigilans recti studium est experta, fidemque; Namque illam propria te sub ditione regentem Non tua tangebant, sed tantum publica vota. Siquid in imperio censeres sorte tenendum, Commoda curabas populi, primusque subibas Iussa volens; plebs unde observantissima iuris Evadit, nec ferre invito corde recuset,
Dium parere sibi ductorem sentiat ipsum:
Et certe totum componi cernimus orbem
Regis ad exemplum, non sic inflectere sensus
Humanos edicta valent, quam vita regentis. Dumque tuis regni manibus molitus habenas, Nullae nobilium caedes iniustaque vulgo Crimina; non maestus regionem linquere avitam
27쪽
Cogitur inmerito civis; vectigal avarus Mite Redemptor habet, nec ad hastam sector iniquus Civiles populatur opes, agrosque licetur pNon avidus digito, non voce arcessitur emtor :Nec tua privatis cumulare aeraria damnis Mos erat: una fides regnabat pectore, nullo Emta fides pretio, non te foedantia sensus Munera legitimo poterant seducere iure. Non grave signorum pondus, non lina magistra Picta manu, non eximiis insculpta figuris Vasa, corinthiaco fulgentia vasa Metallo, Quae veteres etiam fama est adamasse Quirites)Non tyriae vestes, non vultus forma decori Teque, animumque tuum summa integritate reduxit: Nequicquam tristes iaciebat ad astra querellas Perfidia, & laceros foede dispersa capillos Horrebat diro furiarum vincla venen O; Sola quidem gladios poterat Clementia tristes Frangere: tum casto visa est adsurgere vultu Pallas, propitioque Fides descendere caelo, Et placidos inter passim discurrere cives.
Quid vero tibi nobilius, quid dignius umquam
28쪽
Adcidit, aut ulli potuit contingere Regi,
Quam caecis tantas non delituisse tenebris Virtutes animi: verum HIBERNIS.Ε patere
Gentibus, aeternaque extolli ad sidera laude pNon etenim, qui te facilem, cunctisque berignum Praebueris repetam: quis te discrimine retam Consuluit civis, cui non miserante soleres Voce, vel humano responsum reddere vulta pQuis te adiit supplex, teque in sua vota rogavit, Cui non delapsis tranquille in rebus adesses
Tu clupeus communis eras, tu certa saluti;
Ancora, tu statio placidi tutissima portus. Hinc seu, te plateae seu tecta superba tene ent, Ipsa tuum comitabat iter, maria Omnia circum Laetitia, & blando maiestas iuncta lepore. Nec quemquam invalidus languor, nec debilis aetas Nec cohibere potis sexus, ne lumina posset, Ac seciem spectare tuam. Te noscere tamdem Ardebant puerique simul, iuvenesque, senesque. VXor quin etiam, tunc laetabatur, & omnes Ferre parata libens fetus, curasque, doloresque, Adspiciens, cui nam valeat progignere natos.
29쪽
Talia commemorans, media inter verba, repente Ludentis tenui rapitur modulamine Amoris, Qui NuprAE egregium tollebat ad astra decorem, Dulcisono adstantes oblectans carmine Nymphas, Haec restrens. Quod te laudandi, FEMINA, nobis
Principi 'm , aut qui finis erit ρ si stemmata avita In te spinentur, stirpis quae gloria Θ quantis ornatum titulis genus est Θ quae fama Parentum ΘNata nec humano tua quondam sanguine nutrix Parvas dibuerat cunas adtingere; namque
Vbera nascenti praebebant suavibus aurae In gremiis, Charitesque tibi adflavere sorores, Et primum docuere loqui: quocumque per herbam Reptares, fluxere rosae; tum lenis acanthus, Et passim e viridi surgebant lilia campo :Quod si victa dares pacato mollia somno Corpora, gramineum prosternens heiba cubile, Fulgebat violis: tanta est tibi nacta venustas, Traditaque a superis divinae munera formae. Et certe augusta qui vultus dignior aula ΘArtubus aut proprior facies λ non labra rosetis,
Colla nec Alpinis nivibus, violisve capilli,
30쪽
Lumina nec flammis sunt exaequanda concis: Queis tibi pro meritis iam sidera parturitaether, Lucidaque Arctous molitur serta Bootes,
o tradenda VIRO, quam tota BRIΤANNICA TELLUS Excolet, & cunctas nomen protendet in cas:
Qua vigil Eoa exsurgens Phoebus ab undi Lucidus ingreditur curru, terrasque salutas obliquum exorditur iter, nocturnaque cira Sidera Iuce fugans radiis inluminat orbem Postremas & ad usque plagas ubi maxumu Atlas Astra regit validis humeris, ubi tramite itago Fessi Solis equi, gratis merguntur in undii. Te noscet Rhodanus, qua scindens gurgin campos In mare sert Ararim , noscet Gangeticus annis, Et Colchus, Thracesque seri, quaque agmna Marsa
Extimuisse negat Dacus: nomenque tUamine
Virtutem cognoscet Iber, sortesque Gelori. Pluraque iactaret cantu, nis Mater Aindrum Aethereum linquens solium, nitidumque cubile , Finderet humentem pennis volitantibus a Lram; Quam circum parili incessu glomerantur ovantes iVnanimi comites, properantque ex ordine Nymphae. D a Tum