Antidotarium generale à Io. Iacobo Vueckero Basiliense ... nunc primum laboriosè congestum , & methodicè digestum. Cum elencho locupletissimo

발행: 1585년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

A mortario tuta. Deinde paruis in eis ad pulveres exime dos ξ pyxidibus. Tertio magnis serreis foraminulentis duobus,quibus spumae,aliaq: excrementosa in summo natantia auseruntur ab iis,qui decoquuntur: uno atq; altero unum soramen habente ad confectiones.

DE CRIBRIS, ET COLATORIIS,

CAP. LI.

VARiis cribris opus est. partim minoribus ex corticib.tiliae, parti in ex setis equinis cofectis. Ex corticib. fiat magna cribra.& parua quoq; per quae semina & conseditiones traiiciuntur. Se taceoru B alia sunt aperta. alia utrinq; clausa. Per aperta metallica,& terrae species crassiores ac uiliores cribrantur, per reliqua alia. Pretiosi lapides per sericum duab. latae pyxidis partibus tanquam septum inclusum cribrentur. Non autem uno ad diuersa, nec diuersis ad unum utendu est. Hoc ergo pacto distinguantur & inscribantur: ad aromata. ad amara, ad purgantia. Sunt quaedam, quae singularia cribra exigunt, ut uenena, aerugo,&c. COLATORI A alia ex panno lineo, alia ex laneo, alia ex setaceo fiui: alia sunt rarae texturae, aliae densae. Qui)am colaturi decocta duobus uelitribus colis utuntur, supra sepositis. Superiore rariore.inferiore denso re,medio mediocri, non absq; ratione, id enim citius, quod uolunt, asse-C quuntur. Quaedam per saecos colantur,&c.

DE AHENIS ET VASIS METALLICIS RE

AHENA uiri sunt generis. ac usus, nec eiusdem quantitatis, alia

sunt profundiora alia latiora. alia inter haec media. Vasorum reliquorum quaedam orichalco constant, quibus tonsores uti solet. his addantur duae ferreae ansae, ut igni imponi,& in tempore remoueri facilius possint. Horum usus est ad decoctiones. Sun se alia uasa non ma-D gna rotunda. instar medij globi .in una parte plicam habentia in alia manubrium habet cui ligneus pediculus insertus est.ne manus uratur Quibus ad orbiculos fundendos utimur,uocantur uulgo patellae. TORC v LRRIB Us opus est ad succos exprimendos. Duo sufficiunt. Alterutra ad liquores aquosos: alterum ad olea,aliaq; pinguia. Nec debent eodem modo promiscud exprimi. Fornaciam aliae sunt portat te s. ex ferro factae, quam caput est pilae simile in iando foraminulenta in uel craticula ferrea constans per quae cineres decidunt in subiectam partem mediam, quae in latere habet ianuam paruam ea clauditur si flamma nimis magna est, alioqui aperitur fundum solidum habet Insistit totum

opificium tribus u lidis pedibus.&bi cubitale'ea. Aliae sornaces sui extructae suis focis, illis similes, sed absq; pedibus.

182쪽

t ANTIDOT GENERA L. LIB. III 'DE TABULIS ET MENSIS, CAP. LIII. δε

,- , ARI A s se diuersas tabulas habere oportet, ligneas A lapideas: I unam ligneam, in quam nudam cribrentur materiae, aut chartae v substernantur: aliam in quam in ateriae ad compositione Antidotorum disponantur. haec tegmentum habeat ne uel si abeundum uel expectandum alioqui materiae confundantur aut aliae res extrinsecus immis eantur. Non enim pharmacopoeus miscere simplicia eiusmodi debet. nisi medici adstat.Tertia tabula ad materias decoctionum accipiet das. Lapi dearum tabularum una cum lapide manuali ad terendos lapides pretiosos destinatast: altera ad penidia: tertia ad emplastra. cerata. BDemensis non possunt tradi praecepta certa. multis enim opus est,una in pharmacog olio.in qua materiae ponderantur altera. in qua dispensantur & reponutur.haec debet esse libera, ac singulis chartis impone aliqygraue ac diligenter nota singula, ne confuso aliqua fiat, altera uero uariis rebus instructa sit. Nam supra hanc pendeat instrumetuita, rastro nomultum dissimile, in quo suspendantur lances,uascula ex orichalco. cochlearia parua ite duae pyxides rotundae, quibus funiculi altera crassio-re,altera tenuiore dependeant. Item forfices aliquot. una magna & fimina. qua herbae inciduntur. reliquae minores ad chartas &fila. In mensam collocata sit arcula cotinens pondera minora omnis generis. In me- C

si sit foramen per quod pecunia in cistulam subiectam demittatur. Sint

εe aliae arculae clauiae in quibus res necessariae 3e pretiosae contineantur. Consultum etiam est, omnia in librum referri, quae venduntur,ut exacta septimana pharinacopoeus accepta cum indice conserre possit. In laboratorio si mensa munda. in quam penidium disponatur, rotulae. morsu ii,3c alia eiusdem generis. Deinde alia mensa ad herbas necessaria est,nec sunt in terram proiiciendae, quod quidam faciunt, ne uel pedibus conculcentur, uel a canibus commingantur. Est & mensa opus, supra quam herbae destillandae cultris feriantur,reliquas omitto.

DE FORMIS, CAP. LIV. D

FO R M A B uariae sunt, aliae ad animalia exsaccharo eiungenda, quarum aliae simplices sunt,aliae duabus constant partibus,quae imposita massa Uaudantur.&quod superuacaneum est exprimui: aliae ad marci panes. aliae ad trochiscos ex inetallo aliae ad cera sigillatoriam.&c.

DE FINE MEDI C AMENTOR UM,

CAP. LV.

CA v s A essiciente expedita, ad finalem nobis peruenienduin est.

Est etenim certus medicamentorum finis ut conferant uel ad necessitatem uel ad ornatum: ad necessitate quidem, ut sanitas uel

.constans conseruetur uel lapsa insensibiliter preseruetur,uel sens biliter lapsa

183쪽

DE PINE MEDICAM. C A P. LV. 16

Alapsa restito atur. Ad ornatum uero, ut pulcritudo scilicet constans eo seruetur uel destructa reficiatur. Quae innitatem conseruant medicanista, eius naturae similia esse debent quae conseruanda est. Similia autem sunt temperatai quae neq; temperiem,neque compositionem, neq; unionem immutant, cuiusmodi sunt. quae medicis res non naturales appellantur. Quae uero praeseruant corpus medicamenta, ea partim similia, partim contraria este decet. ' Praeseruatur namq; corpus partim conse

uando id quod nondum est amissum. similibus partim cura do, quod est ablatum contrariis. Verum cum nostrum iniit tutu hoc loco non sit disserere de medicamentis sanitatem conseruantibus.& praeseruantibus de B his enim in nostra medicinae syntaxi copios tractatum est de iis tantu, quae sanitatem sensibiliter lapsam siue intemperatura, siue mala compositio sue unitas suerit soluta, restituunt.agendu est. Sunt itaq; , quae sanitatem restituunt medicamenta morbo contraria. Contraria enim cotrarioru sunt remedia. Siquidem calida frigidis frigida calidis, humida si cis. sicca humidis & putridis conferunt. morbis. Sic quoq; quae aperiunt

medicamenta,obstractis, lux densant rarefactis, quae rarefaciunt dens iis,quae dilatant astrictis. quae astringunt dilatatis auxiliantur: quaed tergunt sordidis. quae replent, cauis, quς cicatricem inducunt planis medentur ulceribus item quae attenuant.humoribus crassis.quae incrassat C tenuibus quae incidunt lentis. quae abstergunt uiscosis, quae euacuat plenitudini quae purgant cacochymiae sunt utilia. Quae uero medicamenta sint calida. frigida humida. sicca: item quae aperientia, claudentia, astringentia. detergentia. consolidantia, attenuantia, in crassantia, incidentia, abstergentia.de caetera, uae tertiis agunt qualitatibus inter quae ornantia quoque com rehendimus libro secundo sufficienter dictum est, ut pluribus de his disserere sit superuacaneum. Porro quanistin unuquodque horum immutare debeat, & quando,& ubi. indicabit id nobis tum morbi quantitas. tum tempus & locus. Sed cum haec ad praxim potiusquam ad medicamentorum tractationem pertineant, D hic de medicamentorum causis finem faciemus. FINIS LIBRI TERTII

184쪽

GENERALIS

DE MEDICAMENTORUM ACCIDEM

AC TENVs qua fieri potuit breuitate medicamentorem ncausas expedivimus, ut iam nihil aliud restare uideatur, qui ut eo in accidentia paucis discutiamus. Hic autem accidentia uocantur, non ut in physicis, quaecunq; praeter subiecti corruptionem adesse uel abesse postant,sed ea solum . quet eum effectus effectus fiat.sub nullo causarum ordine continentu Ex iis enim, quae supra descripsimus, multa sunt, quae ad accidentium classes referuntur, causarum tamen etiam rationem obtinent. Id in primis & secundi sane dicamentorum qualitatibus animaduertere licet. Quamuis enim substantiarum, quibus insunt. effectus existant, causae tamen etiam sunt aliorum esse tuum, uos libro secundo. quatum tulit ipsa breuitas, Cexposuimus. Sunt haec igitur accidentia.de quibus hoc libro sumus acturi. ex qualitatibus quidem color, o dor, sapor, & consistentia: ex quantiatate pondus Sc mensura, ualor seu taxatio, Sc medicamentorum penuria seu defectus.&conuenientium substitutio, quaere νία μινα vocant. Ex loci serie,collectio 3c repositio: ex tempore collectio 3e duratio: ex stu. ordo 3e dis p sitio. Cum haec itaq; medicis negligenda non sint, de iis aliquid etiam scribe dum est. ne quid huic Antidotario deesse uideatur. Adquid autem horum obseruatio conferat,satis ex eorum descriptione patebit. Rem igitnr a coloribus exordiemur.

DE MEDIC AMENTO RUM COLO

RI Bus, CAP. II. NIHi L equidem suapte natura colores effici si, quod ad tuendam sanitatem, aut depellendos morbos conducat. Non enim medicamenta coloribus, sed tactilibus qualitatibus humanum corpus immutant. Quae causa est,ut colores ad medicamentoria accidentia non autem causas retulerimus. Cum tamen aevo tantibus non iis solii in inseruiendum sit quae sanitatem pollicentur, ted eorum etiam desiderio s pesatisfaciendu in hoc certὰ plurimu inietos decet esse medicos . ut quoad eius fieri potest medicamentis color inducatur, qui gratus si aegrotantibus,uel quo salte non ostendantur. Fit enim st penuinero,ut uel solus cosor r

185쪽

DE MEDICAM. COLORIBVs. CAP. II. is

a lor nauseam moueat quod omni ratione praecauendum est, ne uel aegrotans medicamentum non excipiat, uel non retineat assumptum. Variis autem modis medicamenta colore magis grata redduntur. Aut enim lotione sordes,& ea. quae colorem magis ingratum efficiunt, abstergimus: aut aliquorum immixtione color medicamentis inducitur, qui sit aegrotantibus acception Coctura denique medicamentorum colores immutantur. Quaedam enim igne magis albescunt . quaedam fulua, uel rufa fiunt, tandemque nigerrima, de quibus supra capite de coloratione satis actum est, ut ea de re non sit mrluin instituenda tractatio. Caeterum id hoc in loco maximὰ uidetur esse discutiendum, ut studios colorum di DB ferentias.& naturam intelliganti Non enim ne*ligenduin est, quod a coloribus sumitur iudicium ad dignoscenda medicamenta, quae nimirum syncera sint,& quae uel temporeuitiata, uel hominum dolis adulterata esse conspiciantur. Disserentias itaque philosophi duas coloribus attribuerunt, ut simplicissimi colores existant albus Seniger. Horum enim temperatura uarios nasci colores existimarunt. Quod autem medici sola meditatione contenti non sint , sed quaecunque contemplantur, ad usum referant. non est. ut lyc subtilius colorum causas inuestigeinus id nimirum medico satis fuerit. si colores oblatos ipso uisu discernere possit: quod certe magis usu, & conspectione frequenti. quam rationis discu C su uel philosophica disputatione consequimur. Non enim qui nunquam oculos aperuerit, quid uel uiride si uel cceruleum, intelligit. Tanta quoque est colorum uarietas. ut propriis nominibus describi non possint. sed ab ipsis rebus coloratis sumendae sint denominationes. Herbaceus

enim color, aut c oceus nominatur no is selum qui croco, uel herbis inhaeret, sed quicunque uel crocum, uel herbas referunt. Cum itaque tot

tam uarij colores medicis simplicia perquirentibus osserantur, id cer-tὸ fuerit merito consultissimum, ut certis ij disserentiis distinguantusine

A quos confusio pariat errores. SeX ergo colorum genera costituere licet, album, nigrum,uiridem, flauum, brum, ac purpureum. Tot enim colo-D res maximὰ conspiciuntur, ad quos reliqui omnes reduci possint. Etsi uero pallidum.& rufum addunt aliqui: cium tamen color pallidus sub albo. rususque sub rubro comprehendi possit non uidentur hi ab aliis esse di-

stinguendi. Quod ad reliquos autem colores attinet, quorum infinitus pend numerus est, tales exis ut, ut non propriis differentiis asennuicem,& modo descriptis, sed secundum magis & minus solitin discrepent quae nimirum uarietas uisu melius discerni tu . quam uerbis describi possit. Porro non ad dignoscenda solum simplicia, sed ad eorum praeparationem colores a medicis obseruantur. Coctura si quidem ut supra de me,

dicamentorum coloratione dictitin est) uarios nanciscutur medicamenta colores, Ut ruin uero medicamentorum uires ab ipsis eorum coloribus inuestigari possint, quaestu est a inultis. Cum enim color hominum

186쪽

iri, ANTIDO T. GENERA L. LIB. IIII.

naturas ostendat, ut qui caeteris nigriores existunt, temperamEta sint eo Aquoq; calidiori: uidetur eadem etiam inedica inetorum emeratio,ut quae sunt alba refrigerandi uim habeant,nigra uero calefaciendi. Sed cuco trarium in plurimis animaduertatur, non licet in rebus adeo dubiis generalia constituere praecepta. Fortὸ tame hac ratione compositorum uires ex coloribus agnosci possunt, ut unguenta lacteo colore ob cerussam refrigerandi facultate habe re colligas: uiridia uerδ einplustra detergendi. quod euin ab aerutine colorem maximis recipiant. Verum ut dictum est incertui nexistit de hisce iudicium,quod non una sit ratio, tua media camentis colores inducuntur.

DE MEDICAMENTORUM ODORL η

BVS. CAP. III.

SI colorum in medicamentis habenda sit ratio, certὸ nec odores negligendi fuerint. Non enim grauiter olentia cerebro solum offensa sunt. stomachumq; saepenumero subuertunt, & syncopen etiam in- . terdum inferuui, cum bene olentia spiritus animales,& uitales reficiant, naturae nimirum acceptissima. Quae causa est,ut non assumendis modo sed extrinsecus admouendis ea subinde ini sceantur, quae grato praedita. sunt odore. de quibus supra satis actum est in medicamentorum praeparationibus. Caeterii in ut a se inuicem simplicia dignoscatur,ut etiam 'lus Cptoba sunt, a uitiatis discerni possint, odores ob Ieruari debent. Sunt e- nim, quae, cum eode colore praedita sint, non uisu, sed olfactu diiudicantur. Varia quoque ratione medicamentorum colores ementiuntur, qui nempe sucus odoribus deprehenditur: cum non sitis etuo tutum, ut . gustu medicamenta probentur. PORRO quod ad medicamentorum uires attine eae melitis olfacti quam uisu dignoscuniar. Naturae squidem accepta sunt quae gratum spirant odorem. ut eadem cerebrum,cor.&stomac num roborent. Quae v TO grauiter olent,uires habent natur contrarias ut modo dictuin est et-s quaedam ut castorium) fcetidissima, naturae non sunt inimica. Quod Dautem odorum differentiae nec nominibus distinctae sint, nec commo-dὸ uerbis describi possint. dubium est, & difficile. suod ab odoribus sumitur iudicium, ad exquirendas medicameloruin facultates. Ab ipsis equidem saporibus odorum denominationes mutuantur, ut odores uel acerbi, uel austeri, uel dulces existant. atque adeo tot fiat odorum, quot saporum differentiae. Nequaquam tamen eadem est odorum natura, suae&saporum, ut iisdem nominibus participare debeant. Qui seni in salse dinein. quis amarorem unquam odorando perceperit Atii tamen id ita intellisendum esse uelis, ut rem in salsarum, acrium, uel amararum odores iis uocibus ideo nuncupentur, non quod uel salsi, uel am

187쪽

A ita se habet: veruintono diuersuin animaduertere licet, cum amarasit maiorana libanotis, hyssopus. & absynthium, amara item sit cicuta, cum horum tamen odores sint multo diuersissimi. Consultissimum itaque fuerit ut singulorum simplicium odores diligenter observentur. I re aritem olfacientibus occurrunt maxime, pueris etiam notissima, ut uel grati, uel ingrati sint odores. An uero uel acutus odor sit, uel obtusus, non

facilὰ quiuis discernere possit. Acutus nimirum odor est, qui cito cerebrum ferit eo facilὰ tenui substantia penetrans. Obtusus uero cerebrum quidem attingit. sed non id irritat. Frigiditatis hic index est, ille uero caloris, intermedij mediam quoque rerum temperataram indicant,ut quae B suavem spirant odorem, calore sint praedita temperato. Non qui tamen gratus ea odor. idem ob id suavis existit, cum plurima, quae suapte natura benὰ olent, multis aduersa sint. Multi namque molchi offenduntur odore. qui tat en inter caeteros merito censetur esse gratissimus. Causa nimirum haec fuerit, quod subtilissim E fragret, ut cerebrum calidius, tenuesq; spiritus nimis conturbet. Quae uero grata sunt olfacientibus, & ita quidem, ut leui quadam dulcedine cerebrum oblectent, nullo l. uigoris excessu molesta sint, haec apprimε suauia nominantur, quoa omnibus arrideant. Talia sunt rosae. uiola in arti a. uerbasculum, & si milia, quae nec quantitate, nec diu olfaciendo fastidium pariun L A pingui-C bus 3c maximὸ calefactis odor emanat, quem fort8 non absurdὸ uocauerit aliquis exhalationem, quod adeo crassus aliquando sit, ut effumare conspiciatur. Sunt, qui panis recentis olfactu uita in ad aliquos dies protraxerint. Nemo cert8 nutriendi uim odoribus ads ripserit, nisi for- odoris nomine res odoratae intelligantur, non quidem unde prodit. sed quibus inest odor ' Cum enim suintus olfactu percipiantur, fit,ut inter odores numerentur. Odor itaque ἡ pinguibus proinanans, etsi suapte natura nec ingratus est, nec uigoris excessu uellicat. non ideo ta- . men suavis est nominandus, cum lolis esurientibus . nec iis quidem omnibus arrideat. Hic etiam temperatus est,&inter suavem&obtusum

D continetur. E putridis rebus. & acidis odores quoque uari j prodeunt, tui suas pro rebus subiectis differentias sortiuntur. Alia quoque sunt o-oruin genera, quorum descriptiones ex natura saporum desum enchosunt. De his ergo non est, ut agamus amplius. cum ex sequenti capite, si

quid in his desideretur.sumi possita

DE MEDICAMENTORUM SAPORI

SAPOR as non ad alimentorum gratiam solummodo requiruntur. sed medicis eo quoq; nomine diligenter obseruandi sunt, ut Semedicamenta dignoscantur,& medicamela,quae assumeda praescri-y a buntur,

188쪽

idia A NT ID O T. GENERA L. Las. IIII.

buntur, gratiora stat aegrotantibus. Non enim satis est, si medicamentum aetii res, quas oporteat. habuerit, sed in id intentum esse decet, ut id finem suum alsequatur. Cum itaque inulta sint, quibus inedicamelorum actio uel inhibetur. uel adiuuatur,eoruin quoque ratio medicinam facturis habenda est. Non eius ergo parui refert, quo sint medicat neta sapore,si uel assionenda. uel ori ad inouenda sint. Ventriculus enim si quid asperne- tur, id protinus euomere contendit: quae uero grata sunt, ea suo continet amplexu.

CAETERVM qua ratione grati sapores medicamelis induce di sint,

supra suo loco dictum est, ut ea tractatio nunc non uideatur esse repetenda. Quoniam uero sapores ad dignoscenda medicamenta.&eorum exa-B men e Xequendum, certius praebent iudicium, quam uel colores,uel odores. ob id eorum disserentias medici diligentia quoque maiori descripse- . runt, Se hoc eo maximΘ, quod gustus reliquis sensibi ' inedicamelorum uires manifestius edoceat. Cum itaque saporum discriinina,vel pueris etiain notissima sint, & proeriis distincta nominibus. non abs re fuerit, si

paucis ea, quae notatu digna esse uidentur,exponamus. Tres ergo sapo- vorti as rum gradus a medicis constituuntur, quorum primus eos continet sapo M. . res, qui ἡ tenui substantia pro in anant: alter eorum est,quos crassa, terrenaque substantia producit: tertius odor sapores comprehendit,quibus natura quodammodo media est inter tenuem & crassam. Saporum te- C nuissimus acer est, hinc acidus,cui proximus est pinguis. Terrestri u uero crassissimus est acerbus, quem caeteri duo subsequutur, amarus 3c inspidus. At salsus,austerus. A dulcis, partim crassi, parti inq; tenues esse censentur. Vt utem saporum natura melius intelligatur. duo sunt in iis . consideranda materia nimirum quae medicis substantia nominatao Se forma: de quibus aliquid in praesentiarum agemus. Ad formam primae qualitates, maXime uero calor Se frigus. referuntur,quarum ratione sapores etiam a se inuicem distinguuntur, ut paulo post edocebimus. Haec ue

ro forma in subiectis consistit inter se plurimum quoque differentibus. Tres enim ut modo dictum est materiae respectu saporum gradus exi- D stunt. & in unoquoque gradu tria quoque saporum discrimina licet animaduertere. Substantiarum itaq; respectu sapores ita distinguuntur, ut qui in tenui materia consistunt, ignem, aut aerem: qui uero in crassia.terram Sc aquam referant: qui medium in hisce locum obtinent, eorum, qui prima classe continet, tui . subtilissimarum partium est acer ut&substantiae,& uirili in res pedita de quibus infra dicetur igneus merito sit nomi- Acm nandus: est enim adeo subtili substantia. ut & linguam quouis sapore uehem et ius feriar,& in abditissimas corporis partes magna ui penetret. Α- G. cidus enim sapor partium renuitate linguam pungit, partesq; quas contis erit, facillim θ permeat nullo tamen caloris a divinento, cum ut infra Piηνῆ, dicetur frigida snt acida, quo nimirum ab acribus differunt. . Pinguis

189쪽

A. autem sapor tenui quidem substantia est, quae tame non scea, sed humida sit. quae uidelicet causa est,ut non aequὸ,ut acida penetret,cumque calorem sequatur temperatum,linguam magis oblinit,ac demulcet, quain aliqua seriat acrimoni 1. Proximus pingui dulcis est, ut qui gustum non des itimodo non offendat,sed sua uoluptate potius oblectetiIn hoc uero disse runt, quod humiditas dulcium sit a uea, sed pinguium aerea: quo fit, ut on sapor pinguis, sed dulcis ad mediam saporum classem referatur. A- Aut rutique a quoq; saporibus austeris humiditas inest, nullo contemperata calore: quo fit ut hi sapores crudi nominentur, quod in fructibus immatu .ris maxime percipiantur. Caeterum partes etiam terrenas quadantenus B obtinent. cum linguam asperitate quadam contrahant. Salius autem sa- sal M. por aquea simul & terrena constat substantia. Linsuam enim no caloris acrimonia, sed substantiae asperitate mordicat, raditq; siccando: nonnihil tamen humiditatis obtinet quae gustum quodammodo diffundit. ut salsus sapor inter dulcem & amarum substantia medius existat. Aqueus enim magis quam amarus est, Sc terrenus magis. quam dulcis: quo fit,ut nec aequd gratus sit. ut dulcis: nec ingratus adeo,ut amarus. INTER sapores insipidus etiam numeratur, etsi saporis priuatio ma- is ipse .gis est quam sapori ob id nimirum, quod inter saporum differentias pla-rimum Occurrat. Neque uero si inplex est saporis priuatio.Gustu in enim C exigua quadam ratione afficit, quae non adeo tamen euidens est.ut aliae saporum differentiae. Caeteritin quod sapor hic non terrenis solum, sed aqueis etiam maximὸ reb. insit. eius natura no ita facilὰ describi potest. Quibusdam enim terrestris esse uidetur. cuin existiment alij, no terream hac esse ui in sed a ueam, quod equidem magis est rationi consentaneu.

Nihil enim est quod magis quam aqua sapores obtundat , & s sortὸ terrena quaepiain sapore sint insipido, non id terrenis, sed aqueis partibus

fuerit adscribendum, siquidem ignis 3c terra. ut extrema sunt elementa, uires quoque prae caeteris obtinent magis cospicuas, &quae sensiis nostros non leuiter afficiant. Ne tamen a uiris certὸ grauissimis constitutos saporum ordines immutasse uideremur. saporem hunc inter eos re- D duximus, quorum terrena censetur esse substantia: licet id quoq; paucis annotauerimus. quod hanc impugnare possit opinionem, eo solum nomine. ut studiosi,quam uellent. sententiam sequerentur, &uel ad terrenos saporem hunc referrent,uel ei salsum substituereri t. quem etiam Galenus terrenum uocat: eum uidelicet lib. 4. de simplicium medicamentorum facultatibus amaro conferens. Amarus autem sapor citra contro. uersam in terrena substantia consistere creditur. Licet enim manifesta polleat incidendi facultate, ut Galenus amara dulcibus tenuiora censuerit esse: substantia tamen cui uis haec inest. terrestris existit. qua calor Se adussiit Sc eX tenuauit qui causa nimirum est,ut amaragustia i sint aduersissima, linguamque non seriant modo,uelut acti ed radant etiam . ac

190쪽

r 4 ANTIDOT GENERA L. LII. IIII. '

ambus, mordicent. Acerbi denique sapores se uiribus & subitantia maximὁ teri Arestres existim t. Linguam enim asperitate quam molestissima coarctat, Se coni cingunt. Haec sunt, quae nobis de materia saporum exponenda esse uidebantur.

Pontio secundum formam sapores etiam distinguuntur, tribus ni-

mirum gradibus, quorum primus calidos.alter frigidos, tertius eos continet sapores, qui uiribus utrisque quadam temperatura participant. S. Porum ita l. calidissimus acer est hinc amarus, deinde salius. Frigidissimus uero est acerbus, quem alii duo subsequuntur, austerus & acidus.

Dulcis autem pinguis Se inspidus calore & frigore quodammodo tem nperati sunt. ea tamen ratione ut ad calorem dulcis & pinguis: ad frigiditatem inspidus magis deflectat.

supprinito CAETE RVM qudd ad saporum naturam, se uires intelligendas, cauinutio. sarum expositio, qua uidelicet ex se inuice ratione sapores generentur, non parum conducat, ea de re paucis aliquid etiam ostendemus. Quaecunque saporem obtinentiex quatuor elementis coinposita sunt. Pro uaria ergo eorum mixtione. uariae saporum differentiae oriuntur. Posita itaque materia quae terrenum quidpiam existat nullo quidem p r ditum

sapore sed quod quosvis suscipere possit calor frigus,& humiditas suas

ita uires exerunt, ut frigore citra humiditatem acerbus sapor nascatur, C quem Galenus ceu reliquorum materiam proponit libro supra citato, saporum generationem expositurus. Sin uero frigiditas terrenum id elaboret, humiditatis adminiculo saporem profert austerum, acidum, Minspidum: hoc tamen discrimine. ut si uincat humiditas, Se terrenas parites,3c frigiditatem.sapor nascatur insipidus: si partes sint aquae,& terrae portiones,ut frigiditas non obtusa humore, suas in subiectam materiam uires exerat. austerus prodit sapor uel acidu s. hic quidem .si fuerit humiditas aerea: ille uero, si crassa fuerit 3e aquea. Calore cruda mature- .scunt. At uaria est caloris operatio. Nam uel coquit, uel si modum e cedat. etiam adurit. Quamobrem si calor materiam offendat multa su- Dsam humiditate dulcem producit saporem. aut pintuem : hunc si fuerit humiditas aerea: illu ue .si aquea fuerit. At calor, si terrenas partes adusserit,salsum generat,aut amarum. Salsi equidem fit si partes adustoaqueo humore quodammodo temperentur, quod in amaro sapore non contingit. Deniq; si calor terrenum id subiectum tenui temperatum humiditate non quidem adusserit sed ita & extenuarit, 3e calefecerit, ut scelus tenuissima sit substantia,&caloris uires in ea summae conspiciantur sapor acris emanat Haec itaq; dictasint de saporum causis, de eorundem generatione.

svor 7 usus. QV I S uero sit eorum usus, nondum satis expositum est. ut id nobis sit nunc etiam paucis discutiendum. Ad dignoscenda medicame

SEARCH

MENU NAVIGATION