장음표시 사용
21쪽
Letabitur. Hunc in modum emacissime deprecanti uparuit Angelus D mini conserians eum , jussitque in Cathedralem Ecclesiam , ubi senus parabatur , abire , atque ex seretro destinctum e nomine appellare , & domum incolumem remittere . Fecit Thomas quae Angelus praeceperat; sutorem ex nomine vocavit coram numerose clero, qui deseneti exequias celebrabat;& ille protinus surrexit, ac coram omnibus astitit sanus. Laudarunt omnes Dei potentiam , & servi sui virtutem, quam deinceps antim depraedicabant. Sutor vero descendit in domum suam in omnium conspectu exiliens ,& psallens , 8c laudans Deum . XUIII. Post haec peregrinari voluit, & invisere corpus beati Jacobi ad Compostellam . Nihil secum duxit in itinere praeter selum baculum ,& spicas
septena, quas manu gestabat, in his contemplans septem Ecclesiae Sacramenta , & septem dona Spiritus sancti. Sub horam nonam semel in die ponem manducabat, & aquam, sub dio perno stabat, ingruente pluvia sub orticibus dormiebat. Sociorum neminem advocavit, ne illorum consabu-atio impedimentum esset rebus coelestibus, dc sacri Apostoli meritis comtemplandis . Ut pervenit ad desiderata limina, integra nocte perstitit in oratione, deprecans Deum, & sanctum Apostolum , ut peccatorum reportaret veniam , admitterentque humile , licet laboriosum hoc suae peregrinationis obsequium . Apparuit Apostolus magno coruscans fulgore, choris circumdatus Angelorum , qui bono animo esse jussit, exauditamque ejus orationem annuntiavit; εc quidquid laboris, aut taedii in hoc itinere perpessus erat, totum esse descriptum in coelis. ECompostella abiit veneraturus imaginem beatae Virginis Rupi sinta, vulgo Monti errati, ubi sacratissima Virgo eum suo conspectu , 8c benedictione consolata est vehementer.
XIX. In Italiam reversus pristinum reassumpsit praedicandi, dc prophe tandi ministerium. Genuae tribus substitit diebus, Piss aliquot, Florentiae multis. Hic graviora passus, quia non loquebatur populis placentia, sed adversa quaeque minabatur . Tamdem ab Inquisitore conjenis in carcerem, multis affectus calamitatibus, inediam sustinuit trium dierum, absque potu ullo, aut cibo. His 8c aliis, quae retulimus, malis, probavit verum esse quod Dominus praedixit, non breve , sed diuturnum se passurum in Erruria martyrium. In his poenis constituto apparuit Angelus Domini admonens, ut patienter dc sortiter tribulationes toleraret, repositam dicens in coelo ronam. Magno repletus Thomas gaudio, gratias egit, quas potuit,
norum omnium benesco largitori: quia non sunt, inquit, condignae so dine; isae adfuturam gloriam , quam promittit. XX. Ex carcere tamquam insanus dimissus , ivit Perusium , ubi puerili
quodam sieto , medixit sertalitii, quod Pontificii extruebant Ministri, demolitionem . Gram coementariis extruxit ille ex assere & lateribus, uti
pueri silent, turriculam ; projectis deinde in eam lapidibus, dejecit. Nihil
Iocutus abiit deridentibus operariis , aliisque circumstantibus ludicrum hominis ingenium. Paulo post insurrexerunt tumultuarie Perusini in arcis constructores, unive sumque opus demoliti sunt; quo eventu intellexerunt, non tam fatuam quam propheticam fuisse hominis opellam . An. ΜCCCLxxiii. mense Au sti, in extasim raptus rudibus rythmis incipientibus : Tu Boisturchedica, diri congransaliua, multa predixit, quae Bartholomaeus Ric-
cardus Lardi ei familiaris, raptim dum ab ipse quibusdam intervallis pro
merentur, excerpsit. Circumseruntur ad vitae finem, Italice descriptae , eo quibusdam cariores , quo veriores ipse rerum eventu apparuerunt, de qui
22쪽
functus Thomaseratus dimisit in othmn vulgoribus, in gua traperte prophetavit excidia plurimarum civitatum Italiae, quae omnia reperiuntur impleta diverss temporibus. Multa de eo audisi ab iis, qui viderunt eum , investisnem ejus noverunt. Et Petrus Rodulphus et Aridit prophetiam
Iingua uernaculu, sed rudi admodum Iblo ; Du enim I ritu prophetiae
XXI. In urbe ista praemonitus , ut Fulgineum iret, ibique ad mortem usque moraretur, Perusio discessit, comitantibus discipulis Francisco Perusino, Iustis Roseo Florentino, Bartholomaeo Grossetano, & aliis. Diebus octo Assisii non otiose conversitus , dum Nuceriam profici eretur in festivitate omnium Sanctorum, Ecclesiam semidirutam & derelictam ingressus, contemplari coepit majestatem , splendorem , & varietatem illius festivitatis in coelis. Deinde extra se raptus, ab Angelo ductus est in spiritu , ut Beat rum gloriam cominus conspiceret, quam plene ei representavit, distinctis ordinibus omnium ostendens excellentias . In hac vilione & imaginaria gloria perseveravit immobilis ab ortu Solis usque ad occasium. In se reverrus , instanterrogatus a discipulis, omnia per ordinem narravit, exscribuntque aliqui vitae ejusdem auctores . Die sequenti Nuceriam pervenit, ubi parum stibstitit, deinde Assisium reversus, dum Fulgineum pergeret, Hispelli Dominum quorumdam steterum admonuit, hortatusque est, ne Perusium, quo ire parabat, proficisceretur, sin aliter in via occidendum praedixit. Flocci fecit omnia Hi similas , magno tamen suo malo ; nam prope Assisium ineidit in Pontificios milites, quibus erat infestus , & occubuit. XXII. Fulginei tamdem itineribus, & decursibus finem posivit, ubi
annis quatuor ad mortem usque remansit. Multa hic in proximorum utilitatem operatus est miracula , ex quibus tria enarrabimus . Puerulum antea incognitum ex nomine vocavit, & immisso in pollicem annulo ex scirpo contorto, praenunciavit fore, ut in Episcopum consecraretur: &sicut praedixit, evenit. Ea in urbe dominabatur, Uicaria potestate a Sede Apostolica concessa Trincius hujus nominis tertius, Ugolini Trincii filius, vir elati an, mi, vitae intemperatae, & tyrannici imperii. Hunc Thomas non semel fraterne correxit, & aliquando acriter objurgavit. Ille indigne serens se a contemptibili viro toties reprehendi, decrevit eum in ignem projicere; nihil tamen servis dixit, sed ficta seb honoris specie hominem vocavit. Thomas ctelitus praestiens paratum sbi periculum, abiit ad vicinum furnum, & ebl myde involvit prunarum acervum . Ut pervenit in Trincii conspectum a dentes prunas illaesa chlamyde expandit, & per pavimentum sparet, dicens: Dee paratum ignem : ecce eua aer esum : deererim me In rogum prope re , libenter pro Domino sacrificabor. Duplici obstupefactus miraculo, &illa se vestis, & secretae Unitae cogitationis, in veneratione habuit virum Dei, & prophetico effilsisse spiritu cognovit. Voluit proinde ab eo seire uti est hominum euriostas, & longitudinis vitae desderium ) s annis multis sbi vita protraheretur. Cui Thomas: Eo assue vives , donec aerame tum , spe campanum aes , quod communibus Urbis misisseriis infervit, eo fractum derideris, ct vituli super turrim molaoerint . Utrumque dissicile reputans Τrincius Ionpiorem sbi vitam promisit; sed claritate facti reseratum est obseurum mysterium I nam Florentini, Pontificiique hostes hoc anno MCccιxxvii. devictis Camertibus, Duce Lucio Tedesco, Fulginates ad desectionem excitarunt. Conspirante populo, cum aeramenti seni tu ad arma cierent, conseacta campana cecidit, & hostes turri imposuerunt sua vexilla, in quibus vituli duo erant depicti . Mox irruerunt in Trincii palatium , ej Tom. IX. B Aum-
Magno Qtaevios teras explicat cogitat Ioses , de mortem praed, eli .
23쪽
ctumque per senestram misere occiderunt, die xxum. Septembris. XXIII. Paucis antea diebus Thomas ipse suam peregrinationem absel uit. Habitabat in Xenodochio sanctissimae Trinitatis, ubi nunc est Eccletia sancti Sebastiani, dc Collegium sacrarunt Uirginum , sub institutione beatae Angelae Brixiensis prope Monasterium sancti Augustini, perpetuis con templationibus , vigiliis, & corporis macerationibus intentus, nuda decubans humo , in angusto angulo, unius dumtaxat iacentis hominis capaci. Conspicitur adhue locellus in e dem, qua tunc erat, proportione , & men sura , ac lapis , quo utebatur pro cervicali, adjunctumque sacellum,& altare , depicta ejus imagine. Hic suspiriis multis & lacrymis , dum incolatum suum in hac miseriarum valle prolongari deplorat , apparet ei Angelus Domini in festivitate Assumptionis Uirgineae, & cito ex hoc mundo ad gloriam , quam ante annos quatuor in speculo vidit, evocandum pronunciavit. Laetus Thomas, & cupiens ex hoc ergastulo dissolvi, atque esse cum Christo , avide diem expectabat meditationibus sacris, & piis operibus assidue intentus o febrI correptus , & finem vitae prope esse pretesentiens, devote postulatis, receptisque Ecclesae Sacramentis , assistentibus Angelis , pie o dormivit in Domino xvii. Kalendas Octobris, anno aetatis Luin. Paulo ante mortem interrogatus, ubi vellet sepeliri respondit inter corvos . Cum e go post obitum circa sepulturae locum Minoritae, & alii disceptarent: judicatum est sepeliri debere apud Eremitas Augustinianos, quos valde diligebat, & propter atrum colorem corporum nomine intellexisse interpretati sunt Fulginates. Post annos multos exhumatum sacrum corpus, omnino integrum & illaesum, & in loculo super altare conditum die xix. Novembris , qua de causa hoc die in illa urbe illius celebratur festivitas, cum primum coleretur die xv. Septembris , quo decessit. Requievit multis annis in Sacello , ad latus sinistrum altaris maioris, a Martino Puccioro Rubino anno ΜCCCCL. in Thomae honorem constructor sed ante annos viginti translatum fuit ad sacellum Crueisxi, e latere dextro praedicti altaris majoris, ii quo aliae conservantur reliquiae. Habentur ibi in veneratione sancti Viri R sarium ,& Capitium. Scripserunt ejus vitam Justus Roseus Florentinus , quam Vincentiae ante annum MD. typis evulgavit Henricus de sancto Urse; auctor Anonymus , cuius opellam habeo MSS. Marcus Ulyssponensis: om
nium copiosssime Ludovicus Iacobilius Fulgino , qui patriam suam illustry
Vit, vendicatis ab oblivione sacris monumentis, & scriptis omnium Fulginatum Sanctorum vitis stylo candido, absque fuco, & aliorum ossensione . Breviori compendio de eo egerunt sanctus Antoninus , Iacobus Oddo Perusinus, Petrus Rodusphus Tossinianus, Franciscus Gon2aga , Jovianus Pontanus lib. I. Commentariorum, & Petrus Buon insegnius lib. q. historiae Florentinae. De eius nativitate contendunt, & suum es Ie volunt Gu denses, Nucerini, & Fulginates; sed nos ex coaevo scriptore socio, & d, scipulo ortus locum enarravimus: verum est in territorio Gualdi commoratum annis xxvii. & in ditione Nucerina natum, Fulginei denatum, & sepultum; atque ex hoc vario incolatu, ortas varias has opiniones. Nucerint autem inter urbis annumerarunt patronos. Huius sancti Viri discipuli praesertim Vasco Lusitanus, inchoarunt, seu restaurarunt ordinem sancti Hieronymi in Hispania, uti illius Instituti reserunt historiae , de quo videri ponunt Petrus Vega lib. i. e. 7. &s. & Josephus Siguntinus tona. a.
XXIV. Hoc anno, non vero MCCCLX vi II. uti scribit Faralius, Fridericus III. cognomento Simplex, Petri II. filius, Rex Trinacriae, relicta
24쪽
Maria unica filia, decessit Messanae, & in templo sancti Francisci , regio m re tumulatus est ornavit tumulum Ioannes Uega Prorex Histianus , hac adjecta epigraphe , in qua cur Fridericus appelletur AragonM Rex plane nescierim. Sepulcrum Serenis I Friderici Regis Aragoniae,scili die. Obiit anno Domini ΜCcccxxvii. xv. -VI. Friderita Aragonis Sicilia. Regi, hujur nominis III. ejusque matri Ufabethae, Irrisue Gui lelmo,st anni Randaeiensi ei, Principibus bene merentis. Joannes Vega Proreae sepulcrum erexII. M. D. LIV. M XXV. CapitulumMaioricensis Ecelesae hoe anno in suum elegit Epi- ,, scopum fratrem Petrum de Cima Episcopum Elnensem Majorica oriun ,, dum , virum doestum , multisque virtutibus ornatum. Electionem con-M firmavit Pontifex hoc anno die vii. Augusti. Possessionem accepit ineuntem anno sequenti. Ecclesiae sabricam auxit, magnamque partem Coenobii,, sancti Francisci ptaedic ae urbis construxit , totumque Conventum Oppi di Incaeni in Insula Minoricae. Anno MCCCLxxxiv. duo instituit facerdotiari Primicaeriorum , & anno M ccc ικκκvi. majori cultu , solemnitate , Μ varioque apparatu curavit in festivitate Corporis Christi circumferrim sanistissimani Eucharistiam . Obiit anno McCCLX xxvii. pietatis , Reli ,, gionis , & in pauperes liberalitatis praeclara opinione relicta . XXVI. Propter Pontificis itinerationes , Curiae Romanae motum , studium componendi res Romanas, ac rebelles civitates ad obedientiam revo candi , praesertim Florentinam, ad quam duos misit Legatos , unum Franci, scanum , alterum Augustinianum Magistros in sacra Theologia viros, ut inquit Amoninus , agaces & eloquentes; transit hic annus jejunus absque privilegiis , aut savoribus Pontificiis. Sola duo invenio diplomata , quibus indulgentias largitur invisentibus Ecclesiam Fratrum Minorum Stronconisidioecesis Narnien. & Sacellum beatae Luciae in Ecclesia Minorum urbis Lucanae, per quondam Franciscum de Oinnitiis constructum: Licuis de cujus munere. xv. Kalendas Iunii , & vii Kalendas Septembris . XXVII. Sub hoc tempus in terra Lenaburgae , in Ducatu Rustiae , quae nunc Metropolitani Leopoliensis sedes est , Fratres domi ellium habuisse subinvocatione sanetae Crucis , constat ex aliquibus litteris , quas produximus hujus Ponti scis , & ex diplomate Ladistat Ducis Opoliensis & Rustiae , in quo concedit hoc anno seria vi. post Domini eam Reminiscere privilegium Fratribus Lemburgae commorantibus , ut Coenobium sibi construant in civitate Sanocensi . Urbs haec regia est capitaneatus in Podogoria , quam alluit flumen Sanoc , a quo cognomen aecepit. Supra fluvium in loco emi, nenti , satis amoeno, situs est Conventus . Spectat ia custodiam Leopoliensem provinciae Poloniae Patrum Conventualium . ,, XXVIII. Ad Ferroianum oppidum , Dioecess Compostellanae , in ,, Galecia sub hoc tempus constructum est Coenobium Minoritis , stib sin- ,, dii Francisci nomine , regnante Ibnrico II. Rege Castellae , Petri Cru- ,, delis Regis fratricida. Ipsum Henricum aliqui dicunt conditorem , alii ,, Ferdinandum Peret de Andrada, Henrico familiarem, a quo Andradae , Comites originem accererunt. Insignia templi ostio infixa , alterius ab ,, utroque istorum opus esse designant.
25쪽
SUPPLEMENTUM P. ANTONII MELISSAM DE MACRO.
- I. A Deo gratus suit sumini Pontiscis adventus in Urbem , ut unive Lx sius populus multiplicia signa laetitiae per plures dies publice de- , derit: ille vero paci studens, Florentinos qui defecerant , reducere sata- ,, sebat ; at illi nequam suspicati qiuoscumque tractatus pacis renuerunt , ac ,, inde perplura damna, multorumque cedes exortae sunto Interea fra-M trem Didacum Ualentinum ad magisterium sacrae Theologiae promoveri ,, posse concessit, datis litteris ad quemdam fratrem Petrum: Viriferae erc.,, viro Kalendas Februarii , R iv. Kalendas ejuslem Mensis pro Fratribus habitantibus inter Infideles Pontificium diploma: EN Apostilicae Sedis erc. is e pedivit. H. Joannes interea Lugdunensis vir doctrina & sanctitate florens, is Villae Francae in Gallia obiit hoc anno, ut notavit Caronus . Eodem etiam ,, tempore Thomas Nucerinus , natione Umber , spiritu prophetico, signis, & miraculis admirandus micabat. Fulginei in Umbria sepultus; que- madmodum Thomas de Mantua animadvertit. '
Mori ur Gretreius Ivntifex ,-fecessit Urbanus VI. cui opponitur a mens UII. Auditi-PUs ; unde ortum fui a gravissimum , diuturnum. LA Minoritis errantur ordinales quatuor. In Religionibus nUcuutar ex sebis te ravisiones. Moritur Oolus IT. ImperaIor. Trucidantur ab id Distris Minritae duo , O florens aliquos pietate ins Iul. Multiplicoturrimicitia. I. π sic Nis, sed infaustus suit hic annus , morte Gregorii Pontificis, A & Caroli Imperatoris , prestantissimorum Principum , optime de Republica Christiana meritorum, inchoatoque diuturno omnium gravissimos ehi sinate Pontificum Romanorum . Illis mensibus, quibus hoc anno vixit fata tissimus Pontifex , confirmavit ampla privilegia, a suis praHecessoribus, praesertim Clemente IV. & VI. & Joanne XXII. concessa Fratribus Min ribus proficiscentibus in terras Sarracenorum , Paganorum, Graecorum , Bulgarorum, Cumanorum , Iberorum , Alanorum, aliorumque plurim rum infidelium in litteris Pontificiis exprestarum I aliquos ad Magisterii gradus promovit, domicilia aediscandi mnestatem concessit, uti mox dicemus, aliaque multa tum hoc anno, tum toto Pontificatus tempore adjecit, qu bus plurimum sibi universum Sodalitium devinxit. Obiit demum Vir optimus , v I. Kalendas Aprilis calculi dolore , communi omnium luctu, sepultus in Diaconia cini, Mariae Novae, qua ante Pontificatum gaudebat. Omnes honorificis egerunt elogiis , dc longiori dignum asserunt Pontificatu . Felicior sane mundus, R tranquillior Ecclesia , si diutius vixisset, nec pacifico, & Candido viro immature subtra sto successisset turbulente turbulentus homo , qui omnia turbavit , commivit, universi olbis standalo consedit. Is fuit Urbanus VI. genere Prignano, Neapoli natus, Bartholomaeus mmcupatus, egregius Pontificii juris Doctor, qui Avenione in contubernio Petri Cardinalis Pampi lonensis , Uicecancellarii , Apostolicum istud tribunal rexit, & Romae, eodem absente, hoc munus prudenter exercuit λ a Gre-
26쪽
gorio XI. ob virtutes maximas, quibus elucebat, ab Archiepiscopatu Acheruntino ad Barensem translatus, vir vitae laudabilis, & Pontificatu , si non esset adeptus, dignissimus. Hic a tredecina Gallis, quatuor Italis Cardin
libus inter se dissidentibus, in Vaticano Conclavi eleetus iv. Idus Aprilis, sive quod Pontificio fastigio, quippe optinu famae , & sacriae aulae peritum, dignum aestimarint, sive quod fitequentius dicitur , timuerint perstrepentia
arma populi Romani , circum nantis, & clamantis, aut Romanum , aut Italum te velle Pontifieem; ne scilicet Avenionem iterum Sedes transferretur . Nihil sane mirum, ut iacile utriusque gentis Cardinales in hunc con Venerint; neque magna violentia Opus erat, ut hominem apud Pontifices maximos Avenione in gratia, apud omnes auctoritate summa habitum ad dignitatem hanc, de qua maximo nationum studio contendebatur , evexe
rint , dum suum & Galli & Itali existimare possent. Inter plausum tamen populi, atque tumultum divisi Patres, alii molem Hadriani tenuerunt , .lii extra Urbem elapsi sunt, plerique in ades quisque suas pratidio de :ei
fas, vim illatam accusentes , execrantes si istum . Verum universi , sive in lata repente voluntate, sue inserviendum tempori judicantes, in Vaticanum revers , Urbanum Pontificiis insignibus, tiaraque unanimiter pompa ma gna exornarunt Mi v. Kalendas Majas in Paschate Resurrectionis; & quidquid Romano Antistiti debetur obsequii, privatim ,& publice exhibuerunt .. II. Ille vero cum in honore esset, non intellexit, oblitus statim qualis fuerit , virtutes illas , quibus antea illuxit, obscurasse , & prudentiam, qu prius enituit, visus est omnem exuisse . Severe animadvertere coepit in suae dignitatis auctores, intempestive eorum mores increpare, a donis muneri- 'ue accipiendis, a simoniae ambitu, & labe ut abstineant, jubere, vitia corruptissimorum temporum tollere, moresiue depravatos emendare, ali que id generis adjicere , quae animos mitioribus Pontificibus assuefactos , atque Italorum moribus adverses, in poenitentiam a se creati Pontificis adduxere . Debuiiset certe Urbanus temporum meminisse , praesentibus obsecundare, meliora voto expetere , turbulentam , infirmamque , profecto
nutantem , suam eleetionem diuturniori Cardinalium obsequio stabilire , &dulci praeludio ad graviora excipienda mentes potentum allicere. Non tulit hoc elati animi , infaustique temporis conditio . Principes alios in Pontificatus auspiciis ossendere perrexit, otionem Bruns ricensem , generosissimum adolescentem , Joannae Siciliae Reginae virum , contempsit; Honora tum C etanuin Fundorum Comitem, Campaniae praesectura spoliavit. Ita aliorum irae, Cardinalibus male cogitantibus, opportunitatem praebuere publicae pacis turbandae. Urbanos aestus, coelique Romani gravitatem causati, Anagniam primo diversi, ac dissimulanter, mox Fundos, Cajetani praedicti Comitis in ditione Ioannae Reginae urbem, palam consoirantes, Galli omnes concesserunt. Callide advocati Itali, sub spe promisis unicuique seorsim supremae dignitatis , plenis Comitiis, concordibusque suffragiis, Ro&:rtum Gebennensem Cardinalem, Pontificem renuntiarunt XI tr. Kalendas Octobris Clementis VII. nomine imposito. Extemplo ad Francorum Regem miserunt, ne fidem ullam haberet litteris nuntiisve Urbani, se Pontificem Maximum praedicantis , utpote vi, vitioque creati: seque Gebennensem liberis Fundorum comitiis creasse, qui Avenione, ut sanista jam, & urbis Romae aemula civitate, sedem sibi delegit. Publicis deinde execrationibus inter se uterque Ponti sex certabant, uterque in suam causam Principes, integra regna, praeclara ingenia , viros Sanris , & eorum quosdam divinit iis signis , miraculoque illustres evocarunt; & demum initis conciliis, per
27쪽
quisitisque Academiarum sententiis, toto orbe Christiano dubitatum est ,
uter verus Pontifex esset censendus .
ΙΙΙ- Potior in controversia Urbiani pars, majorque sequela cui Itali , Germani, Angli, Hiberni, Hungari, Belgae, Britanni , Lusiitani, & mutata sententia, tamdem Aragones , & Catalani ad laeserunt; Clementis partes sequentibus Gallis dumtaxat, qui statim confoederatos Scolos , mox Navarra os , deinde Hispanos, multis legationibues in filam sententiam a duxerunt . Baldus peritissimus Iuris Civilis , Pontificiique Interpres sapertanta re, eaque recenti consultus , respondit; Urbanum sibi videri verum Pontificem , tum, quod iis presulserit meritis , quae Pontificatui deserendo , absque ulla violentia sufficerent, ii'ue allecti Patres hunc aliis Curiae Pr latis, suisque collegis praetulerint tum quod loco, summae Sedi velut nat Ii , sederit; tum demum quod conticescente populi Romani tumultu , uti dictum est , ad Urbanum regressi electores , eum insulis Pontificiis magna
excoluerint ceremonia: quod fano praecipuum est cauis sulcimentum . Si enim inviti elegerunt , cur in Urbem reversi, inaugurationis majestati i terfuerunt Z Si voluntate , quae perversitas cum publico periculo quae proba veris retractare Z Tum postremo quod ritae eleetionis verbis, his factis, bis sententii& , omnes repleverint regiones , ut totus serme orbis terrarum ita sit opinatus , quorum adhuc extant epistolae, eaeque praesertim , quas uni versis Regibus Europaeis, & purpuratis Patribus, qui Avenione haeserunt, scripserant in eamdem sententiam . Joannes quoque Lignanus sacri Juris consultus, tunc Urbani causam defendit; imo & ipse Gebennensis , teste Frosardo , sub recentem Urbani electionem, ad Flandruna Comitem , &Britannos seripsit eumdem consensu riteque deleetum; & proinde gens utraque ab Urbano vha deinceps omni stetere ; Gebennensi ante exortam aemulationem affirmanti potius, quam cum postea de Pontificatu certaret,
IV. Τriginta duo volumina hujus schisinatis servantur in Archivo Vaticano , in quibus omnia congesta reperiuntur , quae pro utraque parte acta , vel scripta sint, atque inter haec multa autographa ipserum Cardinalium septemdecim Urbanae electioni subscribentium . Habentur etiam Doctorum virorum tractatus, Urbanum verum Pontificem indubie probantes; & multa alia adminicula hujus sententiae. Extant Catarinae Senensis, Virginis sanctistiniae, revelationum , & miraculorum gloria tunc illustris, epistolae ad Caroluin Imperatorem sive is adhuc in vivis fuerat , sive putaretur ut credat legitime electum , aliae ad Italicos Cardinales, qui ab Urbano desciverant , ut ad sanam mentem redirent , & odio ad ipsium Vrbanum , quibus laortabatur ad Ecclesiam Romanam novis, iisque optimis Cardinalibus muniendam, qui essent veluti columnae sortissimae, & ad omnem Satanae impetum inconcussae. In eadem fuit sententia sancta Catarina Sueca , divae Bi sitiae filia, & frater Petrus Aragonius Insans , vir uti regia nobilitate , dc iactorum gloria ante Monachatum , ita post virtute , & revelationum dono illustris. Revelatione sbi faeta persuasisse Urbano V. adventum in Urbem, bc dissitasisse rearegum in Avenionem alias enarravimus. Hoc anno, uti refertur in praedictis codicibus Uaticanis, alteram habuit, per quam firmiter credidit, & omnibus enuntiabat, Urbanum verum Pontificem, Clementem vero intrusum suisse . Illic vero monetur non leviter virum gravissimum has propalasse revelationes, sed prius mature examinasse ; primo sub Urbano V. decretis per ipsum Pontiscem , qui singulas discuterent, aliquot Cardinalibus, & suo Consessario et secundo sub hoc Urbano VI. com
28쪽
gregatis ex mandato Regis Aragonum, in domo Fratrum Unorum Barcin ne, anno MCCCLκκκ. die Veneris xJulii,Joanne Archiepistopo Turritano,
Ferdinando Episcopo Oscensi,Jacobo Matthaei, & Antonio Fol quati ordinis Predicatorum & Arnaldo Pelegrino Reginae Consessario, & Bernardo Brolli ordinis Minorum Magistris, multisque aliis ordinum sancti Augustini & Carinelitarum viris doetis, Decretorum etiam Doctoribus, & Regiis Consiliariis. Aliud porro huius assertionis argumentum ex alterius pii Minoritae contestatione opportunius adducam, cum de Hispanorum erga Clementem propensione sermonem instituam . Demum universa nunc ita tenet Ecclesia, dum Urbani decreta uti canonica probat, Clementis uti spuria ,& adulterina condemnat: atque omnes jam Scriptores in hanc abeunt sententiam , dum in redia serie Romanorum Pontiscum Urbanum , & successeres enumerant, extra seriem vero Clementem, & suos constanter reponunt .
U. Illinc vero nobilior aula Clamentis, R excellentior conditio, quod omnes ei adhaeserint Cardinales, relicto selo Urbano; sed hic ut isti mederetur dedecori, hoc anno xiv. Kalendas Octobris novos creavit ad sanctam Mariam Tran berinam , quod in Vaticano, aut in urbe Leonina non licuit, propter possessiam sancti Angeli arcem a Clementis sectatoribus. I ter hos , quatuor creasse Minoritas Thomam Farignanum Patriarcham Gr densem, Bartholomaeum Cothurnum, Archiepi icopum Januensem, Leo- nardum Gitanum Ministrum Generalem, Ludovicum Donatum Inqilist rem Venetum, scribunt communiter Auctores . Priores duos in prima hac creatione electos non dubito, de duobus posterioribus, praemissis priorum elogiis, quid senserim , adjiciam . Primum, Farignanum ex Ministro Generali persen sto in Apostolicie Sedis obsequium praeclaris muneribus, a Gregorio XI. institutum Patriarcham Graden. alias enarravimus . Ultra hanc dignitatem concurrebant in eo, 3c generis splendor, & eruditionis o namentum : nam Mutinae nobilibus parentibus ortus, insignis Theologus, &egregius evasit Concionator. Hunc ergo tot meritis essulgentem Urbanus
ereavit Cardinalem tituli sanctorum Nerei & Achillei , & postea Epise pum Tusculanum . P suit examini canonigationis sanciae Birgittat anno sequenti; inter alios Cardinales in ipse nominatur processii. obiit Romae, anno M ccc ικκxta sepultus in aede sei ordinis Capitolina, ante sacellum beatae Virginis Aracoeli. Sepulcralis lapidis epithaphium exolevit; ultimi
dumtaxat versus legi potuerunt, qui obitus annum enarrant . . . mule current Ibus annis Trecentis quater Picenis , unoque juncto .
VI. Secundus erat stater Bartholomaeus de Cucumo, alias de Cothurno , ex Clavari Liguriae provincim, & Custodiae Genuensis, celebris Theol aiae Muister,& divini verbi secundus declamator, Archiepiscopus Genuentis , uti inscribunt Ciaconus , & nostri Auctores; licet in Catalogo Praesulum Genuensium apud Claudium Robertum non recenseatur. Ab Urbano creatus est Cardinalis tituli sancti Laurentii in Dama , eique commissa est anno McCCLκκκm. XV. Kalendas Iunii facultas ab luendi Genuenses, Mediolanenses, & Placentinos a Censuris,propter delatas merces vetitas Suit no AEgypti. Postea smultatibus cum duro Pontifice susceptis , cum eum Neapolim prosectum Romae subsistens deservisse videretur, in ipsus incidit indignationem . Multas ob hanc causam contumelias passias, multis minis exagitatus, tamdem Regis Caroli Dyrachii interventu, Neapolim accedens, Pontificis gratiae restitutus est. Sed non duravit diu amoris redin
29쪽
tegratio; nam is suspicionem adduinum, quod cum aliis Cardinalibus , &Carolo Rege . Ponti scis necem conspirarit, Urbanus cepit Nuceriae iv.
Nonas Ianuarii, anno Μ CCCLX xxv. tormentis examinavit , praeclum care
re diu detinuit, & tamdem horrendo applicio cum aliis quatuor Cardinali, bus Genuae interfici praecepit. VII. Tertium Leonardum Gitanensem Campanum, Dioeeesis Salern, tanae, Ministrum Generalem, hac eadem creatione renuntiatum ab Urbano Cardinalem scribunt plerique ex nostris Auetoribus, praesertim Marianus , qui missum resert galerum cum litteris stae creationis ad eumdem Neapoli haerentem, & maxima auctoritate apud Joannam Reginam pollentem , eo que honore voluisse Urbanum, hunc a Clementis sequela, &Joannae Re nae partibus ad silas trahere: secisse tamen Reginam, ut oblatum ab Urbano honorem respueret, & a Clemente sit iperet. Ipsb hoc anno xv M. Κale das Ianuarii in prima creatione Pseudocardinalium Fundis peracta, creatum Cardinalem Presbyterum tituli sanctorum Silvestri & Martini in Montibus, scribit Ciaconus; sed Sumontius id factum resere, anno ΜCCCLXXIX. Neapoli, postquam summo honore ibidem a Regina, regiaque stirpe exceptus est Clemens die xxviii. Maii. Αvenione missus est ad eamdem Reginam a Clemente Legatus Siciliae, eo tempore quo Carolus Dyrrachinus ab Urbano contra Joannam evocatus , Neapolim , & Reginam cepit, & regnum in suam potestatem reduxit. Sed cum eadem Regina, &Jacobo de Viss. Patriarcha Constantinopolitano , Clementis etiam Cardinale, in arce nova captus, a Gentili de Sangro Cardinale Legato Urbani VI. pridie Nonas
Septembris anno MCCCL xxxii. in templo magno sani, Clarae, coram Rege Carolo, dc regni proceribus Urbanum legitimum Papam, Clemente e; rato , profiteri coactus est. Deinde Cardinalitiis insgnibus combustis, ab eodem Legato Gentili primo Beneventum, mox in Aprutium, deinde Aversam cum aliquot Praelatis , Clementis seritoribus , ductus, post di
turnum carcerem , tamdem dimissus est. Αvenionem regressus , Lamquam
Cardinalis cum honore sustipitur, & demum a Benedicto XIII. Episcopiis Ostiensis , & Ueliternus renuntiatur. Obiit sub eodem Antipapa Aveni
ne anno ΜCCC v. sepultus apud Minores .
VIII. Quartus Ludovicus Donatus , Patritius Venetus, Procurator Generalis ordinis, Inquisitor haereticae pravitatis Uenetiis , provinciae sancti Antonii Minister , Virarius Generalis ordinis, sutactus Leonardo Gi seno , propter sequelam Clementis Antipapae exauctorato, non hoc anno , neque in prima creatione Cardinalium purpura donatus est , uti perperam scribunt Ciaconus & alii: quippe non nisi anno sequenti, uti tunc dicemus , electus est Minister Generalis in Comitiis Strigonii habitis , 3c a
no MCCCL xxxii l. in ejus locum sufictus est frater Petrus de Conzano al. Cassana. Quare omnino reducendus est Ludovici Cardinatatus ad annum Μ CCCLX xxi. & tertiam Urbani creationem saetam Romae, in quatuor temporibus Adventus. Rexit tamen ordinem titulo Uicarii Generalis usque ad Comitia generalia . Juvat hanc assertionem, quod Ciaconus excedat in numero Cardinalium primae creationis, dum viginti novem enumerat, si tamen vere Theodorus Niemus Urbani scriba, oculatus testis, tantum viginti sex tunc creatos assirmet. Titulum accepit sancti Marci, & Legatus missi is est ad praedictum Carolum Regem . Sed cum in sinistram suspicionem laese majestatis Pontificiae incidisset, eamdem miseram sortem cum Cardinale Cothurno subivit. Eum inter Archiepiscopos Panormitanos Rochus Pyrrhus recenset, de quo ego valde dubito. IX. D,
30쪽
IX. Distraeta ita miserabiliter in partes, & scandaloQ ambientium itu Ωιἔstiri, et, i , dio scissa Ecclesia, malum hoc ad omnes transvit regiones & religiones. l lonidias. Sicuti enim divisa sunt regna in Pontificum obsequium, ita etiam oportuit me cinae. t. religiosa Sodalitia eos sibi praeficere superiores, qui ei obedirent Pontillat, quem Reges inuebantur. Partim ita licuisse putabant, dum in controver- A i a. ναι .sia positum videbant , cui potius obsequendum esset; partim cogebantur a Principibus , qui adversi Pontificis potestatem uti negabant , ita a suis d miniis procul faciebant. In nostro Sodalitia hoc accidisse aliqui negant , unumque caput , Fc Ministrum Generalem toto schisimatis tempore suisse contendunt, sed decipiuntur; praeterquam enim quod Urbanus in Pontifim Ma a. m. r. catus auspiciis exauctoraverit Leonardum Gitanum, Ministrum Generalem, propter contemptum a se oblatum purpurae honorem, dc Clementis seque- Mn. lam, eique suiscerit Ludovicum Donatum , substituente sibi nihilominus Gitano alterum per votorum suffragiis, uti sequenti anno dicemus, invenio in Regesto Clementis , & succetarum Anti-Pontificum saltem duos Anti- Ministros, qui in iis dumtaxat imperabant regionibus, quae schismaticis p rebant, uti suis locis admonebimus. 1Xia Hinc etiam ortum habuisse hoe anno provinetam Lusitaniae scribit Gonzaga, quae cum una, eademque esset cum illa, quae sancti Jacobi in Castella nuncupatur, se ab illa divivi, quia Lusitani Urbano, Castellani Cle ri .. . .. menti adhaerebant. Sed hoc anno ea de causa id accidere non potuit, cum iugalliae a s. Ia- integro triennio fluctuarint Castellani, & frequentia consilia inierint, cui
potius Pontifici esset obediendum, nec ante annum MCCCLxxxx. Clementi pes. Hi γα. Obsequi decreverint. Errorem certe in annorum calculo apud nZagam
facile deprehendere licet, dum secundo , aut tertio ab incepto schismate anno, divisionem hanc aceidisse narrat: sed schismatis exordium ponit sub
annum ΜcCCLxxv r. & provinciarum separationem hoc anno ΜCCCLxxv III.
Cum ergo non nisi hoc anno inchoatum sit schisira, in aliud tempus rejicienda est haec diviso, & novae provinciae erectio. Et certe ann.ΜCCCxCvIII adhuc suberant custodiae Lusitanae praedictae provinciae, uti ex diplomate Pontificio tunc a me producendo constabit; & in Catalogo Pisani, an- no MCCCXC x. compacto, absque ulla mutationo sub eadem sancti Jacobi
XI. obiit line anno aetatis sexagesimo tertio, magno Imperii malos M.frusta vi Carolus ΙU. Imperator, nemini veterum vel pietate , vel magnitudine re- Impetator. Tum gestarum secundus. Incidit ejus mors in vigiliam sancti Andreae, uti Trithemius, & meliores habent scriptores, non in diem xxvii. Martii, uti Betovius ex Dubravio in fine Tomi secundi contra ea, quae scribit de exe---. 33 8.quiis Caroli, in principio Tomi tertii, ubi ex Codice MSS. minutim resertritus seneris , diebus septemdecim peracti, & die sanctae Luciae pernoctasse cadaver in aede sancti Jacobi Fratrum Minorum, quam ipse Carolus magnifice extruxit. Imperavit annis xxxi. seliciter, bis ereptus a mortis perici lo, meritis & precibus beatae Agnetis Clarista , seae consanguineae, scuti alias diximus; qua de causa, &prri ter crebra virginis miracula, tinpense egit de connumeranda inter Caelites, eamque curam moriens filio men--uao commendavit. Multa contulit in ordinem Minorum beneficia, &sint, qui scribant, Tertii indinis Franciscani mites leges subitisse, quod Agis vici - constantius de ejus uxore Elisabetha post Caroli mortem, & in humili hoe habitu reliquum vitae magna cum sanctitatis opininione exegisse, ita ut m M ia oldinis. Taculis claruerit, assirmant. Horum autem filius patri, & matri valde disi, milis , Sardanapalo potius, quam Carolo similis, electus est patre vivente, Tom. IX. C Rex
