장음표시 사용
41쪽
Fit coitus; sed quum desit, properante senecta,
Istiusque obitu tenuetur mutuus ardor :Hinc aliis volumus decoratos omnibus esse Dotibus, unde animi manat sincera voluptas, Quae numquam senii metuentes tempora, servent Integra perpetuos animorum Bedera in annos, Quantum & corporeo decrescat amore, rependant.
Haec ubi dicta dedit, festiva voce Hymenaeus
Lucentem subito, tenuemque evadere coepit In nebulam, proprium commutans ante colorem:
Iamque haud ulla pedum, manuumve manebat imago Ante oculos, neque iam caput amplius adparebat Floribus intextum; ast animus non fictus in illo Visus inesse, gradu namque id monstrabat inerti, Quo incedens sensim nostris se visibus abdit: Atque ita conscendit supremam ad vorticis oram, Caeruleis clarus spoliis post terga revinctis. Haud diversa polo forma est, quum caerula Phoebus Deserit, humano pellens e corpore somnum, Et crassas vincit nebulas, varioque nitore Distinguit, pulcroque adpendit ubique tropaeo: Non secus illa latus contingens Iris utrumque oblique exoritur non uno picta colore ;
42쪽
Vnde arcus, tenebras sit qui protendit in orbe. Nil ibi desuetum certe, nec inutile quicquam est; Quin immo hunc subito conversum numen in arcum, Et tali attonitum consistit in aere visu. Interea sponsis plaudit venientibus, atque Adspectu caelum exhilarat, terramque Vagantem. Iris & insolita iam praedita voce per omneis Exclamat tractus, Pacis sunt omina, Pacis. Sic olim illa potens armis, dum Roma triumphos Iactaret, fama est, studio resonasse faventum Moenia vulgari: spoliis quum Caesar onustus Eois, victor patrias inviseret aedeis.
Ast aliae longo discedunt ordine Nymphae, Queis stipatus Hymen regalia tecta subivit, Sollemnesque toros linquunt, & libera utrique Atria, quo fructus decerpere possit amorum.
43쪽
Iam puer exegi carmen, quod nulla Tonantis Fulmina, non undae poterunt, non vincere flammae, Non serrum, nec cuncta vorans mortalia tempus: Nam vestrae virtutis erunt mea carmina testes, Carmina, tantorum quae nomine collustrata Heroum, magis atque magis per Leesa vigebunt. FLORENTIAE. ANNO. CID. ID. CC. XXXXIV.